monumenta.ch > Cassianus > 33
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum. <<<     >>> XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis.

1 Quisquis igitur hoc Evangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum virtutum meritis sublimatus, et universa quae per Moysen praecepta sunt quasi parva despiciens, tantum sub gratia Salvatoris se esse cognoscit, cuius adiutorio se ad illum sublimissimum statum intelligit pervenisse. Non ergo dominatur in eo peccatum, quia charitas Dei quae diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V], omnem alterius cuiusque rei excludit affectum; nec potest aut vetita concupiscere, aut imperata contemnere; cuius totum studium totumque desiderium divino amori semper intentum, usque adeo vilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt, non utatur [Totus hic locus satis obscurus non abs re videtur Gallica Lavardini interpretatione iuvandus et elucidandus, quae sic habet: Or en la loy mosaïque, en laquelle la foy et les droicts du mariage sont observez, il ne se peut faire que les aiguillons de la concupiscence charnelle ne retiennent leur vigueur et force, bien qu'il soit commandé par ceste mesme loy, de se borner sur la foy promise à une seule femme et espouse; difficile est que le feu (auquel la meche et nourriture est administrée) soit tellement borné, enclos et arresté en ses limites prefix du mariage, qu'en s'estendant au dehors, il ne brusle tout ce qu'il touchera: auquel, combien que son obiect (c'est-à-dire, son espouse) se represente tousiours devant soy, de façon qu'il ne luy est permis de brusler au dehors, toutesfois il brusle, lors mesme qu'il en est empesché: car la volonté mesmes est coulpable et reprehensible, et l'accoustumance de coucher avec la femme, se laisse bientost transporter vers les excez des adulteres: mais ceux que la grace du Sauveur aura enflammez du sainct desir de vie non corrompue, consument et destruisent tellement par les flammes de la charité divine, toutes les espines des desirs charnels, que mesmes les cendres des pechez chaudes et tiedes ne diminuent en rien le rafraichissement de leur pureté et innocence. Les esclaves doncques et serfs de la loy tombent en choses illicites par user des licites ou licentiées. Ceux qui sont participans de la grace, ou ministres de l'Evangile, lors qu'ils mesprisent les licites, ne voulans aucunement en user, ne reconnoissent en rien les illicites, et n'y communiquent aucunement. Or comme le péché vit en celuy qui aime le mariage; en pareil il vit en celuy, qui se contente seulement de payer ses decimes et premices, etc. Hucusque Lavardini interpretatio non spernenda, nec ingrata, ut spero, futura lectori.]. In lege autem in qua coniugiorum iura servantur, quamvis cohibita luxuriae evagatio uni tantum feminae mancipatur, tamen nequaquam possunt carnalis concupiscentiae aculei non vigere, et difficile est ut ignis cui etiam studiose pabula suggeruntur, ita praefixis terminis includatur, ut non etiam extra evagatus amburat [Lips. in marg. adurat] quidquid attigerit. Cui etiam si sua illa ita semper occurrat obiectio, ut exaestuare extrinsecus non sinatur, tamen etiam dum cohibetur, incendit; quia voluntas [Al. voluptas] ipsa culpabilis est, et ad velocissimos adulteriorum raptatur excessus consuetudo concubitus.
2 Caeterum quos gratia Salvatoris sancto incorruptionis amore flammaverit, ita omnes carnalium desideriorum spinas Dominicae charitatis igne consumunt, ut nec tepens favilla vitiorum refrigerium integritatis imminuat. Legis ergo famuli licitorum usu ad illicita prolabuntur, gratiae participes dum licita contemnunt, illicita non noverunt.
3 Sicut autem vivit in coniugii amatore peccatum, ita etiam in eo [Ita Ciaconius redhibere posuit, pro quo alii clarius cum Dionysio, reddere: manuscr. nonnulli, dare. Est autem redhibere apud iureconsultos, ut auctor Ulpianus (In l. XXI de Aedil. edic.), facere ut rursus habeat venditor, quod vendidit: et quia id fiebat reddendo ac restituendo, idcirco redhibitio dicta est, quasi redditio et in integrum restitutio. Nam, ut ait Festus, redhibitum proprie dicitur, quod redditum est. Sumitur ergo hic redhibere simpliciter pro reddere, exhibere, solvere: ut et apud Plautum in Menaech.: Salvum tibi, ut mihi dedisti, redhibeo marsupium. Utitur eadem voce redhibitionis Cassianus lib. IV Institut. cap. 4.] qui decimas suas et primitias tantum redhibere contentus est: necesse est enim eum dum tardat aut negligit, aut in qualitate earum, aut in quantitate, aut in quotidiana distributione peccare.
4 Qui enim iubetur ea quae sua sunt infatigabiliter indigentibus ministrare, quamlibet ea summa fide ac devotione dispenset, tamen difficile est ut non laqueos peccatorum frequenter incurrat. In illos vero qui consilium Domini non spreverunt, sed omnem substantiam suam pauperibus forte praeerogantes, sumpta sua cruce largitorem coelestis gratiae subsequuntur, peccatum non potest dominari. Non enim eum dispensantem sacratas iam Christo opes et quasi alienas pia distributione pecunias, infidelis servandi victus cura mordebit, nec eleemosynae hilaritatem abiget moesta cunctatio: quia quod semel totum obtulit Deo, id iam alienum sine propriae necessitatis recordatione aut angusti victus timore dispergit, qui certus est, cum ad desideratam pervenerit nuditatem, multo magis a Deo se quam volucrem coeli esse pascendum.
5 Econtrario is qui substantiam retinens mundialem, aut decimas fructuum suorum atque primitias, aut partem pecuniarum constrictus legis antiquae sanctione distribuit, licet peccatorum suorum ignem maxime hoc eleemosynae rore exstinguat, impossibile tamen est, quantavis opes suas magnanimitate dispenset, ut se ad plenum eruat a dominatione peccati, nisi forte per gratiam Salvatoris, cum re etiam ipsum affectum deposuerit possidendi.
6 Pari modo non potest non cruento peccati imperio famulari, quicumque oculum pro oculo, dentem pro dente [Exod. XXI], ex praecepto legis eruere, [Hoc non ex Legis praescripto, sed ex perversa Pharisaeorum et Scribarum interpretatione, ut dictum est. Glossa in cap. V Matthaei: Sciendum, ait, in toto corpore Legis non esse scriptum: Odio habebis inimicum tuum. Sed hoc dicitur, quantum ad traditionem Scribarum, quibus visum est hoc addendum, quia Dominus praecepit filiis Israel persequi inimicos suos et delere Amalech de sub coelo (Exod. XVII).] aut inimicum suum odio mavult habere; quia necesse eum dum talionis vicissitudine ulcisci suam optat iniuriam, dum contra inimicos odii amaritudinem servat, furoris atque irae perturbatione semper accendi.
7 Quicumque vero sub Evangelicae gratiae illuminatione versatur, ac malum non resistendo superans, sed sufferendo dexteram percutienti maxillam, etiam alteram praebere voluntarius non moratur, et volenti adversum se de tunica litigium commovere, remittit et pallium, quique diligit inimicos suos, et orat pro calumniantibus se, hic peccati repulit iugum, ac vincula dirupit [Matth. V, ] [Hebr. VII]. Non enim vivit sub lege, quae non interimit seminaria peccatorum (unde non immerito de ipsa beatus Apostolus, reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et Dominus per prophetam: Et [Loquitur ibi Dominus, ait S. Thomas (1-2, q. 98, art. 1), de praeceptis caeremonialibus, quae quidem dicuntur non bona, quia gratiam non conferebant, per quam homines a peccato mundarentur, cum tamen per huiusmodi se peccatores ostenderent; unde signanter dicitur: Et iudicia in quibus non vivent (Ezech. XX), i. e. per quae vitam gratiae obtinere non possunt; et postea subditur: Et pollui eos in muneribus suis, id est, pollutos ostendi.] dedi, inquit, eis praecepta non bona, et iustificationes in quibus non vivent in eis), sed sub gratia, quae non ramos tantum nequitiae amputat, sed ipsas penitus radices noxiae voluntatis evellit.
Cassianus HOME

bsb47266.138 csg575.78

Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum. <<<     >>> XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.
monumenta.ch > Cassianus > 33

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik