1 | Igitur praedictorum dierum ita est custodienda solemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis indulta quam noceat, quia nec illius festivitatis gaudium aculeos carnis obtundere, nec [Mihi videntur haec de triplici adversario posse exponi, puta de diabolo, de carne, de conscientia nostra. De diabolo exponit Dionysius hac paraphrasi huius loci: Sic servanda est solemnitas praedictorum dierum, ut concessa remissio prosit magis quam noceat cultui sive profectui carnis et animae, quia nec stimulus carnis neque diabolus mitigatur gaudio alicuius festivitatis aut dierum honore. Sic ipse, quem et Lavardinus sequi videtur. De hoc quippe adversario ait Petrus Apostolus: Adversarius vester diabolus, tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret (I Pet. V). Atque hic adversarius immitis et crudelis nulla dierum reverentia mitigatur, id est, nulla solemnitatum reverentia et religione tangitur, ut propterea conquiescat, et nos impugnare seu ad malum sollicitare desistat: immo quo remissiores et liberiores offendit, eo audacius et importunius aggreditur; de carne etiam seu carnis cupiditate potest intelligi, eo modo quo a nonnullis (Athanas. q. 62, l. I epist. 80, Iuvencus in carm.) exponuntur illa verba Salvatoris Matth. V: Esto consentiens adversario tuo cito, dum es cum eo in via, etc. Quo quidem in loco, ait Isidorus Pelusiotes, per adversarium, corporis cupiditatem spiritui repugnantem divine intelligit. Viam autem hic vitam vocat, quae a genere nostro sine ulla institione peragratur. Consensum denique ac benevolentiam erga corpus, agnitionem rebellionis ipsius appellat, quae confestim perspici debet: ne alioqui, si ipsius imperiis succubuerimus, ac res superna vocatione indignas perpetraverimus, ab illa Iudici tum dedamur, cum ad opera nostra et sermones colligendos venerit, reddendumque unicuique iuxta opus suum. Sic ille ex versione Billiana. Verum haec expositio minus fortasse idonea et commoda huic loco videri possit (ut de textu et sensu evangelico nihil dicam), quod hoc modo non distingueretur haec sententia a praecedente, cum hic adversarius idem sit cum aculeis carnis; proinde nulla fuisset opus distinctione: quamvis vere etiam dici possit hic adversarius, id est, carnis stimulus nulla dierum reverentia mitigari, id est, conquiescere, qui etiam B. Paulo quovis tempore molestus erat (I Cor. XIV). Tertia expositio, quae mihi magis placet, de conscientia, quae nos ut gravissimus adversarius accusat; neque mitigari, pacari et secura esse potest, si nos in diebus Quinquagesimae, aut alia solemnitate, nimia uti licentia, intemperantia, vel remissione senserit, quae cultui sive profectui corporis vel animae noceat, ut superius dictum est. De quo adversario eodemque iudice ac vindice supra dixit (Cap. 22): Residet in conscientia nostra incorruptus quidam ac verus iudex, qui nonnumquam super statu puritatis nostrae cunctis errantibus solus ipse non fallitur. Et alibi vocat arbitram, non solum actuum, sed et cogitationum nostrarum conscientiam (Collat. 11, cap. 9). Quam D. Hieronymus συντήρησιν, vulgus synderesim nuncupat. Atque hoc modo etiam D. Athanasius (Quaest. 62) locum illum Evangelii (Matth. V) interpretatur: Dicitur, inquit, etiam conscientia adversarius. Nam occulte nos in corde nostro redarguit, coercet a malo, et si simus inobedientes, tandem nos ad Dei tribunal sistit, ubi et poenas dabimus, tum enormium peccatorum, tum etiam levium et minimorum.] immitis ille adversarius dierum novit reverentia mitigari. Ut ergo et diebus festivis statutae consuetudo solemnitatis conservetur, et saluberrimus parcimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eo usque progredi patiamur [Eodem modo abbas Moyses collat. 2 cap. 26 docet quomodo humanitas, id est, hospitalitas, fratribus advenientibus exhiberi possit, absque dispendio consuetae districtionis et abstinentiae: Ut in neutra parte reprehensibiles inveniamur, si haec, inquit, a nobis consuetudo retineatur, ut hora nona de duobus paximaciis quae nobis canonica mensura iure debentur, uno paximacio praelibato, aliud, huius exspectationis gratia, in vesperam reservemus; quod si supervenerit quispiam fratrum, cum ipso pariter insumamus, nihil consuetudini solitae amplius adiungentes; et hac dispensatione nequaquam fratris nos contristabit adventus, qui nobis debet esse gratissimus, siquidem ita humanitatis exhibemus obsequia, ut nihil a rigore continentiae relaxemus.] ut cibus qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius, id est, sexta hora pro festivitatis tempore capiatur, ea ratione dumtaxat, ut escarum solitus modus vel qualitas non mutetur, ne puritas corporis, vel integritas mentis, abstinentia Quadragesimae diligentius acquisita, Quinquagesimae remissione depereat, nihilque nobis prosit obtinuisse ieiuniis quod mox amitti cogat incitata saturitas: praesertim cum etiam hostis nostri non ignota versutia, tunc praecipue munitionem nostrae puritatis impugnet, cum eius custodiam senserit solemnitatis celebritate laxatam. [Observa hic, religiose lector, qua frugalitate et temperantia utendum tempore paschali, sive post ieiunium Quadragesimae, et in diebus solemnioribus, ut hic dicitur. Cuius insignis documenti rationem habuisse videtur Innocentius III pontifex, dum inter alia monasticae reformationis instituta ita decernit (Cap. Cum ad monasterium, de statu monach.): Nec in quibusdam solemnitatibus (sicut aliquando fieri consuevit) conventus exeat cum abbate, paucis ibi relictis, ut extra refectorium edant carnes, cum illis diebus praecipue regularis disciplina sit studiosius observanda.] Quamobrem vigilantissime providendum est, ne umquam mentis nostrae vigor blandis seductionibus enervetur, ne, veluti supra iam dictum est, castimoniae puritatem Quadragesimae labore quaesitam Quinquagesimae requie ac securitate perdamus. |
2 | Et idcirco nulla penitus in ciborum qualitate vel modo admittatur adiectio, sed ab escis quarum continentia diebus ieiunii pro integritate pudicitiae utebamur, etiam diebus celeberrimis similiter temperemus, ne laetitia festivitatis perniciosissimam nobis carnalium incentivorum suscitans pugnam, vertatur in luctum, illamque nobis excellentiorem, quae gaudio incorruptionis exsultat, festivitatem mentis eripiat, et incipiamus post brevem carnalis laetitiae vanitatem, amissam cordis pudicitiam longo poenitentiae moerore deflere. |
3 | Studendum quinimmo est ut non frustra ad nos illa propheticae adhortationis commonitio dirigatur: Celebra, Iuda, festivitates tuas, et redde vota tua [Nahum. |