1 | Una ergo, quemadmodum esse diximus, ratio, idemque est ieiuniorum modus, licet in hebdomadarum numero discrepare videatur. Sed profecto cum rationem huius rei humana oblitterasset incuria, tempus hoc quo anniversariae, ut dictum est, decimae Deo triginta et sex semis ieiuniis offeruntur, Quadragesimae nomen accepit, quod fortasse vel propter hoc visum sit hoc vocabulo debere censeri, quod Moyses, vel Elias, vel ipse Dominus noster Iesus Christus quadraginta diebus ieiunasse traduntur. |
2 | Ad cuius numeri sacramentum illi quoque quadraginta anni, quibus Israel est in solitudine commoratus, et quadraginta similiter mansiones quibus eam mystice pertransisse describitur, non incongrue coaptantur. Et fortasse ipsa decimatio recte quasi ab [Telonium, sive teloneum, locus ubi vectigalia colligebantur, qui et apud Iudaeos mensa publicanorum appellabatur; quoniam plerumque vectigal pecunia erat, quae super mensam numerari solet, ex quo loco vocatus Matthaeus de Publicano in apostolum repente mutatus est. Dictum est autem telonium a Graeca voce τέλος, quae inter alia vectigal significat. Unde τελῶνες, sive τελῶναι, telonarii, qui et publicani qui vectigalia exigebant, de quibus in lib. III de Indulgen. Debit. c. Theodos. Canonem telonei apud Cassiodorum lib. V epist. 39 legimus, Gotthorumque regibus pensitatum fuisse inde intelligimus (Hieron. in cap. IX Matthaei; Suidas, v. τέλος et τελώνης, Budaeus in comment.).] usu telonei [Tres rationes probabiles insinuat cur Quadragesima dicta sit, etiam eo tempore quo non quadraginta, sed triginta sex tantum dies ieiunaretur. Prima ratio eo spectat, quod licet numerus quadragenarius non esset completus, tamen quia parum abesset, visum fuerit etiam Quadragesimae nomine debere appellari, cum hoc ieiunio profiterentur se Christi, Moysis et Eliae quadragenarium, pro suo modulo, velle imitari: praesertim cum etiam dominicis, licet non plenum et perfectum esset ieiunium, tamen imperfectum saltem et portionale, ut vocat Tertullianus (Lib. de Ieiunio), ubique servaretur; nempe exceptio quorumdam edutiorum, ut hic dicitur, id est, abstinentia a carnibus et caeteris cibis vetitis. Secunda, quod numerus quadragenarius sit poenitentiae et afflictionis symbolum, ideoque per quadraginta annos, et 40, vel, secundum Hieronymum, quadraginta duas mansiones, sive stationes, populi Israelitici in deserto adumbratus (Hier. in III Ionae et Ezech. XXIX, et epist. 127 ad Fabiolam; Petr. Damianus lib. II epist. 3). Hanc rationem plenius exposuit D. Ambrosius serm. 23 de Quadragesima: Legimus, inquit, in veteri Testamento (Deut. III), cum sanctus Moyses filios Israel de iugo Aegyptiae captivitatis erueret, ut in terram eos repromissionis induceret, quadraginta et duorum eum dierum ad memoratam terram mansionibus pervenisse, tantoque illum temporum numero potitum esse promisit, quanto et nos promissis nobis a Salvatore perfrui gratulamur. Eodem, inquam, numero Moyses per mansiones pervenit ad requiem, quo et nos per ieiunia properamus ad coelum. Ieiunia enim nostra mansiones quaedam sunt, per quae iter spiritualiter facientes, animae virtutibus ambulamus, diurno profectu repromissae nobis terrae viciniores efficimur, etc. Tertia ratio, quod quemadmodum apud Romanos ex usu telonii (Cicer. Act. 4 in Verrem), id est, ex vectigalibus, decimis, aliisque redditibus populi Romani, quos Publicani exigebant, aut exigendos pretio exhibito venditabant (unde et decumani dicebantur a decumis vel decimis), certa portio principi sive imperatori cedebat, quae et Quadragesima vulgo censebatur; ita abstinentiae veluti vectigal annuum, quod Deo pendimus, ad illius similitudinem Quadragesimae nomen sortitum fuerit. Aliam itidem causam his subtiliorem ex Alcuino colligere licet lib. de Divin. Offic. cap. 8, ubi et nominis Septuagesimae rationem assignat his verbis: Consuetudo est divinarum Scripturarum ut omnis numerus ex quo quamlibet decadem transierit, ut si tertiae monadi incurrat (sic enim legendum puto), non deputetur idem numerus decadi praecedenti, sed ei ad quam tendit. Lege librum Genesis in genealogia filiorum Noe. Sic ille. Eodem igitur modo de ieiunio quadragesimali statuendum est, ut cum triginta sex dies tricesimam excedant, ad quadragesimam idcirco pertinere dicantur, et eo nomine censeri debuerint. Porro ex his quae hactenus de ieiunio quadragesimali dicta sunt, colligere licet aliquot puncta in hoc tractatu maxime notanda, et scitu digna. 1o In Ecclesia catholica omnibus saeculis tum apud Graecos, tum apud Latinos ieiunium paschale fuisse dierum 40, aut fere 40, id est, triginta sex. Nam omnia concilia et Patres antiqui utuntur nomine Quadragesimae, cum ieiunium paschale commendant (Bellar. lib. II de Bon. Ope. in partic. cap. 15; concil. Nicaen. can. 5; Laodicen. can. 49; Ignatius epist. ad Philipp.; Orig. hom. 10 in Levit.; Tertul. lib. II de Ieiunio; Basil. orat. 2 de Ieiunio). Nomine autem Quadragesimae non potest intelligi, nisi numerus quadragenarius, aut fere quadragenarius. 2o Quadragesimam proprie incipere in prima dominica Quadragesimae, ut observavit Micrologus cap. 49; et colligitur ex D. Ambrosio, Gregorio, Cassiano et aliis qui scribunt Quadragesimam constare 42 diebus; et detractis sex dominicis, in quibus non ieiunatur, remanere dies ieiunii triginta sex: idemque perspicuum est tum ex officio eius dominicae, tum ex eo quod ieiunium Quadragesimae olim solvebatur ad vesperam; modo post officium Vesperarum; ieiunium autem quatuor dierum praecedentium primam dominicam, passim solvitur ad nonam, sive post officium Nonae. 3o Cum ab initio triginta sex diebus tantum constaret ieiunium quadragesimale, quod pro decima totius anni computabatur, ut dictum est: tamen, ut ex Gregorio citat Gratianus (De Consecr. d. 5, cap. Quadragesima), ut sacer numerus 40 dierum adimpleretur, quem Salvator noster suo sacro ieiunio consecravit, quatuor dies praecedentis hebdomadae additos esse, ad supplementum videlicet quadraginta dierum, nempe feriam quartam, quae caput ieiunii subnotatur, et quintam feriam sequentem, et sextam, et sabbatum. Verum huius institutionis alia etiam ratio esse potuit, ut cum decima ieiunii quadragesimalis simul aliquid nomine primitiarum Deo in horum quatuor dierum observantia exhiberemus; atque hac etiam ratione praeceptum illud naturale de decimis et primitiis offerendis pariter impleremus. 4o Non satis constare quando vel a quo primum quatuor isti dies instituti fuerint in supplementum Ieiunii quadragenarii, sive ad explendum numerum 40 dierum. Nam SS. Patres disertis verbis tradunt ieiunium quadragesimale esse 40 dierum. Unde intelligitur iam antea in plerisque Ecclesiis observatos fuisse quatuor hos dies ante primam dominicam Quadragesimae. D. Augustinus serm. 62 de tempore: Merito, inquit, numerum quadraginta dierum custodire debemus, quem per exempla Moysis, Eliae et Christi legimus consecratum. S. Leo sermone 4 de Quadragesima: Provisum est, ut ad reparandam mentis puritatem 40 nobis dierum exercitatio mederetur. Et serm. 5: Apostolicae institutio 40 dierum ieiunio impleatur. Id etiam colligitur ex cap. 2 concilii Arausici (Apud Burchard. lib. XIII cap. 9), sive primi, sive secundi, quorum utrumque longe ante tempora D. Gregorii celebratum fuisse constat, quo praecipitur Ut in sabbato sancto, hoc est in vigilia Paschae, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis, aut infirmis, non solvatur; nec ipsa in Parasceve, quia coena Domini, et Parasceve, et sabbatum ad illos quadraginta dies (ieiunii quadragesimalis) respiciunt. Unde consequens est quatuor istos dies iam tum fuisse Quadragesimae adiunctos, cum ad numerum istum quadraginta dierum etiam pertineant, eumdemque compleant et perficiant, proinde initium ieiunii quadragesimalis incipere a quarta feria, cum in confesso sit apud omnes dominicos dies ieiunandi lege solutos esse. Ad haec concilium Agathense circa annum Domini quingentesimum sextum celebratum cap. 9 praecipit poenitentes cinere aspersos et cilicio indutos ab episcopo extra ecclesiam eiici in capite Quadragesimae, quod non aliud esse videtur, quam ipsa quarta feria Cinerum, quam in capite ieiunii vocamus, quo die cantores olim in ecclesia canere soliti: Immutemus habitum cinere et cilicio, ieiunemus et ploremus ante Dominum, etc.; quod etiam hoc tempore in eadem quarta feria decantari consuevit, quod die dominico, qui dies laetitiae semper a Patribus habitus est, numquam usurpatum legitur. Denique huius additionis ut perantiquae et in universa Ecclesia, saltem Latina, receptae, meminerunt Scriptores ecclesiasticarum caeremoniarum et observationum, ubi de capite ieiunii tractant: inter quos Amalarius Fortunatus dicit quatuor istos dies simili cum illis triginta sex devotione venerabiles, et pari abstinentia, hoc est, ieiunii observatione custodiendos, et sanctorum Patrum auctoritate et ratione ipsa commendari. Quos autem sanctos Patres appellat, non ipso utique D. Gregorio recentiores, sed potius vel aequales, vel antiquiores existimare consentaneum est. His accedat Alphonsus Pisanus qui lib. de Poenit. cap. 8: Romanae, inquit, Ecclesiae consuetudo semper fuit, ut a feria quarta Cinerum usque ad paschales dies Quadragesimae ieiunium celebraretur: in eo siquidem temporis spatio, exceptis dominicis, quadragenarius numerus relinquitur. Unde constat verum non esse, quod quidam existimarunt, Gregorium quatuor illos dies ieiunii ante primam dominicam Quadragesimae addidisse. Exstant siquidem D. Augustini multo Gregorio antiquioris sermones in feria quarta Cinerum et tribus diebus sequentibus. Haec ille et plura illa. Caeterum monet card. Bellarminus additionem quatuor horum dierum fuisse aliquo modo variatam. Nam tempore S. Leonis quatuor dies erant feria secunda, quarta, sexta, et sabbatum; tempore autem sancti Gregorii feria quarta, quinta, sexta, et sabbatum, ut nunc observatur. Quae ratio Gratianum fortasse movere potuit, ut existimaret quatuor istos dies fuisse a D. Gregorio institutos; qui tamen quaedam Gregorii nomine citat, quae apud Gregorium non exstant, ut annotavit Pet. Maturus ad S. Antoninum. Sed de his plura apud Turrecrematum in cap. 49 Regulae D. Benedicti, et Bellarminum lib. II de Bonis Oper. cap. 15 et sequent. ex quo nonnulla summatim decerpsimus.] Quadragesimae nomen accepit. Ita enim illa publica vulgo vocatur exactio, ex qua tanta lucri portio regis commodis deputatur, quantum et a nobis a rege omnium saeculorum pro usu vitae nostrae legitimum Quadragesimae vectigal exigitur. |
3 | Sane licet ad propositam non pertineat quaestionem, tamen quia se obtulit narrationis occasio, ne hoc quidem praetereundum puto, quod frequentissime seniores nostri idcirco illis diebus maxime impugnari omne monachorum genus antiqua inimicae gentis consuetudine testabantur, et ad transmigrandum de suis sedibus acrius perurgeri, eo quod secundum illam similitudinem qua tunc Aegyptii filios Israel violentis afflictionibus opprimebant, nunc quoque verum Israel, id est, monachorum plebem intellectuales Aegyptii durissimis ac lutulentis operibus incurvare conentur, ne per amicam Deo quietem terram Aegyptiam deserentes, ad eremum virtutum salubriter transeamus: ita ut adversum nos Pharao infremens dicat, Otiosi sunt, et idcirco vociferantur dicentes, Eamus et sacrificemus Domino Deo nostro; Opprimantur laboribus, et solliciti sint in operibus suis, et non sint solliciti in verbis vanis [Exod. |