1 | Germanus: Quid causae est ut sex hebdomadibus Quadragesima celebretur, licet in quibusdam provinciis religionis forsitan propensior cura adiecisse hebdomadam etiam septimam videatur, cum neuter numerus, [Nam, ut alibi ostensum est (Lib. III Instit. cap. 9), Orientales, seu Graeci diem sabbati a ieiunio Quadragesimae excipiebant et subtrahebant, excepto sabbato paschali, eatenus quidem, ut diebus sabbatinis non ieiunarent, sed tamen a carnibus et ovis abstinerent, ut et dominicis. Quod in Occidente in Ecclesia Mediolanensi tempore D. Ambrosii observatum ipsemet testatur lib. de Elia et Ieiunio dicens: Quadragesima totis, praeter sabbatum et dominicum, ieiunatur diebus. Hoc ieiunium Domini Pascha includit. Cum igitur apud Orientales sabbata cum dominicis, apud Latinos vero non nisi dies dominici a ieiunio exciperentur, necesse erat ab illis septem, ab his tantummodo sex hebdomadas ieiunii quadragesimalis observari, ut numerum triginta sex dierum pariter exaequarent. Nam septima hebdomada apud illos supplebat vicem sabbatorum, adiuncto sabbato Paschae. Sed de his plura in sequentibus.] die dominico sabbatoque subtracto, quadraginta dierum impleat summam? Sex enim et triginta dies in ipsis hebdomadibus tantummodo concluduntur. |