monumenta.ch > Cassianus > 29
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus ieiunetur? <<<     >>> XXX. De causa et initio Quadragesimae.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXIX. Quod perfecti supergrediantur legem Quadragesimae.

1 Hac [Sufficere mihi videbatur hic monuisse lectorem, ut annotationes et censuras dom. Cuychii, nec non Ciaconii in hunc locum diligenter perlegeret et expenderet. Sed opportune occurrit sententia card. Bellarmini de hoc itidem loco, qua Cassianum seu potius Theonam abbatem non modo excusat, sed longissime abfuisse asserit ab errore Begardorum, qui docebant viros perfectos non teneri legibus ieiuniorum; quam sententiam Bellarmini pro lectoris commoditate et satisfactione hic ascribendam duxi. Sic igitur Bellarminus (Lib. II de Bon. Oper. cap. 10): Quod attinet ad Cassianum, longissime abfuit ipse a Begardorum errore. Tria autem sunt praecipua quae docet in eo capite. Primum affirmat homines iustos ac perfectos non subiacere legi cogenti, cum ipsi non per Quadragesimam solum, sed etiam per totum annum sponte alacriterque ieiunent. Deinde addit eiusmodi perfectos viros, si causa adsit relaxandi ieiunium indictum, tutius id posse facere quam caeteros qui non servant nisi praescripta ieiunia, quoniam ipsi certi sunt et apud se et apud alios se non causa intemperantiae, sed solius charitatis, relaxasse ieiunia. Addit tamen tertio viros illos perfectos, qui per totum annum ieiunant, non teneri legibus ieiuniorum, quibus caeteri tenentur, cum ipsi plus offerant Deo quam his legibus praecipiatur. Atque in hoc tertio non existimamus sententiam eius esse sequendam, tum quia non oportet propter oblationem voluntariam praetermittere necessariam, tum propter rationem paulo ante traditam; quamvis enim non egeant illi ad carnem edomandam ieiunio paucorum dierum, qui per totos menses ieiunare solent; tamen lex communis est et omnibus indicta, proinde eos quoque obligare non desinit. Hactenus Bellarminus. Cuius sententiae omnino suffragatur synodus Tridentina (Sess. 6 can. 2), sub anathemate definiens hominem iustificatum et quamlibet perfectum teneri ad observantiam mandatorum Dei et Ecclesiae.] igitur Quadragesimae lege, qui iustus atque perfectus est, non tenetur; nec exigui huius canonis subiectione contentus est, quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis vel negotiis saecularibus implicantur [I Tim. I], Ecclesiarum principes statuerunt; ut vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his saltem diebus vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, vel decimas Domino dedicarent.
2 Caeterum iusti quibus lex non est posita, quique spiritalibus officiis non exiguam illam, id est, decimam partem, sed totum vitae suae tempus impendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, idcirco si eos superveniens honesta et sancta necessitas coarctarit, audent [Stationem ieiunii apud Cassianum pro ipso ieiunio accipi, alibi ostendimus (Lib. V Instit. cap. 24): quo etiam modo accipit Tertullianus in lib. de Oratione extremo, ubi quaerit, utrum per Eucharistiae perceptionem solvatur statio? quod perinde est ac si quaereret an Eucharistia sit talis cibus, ut eo sumpto, censeatur solutum esse ieiunium? In antiquo illo libro, licet apocrypho, qui Pastoris inscribitur, Hermas eius libri auctor sic introducit Pastorem secum loquentem: Quid tam mane huc venisti? Respondi: Quoniam, Domine, stationem habeo. Quid est, inquit, statio? Et dixi: Ieiunium. Sic etiam D. Hieronymus nomen stationis usurpavit lib. II contra Iovinianum ita scribens: Saul, sicut in Regnorum primo libro scribitur, Maledictus, inquit, qui ederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar me de inimicis meis. Et non gustavit omnis populus eius. Tantique fuit auctoritas stationis semel Domino destinatae, ut Ionathas, qui causa victoriae exstiterat, deprehenderetur sorte, et ignorantiae crimen declinare non posset.] stationem ieiunii absque ulla disceptatione laxare.
3 Non enim ab eis decimarum exiguitas mutilatur, qui [Lips. in marg. quia] omnia sua Domino secum pariter obtulerunt. Quod profecto absque summo fraudis reatu facere ille non poterit, qui nihil voluntarie offerens Deo, inexcusabiliter solvere decimas suas legis necessitate compellitur. Quapropter liquido comprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui vel illa quae prohibentur cavet, vel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos vere esse perfectos qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur.
4 Et hac ratione cum de Mosaica lege dicatur: [Ex se, supple. Nam quod aliqui sancti et perfecti sub lege exstiterint, id non ex lege seu virtute legis, sed ex gratia Christi, id est, Messiae, in quem credebant, consecuti sunt, ut passim docet Apostolus in Epistolis, lege tantum ad gratiam disponente et tamquam paedagogo manuducente. Unde Ioan. I absolute et per antithesim dicitur: Lex per Moysen data est: Gratia et veritas per Iesum Christum facta est, non per Moysen.] Nihil enim ad perfectum perduxit lex [Hebr. VII], nonnullos sanctorum in veteri Testamento perfectos legimus exstitisse, quia transcendentes legis imperium sub evangelica perfectione vixerunt, scientes quod iustis non est lex posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis [I Tim. I].
Cassianus HOME

bsb47266.134 csg575.73

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik