monumenta.ch > Cassianus > 1 > 6 > 6 > 17 > 25 > 3 > 3 > 3 > 4 > 16 > 13 > 18 > 18 > 9 > 18 > 6 > 2 > 12 > 5 > 20 > 18 > 8 > 3 > 31
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXX. De causa et initio Quadragesimae. <<<     >>> XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXXI. Interrogatio quemadmodum intelligi debeat quod ait Apostolus, peccatum in nobis non dominabitur.

1 Germanus: Quia non potest fallax haec Apostolica esse sententia, quae securitatem non solum monachis, sed etiam omnibus Christianis generaliter repromittit, nimium nobis videtur obscura. Cum enim cunctos qui Evangelio credunt, a iugo et dominatione peccati liberos atque alienos esse pronuntiat, quomodo pene in omnibus baptizatis viget dominatio peccatorum, secundum sententiam Domini qui ait: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati [Ioan. VIII]?
Cassianus HOME

bsb47266.136 csg575.76