monumenta.ch > Cassianus > 35
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia. <<<     >>> XXXVI. Responsio, quod haec quaestio futurae Collationi debeat reservari.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXXV. Interrogatio cur interdum ieiunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur.

1 Germanus: Obscurissimam quaestionem et multis etiam, ut putamus incognitam, apertissime revelasti. Unde hoc quoque profectui nostro adiicias deprecamur, ut cur interdum etiam propensius ieiunantibus nobis et exhaustis atque defectis, vehementiores pugnae corporis excitentur, diligenter edisseras. Nam plerumque etiam expergefacti e somno, cum deprehenderimus nos [Quid per corporalis veneni contagium intelligat, sequenti collatione explicabitur.] corporalis veneni contagium pertulisse, ita deiicimur conscientia, ut ne ad ipsam quidem orationem consurgere fiducialiter audeamus.
Cassianus HOME

bsb47266.144 csg575.83