monumenta.ch > Cassianus > 27
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXVI. Quomodo etiam primitias nostras Domino debeamus offerre. <<<     >>> XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus ieiunetur?

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXVII. Cur diverso dierum numero Quadragesima a plerisque observetur?

1 Porro quod dicitis, diverso more, id est, sex vel septem hebdomadibus per nonnullas provincias Quadragesimam celebrari, [Nulla igitur inter Latinos et Graecos discrepantia in numero dierum, licet in numero hebdomadarum. Nam utrique triginta sex dies ieiuniorum in Quadragesima observabant; sed hi (nempe Graeci, sive Orientales) septem hebdomadibus Quadragesimam celebrabant, quia non tantum dies dominicos, sed etiam sabbatinos a ieiunio subtrahebant, excepto sabbato sancto. Latini vero, sive Romani, sex tantum hebdomadas ieiunabant, quia solos dies dominicos a ieiunio quadragesimali excipiebant. Proinde utrique in numero dierum conveniebant, licet in numero hebdomadarum differrent. Sicuti enim in sex hebdomadis triginta sex dies ieiuniorum inveniuntur, demptis dominicis, ita etiam in septem hebdomadis totidem dies ieiuniorum continentur, detractis dominicis et sabbatis, uno tantum excepto paschali. Porro Graecos Quadragesimae tempus septem hebdomadis constituisse docet S. Ioannes Damascenus libello de Ieiuniis ad Cometam, ubi in eam rem citat veteres, D. Athanasium libro Sermonum solemnium, D. Basilium in sermone contra ebrios, D. Petrum Martyrem patriarcham Hierosolym. et Anastasium Antiochenum in libro quem Ὅδηγον vocat. Verum Socrates et post eum Sozomenus (Socrat. l. V c. 21, Sozom. lib. VII c. 19) Graecos eiusmodi intelligunt Constantinopolitanos et nationes circumiacentes usque ad Phoeniciam. Addunt tamen per Illyricum, Graeciam occidentalem, Libyam, Aegyptum et Palaestinam, parem retineri Quadragesimam sex hebdomadibus constantem.] una ratio idemque ieiuniorum modus diversa hebdomadarum observatione concluditur. Hi enim sibi sex hebdomadarum observantiam praefixerunt, qui putant die quoque sabbati ieiunandum.
2 Sex ergo in hebdomada ieiunia persolvunt, qui eosdem sex et triginta dies sexies revoluta consummant.
Cassianus HOME

bsb47266.131 csg575.71

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik