1 | [Quamvis Ciaconius hunc locum utcumque defendere et ab errore et falsitate vindicare conetur, tamen duo sunt hic quae mihi videntur castigatione magis quam excusatione ac defensione digna. Primum, non fuisse ab apostolis in ipsis Ecclesiae primordiis latam legem de observatione Quadragesimae, sed posterioribus temporibus a sacerdotibus, id est, episcopis fuisse institutam (Bellar. lib. II de Bonis Oper. c. 14). Secundum, olim in Ecclesia primitiva aequale et continuum ab omnibus Christianis servatum fuisse ieiunium: sed sensim frigescente devotione, cum inciperent apud multos negligi ieiunia, placuisse omnibus sacerdotibus, ut Quadragesimae ieiunium indiceretur, et fixa lege stabiliretur. At illi sententiae repugnat inprimis canon apostolicus (Can. 68), et a D. Clemente recensita constitutio apostolica de observatione Quadragesimae (Clem. lib. V Constit. c. 13). Repugnant et SS. Patres, qui unanimi consensu ieiunium Quadragesimae docent apostolicam esse institutionem et traditionem. Unde D. Hieronymus ad Marcellam: Nos, inquit, unam Quadragesimam secundum traditionem apostolorum toto anni tempore nobis congruo ieiunamus. Et S. Leo: Quod ergo, dilectissimi, omni tempore unumquemque congruit facere Christianum, id nunc sollicitius et devotius exsequendum, ut apostolica constitutio 40 diebus ieiunio impleatur, non ciborum parcitate tantummodo, sed privatione maxime vitiorum. Fundamentum eiusdem sententiae etiam falsum esse docet card. Bellarminus his verbis: Tametsi enim credibile sit apostolos aliosque nonnullos, sicut in communi vivebant, et continentiam perpetuam colebant; ita etiam vel per totum annum, vel certe frequentissime ieiunasse; tamen neque certum neque verisimile est omnes Christianos per totum annum servasse ieiunium: quemadmodum nulla ratione affirmari debet omnes ubique Christianos sub apostolis vitam coelibem et communem duxisse. Nam apud Corinthios aliasque civitates Graecorum, ut ex epistolis Pauli apostoli perspicuum est, Christiani permulti liberis operam dabant, et res suas proprias retinebant: unde et per unam sabbati (id est, die dominica) collectae apud eos fiebant, ut pauperes ex eleemosynis divitum alerentur; ut etiam docet Cassianus lib. VII Institut. cap. 17. Ad haec I ad Corinthios VII admonet Corinthios Apostolus, ut ad tempus intermittant opus coniugale, ut vacent orationi (ubi Graeci addunt, καί τῇ νηστείᾳ, id est, et ieiunio). Non ergo per totum annum ieiunare soliti. Et I Corinth. VIII monet, ut comedant quidquid in macello venit. Unde colligimus etiam carnibus vesci potuisse; a quibus tamen abstinent ieiunantes.] Sciendum sane hanc observantiam Quadragesimae, quamdiu Ecclesiae illius primitivae perfectio inviolata permansit, penitus non fuisse. Non enim praecepti huius necessitate nec quasi legali sanctione constricti, arctissimis ieiuniorum terminis claudebantur, qui totum anni spatium aequali ieiunio concludebant. Verum cum ab illa Apostolica devotione descendens quotidie credentium multitudo suis opibus incubaret, nec eas usui cunctorum secundum Apostolorum instituta divideret [Actor. |