monumenta.ch > Cassianus > 25
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXIV. Interrogatio de diversa observatione Quadragesimae. <<<     >>> XXVI. Quomodo etiam primitias nostras Domino debeamus offerre.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXV. Responsio ad propositam interrogationem, qua etiam docet Quadragesimae ieiunium vicem decimarum totius anni complecti.

1 Theonas: Licet quorumdam pia simplicitas huius rei amputet quaestionem, tamen quia etiam illa quae alius interrogatione indigna duxisset, scrupulosius perscrutantes, integram observantiae nostrae ac mysterii veritatem desideratis agnoscere: evidentissimam huius etiam rei percipite rationem, ut manifestius approbetis nihil irrationabile nostros tradidisse maiores.
2 Lege Mosaica universo populo generalis est promulgata praeceptio: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo [Exod. XXII]. Itaque qui substantiarum nostrarum omniumque fructuum decimas offerre praecipimur, multo magis necesse est [Haec una ratio, praeter alias complures, cur instituta fuerit Quadragesima, seu quadragesimale ieiunium, nimirum ut quasi decimas vitae nostrae operumque nostrorum per abstinentiam quadragesimalem Domino offeramus (Vide Bellarm. lib. II de Bon. Oper. in partic. c. 16; hom. 16 in Evang. Gratian. dist. 5 de Consecr. c. Quadragesima). Quam rationem etiam D. Gregorius pro concione ad populum his verbis expressit; A praesenti etenim die (hoc est, a prima dominica Quadragesimae, ut Gratianus retulit) usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt: quarum videlicet dies quadraginta duo fiunt: ex quibus dum sex dies dominici subtrahuntur, non plus in abstinentia quam triginta et sex dies remanent; dum vero per trecentos et sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per triginta et sex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus; ut qui nobismetipsis per acceptum annum viximus, auctori nostro nos in eius decimis per abstinentiam mortificemus. Unde, fratres charissimi, sicut offerre in lege iubemini decimas rerum, ita et offerre contendite decimas dierum. Ita Gregorius. Similiter et Isidorus lib. I de Offic. cap. 36, hunc Cassiani locum imitatus: Lege, inquit, Mosaica universo populo generaliter est praeceptum decimas et primitias Domino Deo offerre. Itaque dum in hac sententia principia voluntatum consummationesque operum nostrorum referre ad Dei gratiam admonemur, in supputatione tamen Quadragesimae summa ista decimarum legalium expletur. Totum enim anni tempus numero 36 dierum decimatur. Subtractis enim a Quadragesima diebus dominicis, quibus ieiunia resolvuntur, his diebus, quasi pro totius anni decimis ad ecclesiam concurrimus, actuumque nostrorum operationem Deo in hostiam iubilationis offerimus.] ut ipsius quoque conversationis nostrae et humani usus operumque nostrorum decimas offeramus, quae profecto in supputatione Quadragesimae evidenter implentur. Omnium enim dierum numerus quibus revolutus in orbem annus includitur, [Semis, id est, cum dimidio: non senis, ut mendose apud Dionysium. Nam decima pars dierum totius anni secundum exactiorem supputationem omnino requirit et complectitur dies triginta sex cum dimidio (Durand. l. VI Rational. cap. 28; Gratian. de Consecra. dist. 3 cap. Sabbati; Alcuinus l. de Divin. Offic.; Amalar. c. 26; Raban. l. II de Instit. Cleric. cap. 38; Durand. supra c. 78). Si enim tantummodo triginta sex decies in se multiplicentur, ut Gregorius et Isidorus minus exacte supputant, non resultant nisi trecenti sexaginta dies: unde supersunt quinque dies, qui decem dimidiatis aequantur. Vide glossam insignem apud Gratianum ubi supra.] triginta sex semis dierum numero decimatur.
3 In septem vero hebdomadibus, si dies dominici et sabbata subtrahantur, quinque et triginta supersunt dies ieiuniis deputati; sed [Id est, a vigilia Paschae, sive sabbato sancto: quo die non solum Romani, sed et Graeci et Orientales praeter morem sabbatorum ieiunare, et vigilias in ecclesia usque ad mediam noctem diei dominicae celebrare solebant. Unde Missa eius sabbati non est Missa diei, sed noctis, ut notant fere quotquot de officiis et caeremoniis ecclesiasticis scripserunt - et satis id indicat collecta et praefatio eiusdem, ubi noctis, non diei fit mentio. Hinc D. Hieronymus in cap. 25 Matthaei docet traditionem esse apostolicam, ut in die vigiliarum Paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat, exspectantes adventum Christi; et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta festum cunctos agere diem. Quin et Vigilantius haeresiarcha, teste eodem Hieronymo (Lib. I advers. Vigilantium cap. 4), sic vigilias nocturnas ecclesiasticas sui nominis hostis impugnabat, et minuere conabatur, ut tamen semel in anno, in paschali solemnitate vigilias peragendas esse iactaret. Exstat etiam sermo D. Augustini de Vigiliis Paschae ab Amalario (Amalar. lib. I cap. 16) citatus in hoc argumento.] adiecta illa vigiliarum die, qua usque in gallorum cantum, illucescente dominica, ieiunium sabbati protelatur, non solum sex et triginta dierum numerus adimpletur, verum etiam pro decimis quinque dierum qui residui videbantur, si illud quod superest, adiectum noctis spatium computetur, plenitudini totius summae omnino nihil deerit.
Cassianus HOME

bsb47266.128 csg575.68

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik