monumenta.ch > Cassianus > 36 > 20
Cassianus, Collationes, 3, 21, XIX. Interrogatio cur totis quinquaginta diebus ieiunium relaxetur? <<<     >>> XXI. Interrogatio utrum abstinentia ieiunii relaxata non obsit corporis castitati?

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XX. Responsio.

1 Theonas: Non incongrue interrogatio vestra rationem integerrimae veritatis meretur agnoscere. [Eodem fere modo D. Ambrosius: Instar, inquit, dominicae tota Quinquagesima dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies velut dominici deputantur. Resurrectio enim Dominica est. Nam in dominica resurgens Salvator reversus ad homines est, et post resurrectionem tota Quinquagesima cum hominibus commoratus est. Aequalis ergo eorum necessarium ut esset festivitas, quorum aequalis esset et sanctitas. Sic enim disposuit Dominus, ut sicut eius passione in Quadragesimae ieiunio contristaremur, ita eius resurrectione Quinquagesimae feriis laetaremur. Haec Ambrosius.] Post ascensionem Salvatoris nostri, quae quadragesimo resurrectionis eius acta est die, apostoli reversi de monte Oliveti, in quo se ad Patrem pergens praebuit intuendum, sicut etiam Actuum Apostolorum lectio contestatur (Cap. I), ingressi Hierosolymam, decem diebus adventum Spiritus sancti exspectasse referuntur, quibus expletis, quinquagesima eum die cum gaudio susceperunt, et ita est per haec festivitatis huius numerus evidenter impletus.
2 Quem in veteri quoque Testamento legimus figuraliter adumbratum, in quo [Deuter. XVI], consummatis hebdomadibus septem, primitiarum panis per sacerdotes Domino iubebatur offerri, qui veracissime per apostolorum praedicationem, qua in illo die concionati leguntur ad populum, oblatus Domino comprobatur, verus scilicet primitiarum panis qui, novae doctrinae institutione prolatus, quinque millibus virorum escae suae munere satiatis, primitivum de Iudaeis Christianorum populum Domino consecravit. Et idcirco hi quoque decem dies cum superioribus quadraginta pari solemnitate sunt ac laetitia celebrandi. [De hac antiqua traditione a Patribus accepta satis dictum in praecedentibus (Cap. 11).] Cuius festivitatis traditio, per apostolicos viros ad nos usque transmissa eodem tenore servanda est.
3 Ideo namque in istis diebus nec in genua in oratione curvantur, quia inflexio genuum velut poenitentiae ac luctus indicium est. Unde etiam per omnia eamdem in illis solemnitatem quam die dominica custodimus, in qua maiores nostri, nec ieiunium agendum, nec genu esse flectendum, ob reverentiam resurrectionis Dominicae tradiderunt.
Cassianus HOME

bsb47266.120 csg575.60

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik