monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati? <<<     >>> XXIII. De refectionis tempore atque mensura.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXII. Responsio de reservando continentiae temperamento.

1 Theonas: Si universa quae gerimus rationabili mentis appendamus examine, et de puritate cordis nostri non aliorum iudicium, sed nostram semper conscientiam consulamus, certum est istam refectionis intercapedinem iuste districtioni obesse non posse, si modo, ut dictum est, aequam indulgentiae continentiaeque mensuram pari lance perpendens, [Sic abbas Moyses collat. 2 cap. 16: Omni, inquit, conatu debet discretionis bonum virtute humilitatis acquiri, quae nos illaesos ab utraque potest nimietate servare. Vetus namque sententia est, ἀκρότητες ἰσότητες, id est, nimietates aequalitates sunt. Ad unum enim finem nimietas ieiunii et voracitas pervenit, eodemque dispendio vigiliarum immoderata continuatio monachum quo somni gravissimi torpor involvit. Nam per excessum continentiae debilitatum quemque ad illum statum revocari necesse est, in quo negligens quisque per incuriam detinetur. Haec ille. Vide ibi notationes nostras (Vide lib. VI Inst. c. ult.).] utramque similiter nimietatem mens incorrupta castiget; et utrum spiritum nostrum deliciarum deprimat pondus, an vero alteram, hoc est corporis partem, maior abstinentiae inclinet austeritas, vera discretione distinguat, illam vel comprimens, vel sublevans portionem, quam vel extolli senserit, vel gravari.
2 Nihil enim Dominus noster ad cultum atque honorem suum absque iudicii moderatione vult fieri, quia Honor regis iudicium diligit [Psal. XCVIII]. Et idcirco sapientissimus Salomon, ut in neutram partem vergente iudicio declinemus, admonet dicens, Honora Deum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae [Prov. III]. [Idem collat. 20 c. 5: Verissimus quidam examinator poenitentiae et indulgentiae iudex in conscientia residet nostra, qui absolutionem reatus nostri ante cognitionis et iudicii diem adhuc nobis in hac carne commorantibus detegit, et satisfactionis finem ad remissionis gratiam pandit. Quae quomodo intelligenda sint, ibi est explicatum.] Etenim residet in conscientia nostra incorruptus quidam ac verus iudex, qui nonnumquam super statu puritatis nostrae, cunctis errantibus, solus ipse non fallitur. [Similia sunt loca lib. V Institut. cap. 8, 9 et 22; collat. 2 cap. 22 et 26. Quibus et SS. Patrum sententiae astipulantur. Basilius lib. de Vera Virginitate: Sicut in gulae intemperantiam declinare grave et periculosum est, ita per nimiam abstinentiam corpus atterere et inutile reddere omni profecto ratione caret. Neque enim abstinere a voluptate gulae per se expetendum est, sed quia ad virtutis acquisitionem confert. Quod si illud cuius gratia ciborum abstinentiam eligimus, per immoderatam negligamus inediam, contra atque instituimus agimus. Nam fracto contritoque instrumento, neque Deo inhaerere per lectionis et orationis studium possumus, neque ad fratrum beneficentiam humanitatis officium obire. Igitur et corporis cura necessario habenda est, non ipsius gratia, sed ut servitio illius ad philosophiae (id est, sapientiae vel centemplationis) studia uti possimus. S. Hieronymus in epist. ad Nepotianum (Epist. II): Tantum tibi modum ieiuniorum impone, quantum ferre potes. Sint tibi pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa ieiunia Et ad Rusticum monachum (Epist. IV): Ieiunia moderata sint, ne nimia debilitent stomachum, et maiorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Modicus et temperatus cibus et carni et animae utilis est.] Omni enim cautione atque solertia iugi si circumspecti cordis servetur intentio, quomodo, iudicio nostrae discretionis errante, aut inconsideratae continentiae cupiditate succensi, aut desiderio nimiae remissionis illecti, substantiam virium nostrarum iniquae trutinae examinatione libremus, sed in altera quidem lance animae puritatem, in altera vires corporis collocantes, ita vero conscientiae iudicio utraque pendamus, ut in neutram partem unius rei affectu praeponderante perversi, vel ad immodicam districtionem, vel ad nimiam remissionem, aequalitatis libram propensius inclinemus, et illud nobis vel pro remissionis vel pro districtionis nimietate dicatur, [Ita secundum Graecam translationem Septuag. Interpretum, quam plerique Patres secuti sunt; atque inter alios Augustinus lib. XV De Civit. Dei cap. 7: In hac, inquit, admonitione quam Deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? quia non elucet cur vel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum divinarum Scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exprimere. Recte quippe offertur sacrificium, cum offertur Deo vero, cui uni tantummodo sacrificandum est. Non autem recte dividitur, dum non discernuntur recte vel loca, vel tempora, vel res ipsae quae offeruntur, vel qui offert, vel qui offertur, vel hi quibus ad vescendum distribuitur quod oblatum est, ut divisionem intelligamus discretionem; sive cum offertur ubi non oportet; sive cum offertur quando non oportet, aut quod non tunc, sed alias oportet; sive cum id offertur quod nusquam et numquam penitus debuit; sive cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo, quam sint ea quae offert Deo; sive cum eius rei quae oblata est fit particeps profanus, aut quilibet quem fas non est fieri. Sic Augustinus. Porro Vulgata versio divi Hieronymi a concilio Tridentino approbata sic habet: Nonne si bene egeris, recipies; sin autem male, statim in foribus peccatum aderit (Gen. IV)] Nonne si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti [Gen. IV, sec. LXX]? Illas etenim ieiuniorum victimas, quas nobis violenta viscerum convulsione inconsiderate extorquentes Domino recte offerre nos credimus, ille qui diligit misericordiam et iudicium, exsecratur dicens, Ego Dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocaustum [Isa. LXI]. Illos etiam qui oblationem, id est, officiorum atque actuum suorum praecipua ad fotum carnis atque usus proprios praesumentes, reliquias eorum Domino ac minimam deferunt portionem, velut operarios fraudulentos sermo divinus ita condemnat, Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter [Ierem. XLVIII]. Non ergo immerito eum qui se ita iniquo fallit examine, increpat Dominus dicens: Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant [Psal. LXI]. Et idcirco beatus Apostolus, ut, discretionis moderamina retinentes, in neutram partem illecti nimietate vergamus admonet, dicens: Rationabile obsequium vestrum [Rom. XII]. Quam rem etiam legislator similiter interdicit, ita praecipiens: Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius [Levit. XIX]; Salomone quoque parem super hoc sententiam proferente: [Vulgatus textus: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX). Cuius sententiae triplicem expositionem moralem hic affert Auctor, a qua non multum discrepat D. Hieronymi gemina itidem expositio in haec verba: Pondus et pondus, hoc est, maius et minus; mensura et mensura, similiter maior et minor, utrumque abominabile est apud Deum. Praepositi enim in Ecclesia prave viventes has duplices mensuras in domibus, hoc est, conscientiis suis habent, quia bonum quod aliis imperant ipsi minime faciunt, et malum quod in subditis damnant ipsi perpetrare non desinunt. Pondus et pondus, mensuram et mensuram, hypocritae atque haeretici in domibus, hoc est, in sensibus suis habent, in eo quod se mundos in cogitatione et puros in actione sua esse mentiuntur, caeteros vero velut sordidos atque peccatores respuunt et contemnunt, quasi statera dolosa et mensura duplici aliter sua et aliter facta proximorum pensant, ac per hoc in utroque abominabiles apud Deum existunt: diversum namque pondus in domo sua, diversam habet mensuram, ut aliter videlicet in semetipso, aliter mentiatur in proximo, qui in suis semper actibus quae laudari, in aliorum vero quae vituperari possint, rimatur. Et ideo talem iuste abominatur Dominus, quia nimirum quantum sibimet ipsi absque meritis placet, tantum superno inspectori merito displicet. Haec eleganter D. Hieronymus, quae si cum textu nostro conferantur, plane eidem consentanea reperiuntur.] Pondus magnum et pusillum, et mensurae duplices, immunda sunt apud Dominum utraque, et qui facit ea in adinventionibus suis compedietur [Prov. XX]. Proinde non solum illo quo diximus, sed etiam hoc modo studendum est nobis, ut nec iniqua pondera in cordibus nostris, nec in horreis conscientiae nostrae mensuras duplices habeamus; id est, ne ea ipsi quae districtionis regulam molliunt remissiore indulgentia praesumentes, eos quibus verbum Domini praedicamus districtioribus praeceptis et gravioribus quam ipsi perferre possimus ponderibus obruamus.
3 Quod cum facimus, quid nisi duplici pondere atque mensura praeceptorum Domini mercem frugemque vel appendimus vel metimur? Si enim aliter ea nobis, aliter nostris fratribus dispensemus, recte increpamur a Domino, eo quod stateras dolosas ac mensuras duplices habeamus, secundum illam sententiam Salomonis qua dicitur, Abominatio est Domino pondus duplex, et statera dolosa non est bona in conspectu eius (Ibid.). Hoc etiam modo reatum dolosi ponderis duplicisque mensurae evidenter incurrimus, si districtiora quaedam quae privatim per nostras cellulas exercere consuevimus humanae laudis cupiditate coram fratribus ostentemus, abstinentiores scilicet et sanctiores apparere affectantes humano conspectui quam divino.
4 Qui morbus praecipue non modo vitandus, verum etiam abominandus est nobis. Sed interim a quaestione proposita paulo longius evagati, ad eamdem a qua discessimus, revertamur.
Cassianus HOME

bsb47266.122 csg575.62

Cassianus, Collationes, 3, 21, XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati? <<<     >>> XXIII. De refectionis tempore atque mensura.
monumenta.ch > Cassianus > 22

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik