monumenta.ch > Cassianus > 34
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis. <<<     >>> XXXV. Interrogatio cur interdum ieiunantes carnalibus incentivis acrius urgeamur.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.

1 Quisquis ergo perfectionem Evangelicae studuerit tenere doctrinae, hic sub gratia constitutus peccati dominatione non premitur. Hoc est enim esse sub gratia, ea quae gratia mandat implere. Quicumque vero perfectionis Evangelicae plenitudini subiectus esse noluerit, non ignoret se, quamvis baptizatus sibi videatur ac monachus, non esse sub gratia, sed sub legis adhuc vinculis praepeditum, peccati pondere praegravari.
2 Propositum namque est eius, qui omnes a quibus receptus fuerit, gratia adoptionis assumit, non destruere, sed superaedificare; [Sic enim Christus initio fere suae praedicationis protestatus est: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere legem, sed adimplere (Matth. V). Adimplevit autem non tantum subministrando spiritum gratiae per quam lex a nobis impleatur, sed et confirmando, et melius interpretando et supplendo, quae in veteri lege minus erant expressa, ut patet ex eodem loco (Vide S. Tho. 1-2, q. 107, art. 2).] nec evacuare, sed adimplere Mosaicas sanctiones. Quod nonnulli penitus ignorantes, et consiliorum atque exhortationum Christi magnificentiam negligentes, ita praesumptivae libertatis securitate solvuntur, ut non solum Christi praecepta tamquam ardua non attingant, verum etiam ipsa illa quae illis incipientibus parvulisque [Quamvis praecepta sive mandata legis Mosaicae iudicialia et caeremonialia sint antiquata et abolita per legem novam et Evangelicam, non tamen praecepta, quae dicuntur moralia et naturalia; quae vim habent obligandi ex ipso dictamine rationis: in quo genere praecipua sunt quae decalogo continentur, ad quae etiam caetera reducuntur (S. Tho. 1-2, q. 98, a. 4, et q. 107, art. 2). Proinde, licet Christiani non teneantur lege Mosaica, quatenus eiusmodi, i. e. quatenus per Moysen lata est (quandoquidem Moysis legislatio tantum pertinuerit ad populum Israeliticum, idque usque ad adventum Christi et praedicationem Evangelii dumtaxat; in qua tota Mosaica constitutio finem accepit), tenentur tamen absolute praeceptis decalogi: idque duplici ratione. Primo quia decalogus non aliud est quam explicatio legis naturae, quae toti generi humano communis est: neque ad hoc ut quemquam obliget, externa promulgatione indiget; cum singulorum cordibus sit inscripta. Secundo, quia legem decalogi Christus in Evangelio confirmavit, et ad vitam consequendam necessariam esse docuit, dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX); atque adeo legem suam esse voluit, ut merito legislator propterea dicendus sit, non tantum redemptor ac mediator. Unde Patres concilii Tridentini anathema in eos pronuntiant, qui dicunt legis praecepta nihil ad Christianos pertinere; aut Christum a Deo hominibus datum ut Redemptorem cui fidant; non etiam ut legislatorem cui obediant: aut denique hominem iustificatum et quamlibet perfectum non teneri ad observantiam mandatorum Dei et Ecclesiae (Conc. Trid. sess. 6 can. 19, 20 et 21).] Mosaica lege mandata sunt, velut antiquata contemnant, illud quod Apostolus exsecratur noxia libertate dicentes: Peccabimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia [Rom. VI]. Qui ergo nec sub gratia est, quia nequaquam ad Dominicae doctrinae culmen ascendit; nec sub lege, quia etiam ipsa illa parvula legis mandata non suscipit, hic duplici peccatorum oppressus imperio, ob hoc solum gratiam Christi percepisse se credit, ut per noxiam libertatem ab eo fieret alienus, in illud incidens quod apostolus Petrus ne incurramus enuntiat: Quasi liberi, inquit, agite, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem [I Pet. II]. Beatus quoque apostolus Paulus: Vos, enim, inquit, in libertatem vocati estis, fratres [Galat. V], id est, ut absoluti sitis a dominatione peccati, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, id est, frustrationem legalium mandatorum credatis esse licentiam vitiorum. Haec vero libertas, quia nusquam nisi ibi sit tantum ubi Dominus commoratur, Paulus apostolus docet: Dominus, inquiens, spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas [II Cor. III]. Quapropter nescio utrum hunc beati apostoli sensum, sicut hi qui experti sunt sapiunt, exprimere atque elucidare potuerim: unum scio apertissime illum etiam sine expositione cuiusquam omnibus reserari, [Hanc ita describit abbas Nesteros collat. 14, c. 1, πρακτικὴ, id est, actualis, quae emendatione morum et vitiorum purgatione perficitur. Et cap. 2: Quisquis igitur ad Theoricen voluerit pervenire, necesse est ut omni studio atque virtute actualem primum scientiam consequatur. Nam haec quidem absque theorica possideri potest: theorice vero sine actuali omnino apprehendi non potest. Et cap. seq. docet hanc practicen in duobus consistere, nempe in expellendis vitiis et virtutibus acquirendis.] qui πρακτικὴν, id est, actualem perfecte tenuerint disciplinam. Non enim laborabunt ut quod iam operando didicerunt, intelligant disputando
Cassianus HOME

bsb47266.142 csg575.81

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik