monumenta.ch > Cassianus > 32
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXI. Interrogatio quemadmodum intelligi debeat quod ait Apostolus, peccatum in nobis non dominabitur. <<<     >>> XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum.

1 Theonas: Quaestionem nobis rursus non modicam inquisitio vestra commovit, cuius vim licet sciam ab inexpertis nec tradi posse nec percipi, tamen in quantum potero verbis absolvere et breviter expedire tentabo; si modo intellectus vester ea quae dicimus, etiam operibus subsequatur. Quaecumque enim non per doctrinam, sed per experientiam cognoscuntur, sicut tradi ab inexperto nequeunt, ita nec mente concipi vel teneri, nisi ab eo qui simili studio fuerit atque institutione fundatus.
2 Et idcirco necessarium reor ut primum diligentius inquiramus quidnam sit propositum vel voluntas legis, vel quae gratiae disciplina atque perfectio; ut consequenter ex his, sive dominationem peccati, sive expulsionem eius possimus agnoscere. Itaque lex principaliter iubet expeti copulam nuptiarum dicens: [Sic transtulerunt LXX locum illum Isaiae, ubi nos habemus: Cuius est ignis in Sion, et caminus eius in Hierusalem. Et ita citat D. Hieronymus epist. 101, ad Pammachium: Illud enim, inquit, quod legimus in Esaia, Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem; solent Hebraei deridere cum audierint. Et in epist. ad Eustochium (Epist. 22): Alia, inquit, fuit in veteri lege felicitas. Ibi dicitur: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Hierusalem (Isa. XXXI, Psal. CXXVII). Et: Maledicta sterilis quae non pariebat (Deuter. XV). Et: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Isa. LVI). Et: Repromissio divitiarum (Matth. V). Et: Non erit infirmus in tribubus tuis (Luc. XVI). Nunc eunuchis dicitur: Ne te lignum arbitreris aridum (II Cor. XII). Habes locum pro filiis et filiabus, in coelestibus sempiternum. Nunc benedicuntur pauperes, et Lazarus diviti praefertur in purpura. Nunc qui infirmus est, fortior est, etc. Haec et alia D. Hieronymus, quae cum doctrina huius capitis et aliquot sequentium, quibus de differentia gratiae et legalium praeceptorum, hoc est, legis Evangelicae et Mosaicae, agitur, optime conveniunt] Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Ierusalem (Isaiae XXXI sec. LXX); et, Maledicta sterilis quae non peperit.
3 Econtrario gratia ad incorruptionis perpetuae puritatem et castimoniam nos beatae virginitatis invitat: Beatae, inquiens, steriles quae non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt; et, Qui non oderit patrem et matrem, et uxorem, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV]. Et illud Apostoli: Reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint [I Cor. VII]. Lex dicit: Decimas tuas et primitias non tardabis offerre [Exod. XXII]. Gratia, Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus [Matth. XIX]. [Immo sane prohibet cuique privato, et privata auctoritate, ut alias dictum est. Levit. XIX: Non eris memor iniuriae civium tuorum. Et Proverb. XII: Itinera eorum qui memoriam retinent malefacti in mortem. Et quorsum illud Deuteronomii in nostra versione: Mea est ultio, et ego retribuam (Deuter. XXXII)? quod Apostolus ita retulit: Mihi vindictam et ego retribuam (Rom. XII). Sed et quinto praecepto Decalogi: Non occides, prohibetur non solum omne nocumentum, quod corpori proximi afferri potest, sed et voluntas ipsa nocendi. Unde Cassianus ipse alibi ex iisdem Scripturis probat quod Lex vetus iram non tantum de effectu, sed etiam de cogitatione convellat (Lib. VIII Institut. cap. 14). Quod quid aliud est, quam conviciorum et iniuriarum ultionem seu appetitum vindictae prohibere? Est tamen hac in parte etiam non parva differentia inter legem veterem et novam. Nam vetus illa lex talionis solo poenae metu homines continebat, ne aliis manus inferrent, ut Chrysostomus observavit. At Christus novus legislator voluit nos non metu tamquam servos, sed amore tamquam filios duci ad bene agendum: Non enim accepimus spiritum servitutis iterum in timore: sed accepimus spiritum adoptionis filiorum Dei (Rom. IV). Et non solum docuit nos non expetere vindictam, verum etiam patienter iniuriam tolerare; nec tantum tolerare, sed optare, et iis gloriari. Denique percutienti nos in una maxilla praebere et alteram: volenti tunicam nobis auferre, et pallium relinquere (Matth. V). Non solum, inquit Apostolus (supp. gloriamur) in spe filiorum Dei, sed et gloriamur in tribulationibus (Rom. V).] Lex talionem conviciorum et iniuriarum non prohibet ultionem, dicens: Oculum pro oculo, dentem pro dente [Exod. XXI]. Gratia congeminationem iniuriarum vel caedis quae fuerint irrogata, nostra patientia vult probari, et ad [Tunicae videlicet et pallii, ut modo dictum est, ex Matthaei quinto cap.] duplicis dispendii tolerantiam paratos esse nos praecipit: Qui te percusserit, inquiens, in dexteram maxillam, praebe ei et alteram; et illi qui vult tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium [Matth. V]. Illa [Non lex ipsa, sed legis perversa interpretatio Pharisaica, quam explosit et abdicavit Christus dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros; benefacite his, qui oderunt vos; et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui in coelis est, etc. (Matth. V).] inimicos odio habendos [Levit. XIX]: haec ita diligendos esse decernit, ut pro ipsis etiam Deo semper censeat supplicandum [Matth. V].
Cassianus HOME

bsb47266.136 csg575.76

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik