monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 22, PRIMUM. <<<     >>> III. Ex tribus causis corporalis pollutio provenire.

Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT II. Repetitio propositae interrogationis cur maiorem abstinentiam maior interdum carnis impugnatio subsequatur.

1 [Hoc est, quod superius (Collat. 18, cap. 31) aliis verbis dixit, nos corporalis veneni contagium pertulisse, id est, pollutos esse.] Hoc enim, ni fallor, inquisitio vestra complexa est, cur interdum remissius ieiunantes, levioribus carnis huius aculeis titillemur, et nonnumquam districtius abstinentes, afflicto exhaustoque corpore, incentivis acrioribus urgeamur, ita ut quemadmodum patefecit vestra confessio, expergefacti reperiamus nos humorum naturalium egestione respersos.
Cassianus HOME

bsb47266.148 csg575.87

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik