monumenta.ch > Cassianus > 1
>>> Cassianus, Collationes, 3, 22, II. Repetitio propositae interrogationis cur maiorem abstinentiam maior interdum carnis impugnatio subsequatur.

Cassianus, Collationes, 3, 22, CAPUT PRIMUM. [Credibile est per hos dies Cassianum cum suo Germano de his quae superiore collatione tractata et disputata fuerant, privatim more suo inter se contulisse, eaque memoriae diligentius commendasse, aut etiam scriptorum monimentis ad posterorum eruditionem et aedificationem, ut caetera, tradidisse.]

1 Post dies ferme septem, Quinquagesimae solemnitate transacta, cum in ipso noctis initio, id est post synaxim vespertinam, promissae disputationis exspectatione suspensi, sancti Theonae cellulam fuissemus ingressi, alacer senex hilari vultu ac blando nos prior sermone compellans: Mirabar, inquit, ardentissimum studium vestrum his septem diebus absolutionem propositae quaestionis potuisse differre, et debitori suo praecipue non roganti, dilationem tanti temporis praestitisse.
2 Iustissimum proinde est, ut quia ultro mihi benignitas vestra tam largas concessit inducias, ego quoque moram in debiti redditione non faciam. Grata namque est huius fenoris occupatio, quae maiora dum solvitur augmenta conquirit; et non solum percipientem ditat, verum etiam nihil minuit largienti. Duplices siquidem congregat quaestus rerum spiritalium dispensator.
3 Lucrum enim non solum in illius qui audit profectu, verum etiam in sua disputatione consequitur, non minus semetipsum ad desiderium perfectionis accendens, dum instruit auditorem. Quamobrem vester ardor, meus profectus est; vestra sollicitudo, mea compunctio est. Nam utique et ipse nunc mente torperem, nihilque in meo corde de his quae expetitis, pertractarem, nisi me vester fervor atque exspectatio ad rerum spiritalium recordationem suscitaret quodammodo dormitantem.
4 Et idcirco proferatur in medium quaestio, si videtur, cuius pridem pro angustia temporis absolutionem procrastinare maluimus.
Cassianus HOME

bsb47266.147 csg575.85

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik