monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, Collationes, 3, 21, XX. Responsio. <<<     >>> XXII. Responsio de reservando continentiae temperamento.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati?

1 Germanus: Potestne haec caro insolitis blandimentis tam longae festivitatis illecta non [Sentuosum, id est, spinosum, metaphorice pro vitioso sumitur. De illo quamvis abscisso vitiorum fomite, id est, carnis lascivia, sive concupiscentia, per longam abstinentiam prius edomita; concupiscentiam enim fomitem peccati vocat etiam D. Augustinus lib. I de Peccat. Meritis cap. ultimo, et ex eo synodus Tridentina, dum ait (Sess. 5 c. 5): Manere in baptizatis concupiscentiam et fomitem haec sancta synodus fatetur et sentit: quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per Christi Iesu gratiam resistentibus non valet. Ex quibus verbis intelligitur improprie admodum et καταχρηστικῶς dici hunc fomitem abscissum, cum in renatis maneat post baptismum.] aliquid sentuosum de illo, quamvis abscisso, vitiorum fomite germinare, aut mens praesumptis ultra consuetudinem dapibus onerata non erga famulum corpus rigorem dominationis suae inflectere, praesertim cum in nobis viridior aetas cito ad rebellionem subdita possit membra compehere, si vel escas solitas abundantius, vel certe insolitas licentius praesumamus?
Cassianus HOME

bsb47266.121 csg575.61

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik