monumenta.ch > Cassianus > 10 > 18
Cassianus, Collationes, 3, 21, XVII. De ratione et utilitate ieiunii. <<<     >>> XIX. Interrogatio cur totis quinquaginta diebus ieiunium relaxetur?

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XVIII. Non semper congruum esse ieiunium.

1 Quamobrem his de ieiunii qualitate praemissis, subdenda adhuc sanctarum Scripturarum videtur auctoritas, per quam approbetur manifestius ieiunium perpetuo custodiri nec debere nec posse. In Evangelio ieiunantibus Pharisaeis una cum discipulis Ioannis Baptistae, cum apostoli, utpote amici et convivae coelestis illius Sponsi, necdum ieiuniorum observantiam custodirent, discipuli autem Ioannis qui summam iustitiae se de ieiuniis possidere credebant, quippe illius sectatores qui eximius poenitentiae praedicator ita cunctis populis formam suo praebebat exemplo, ut non solum varia escarum genera quae humanis usibus suggeruntur, abnueret, verum etiam communem panis ipsius esum penitus ignoraret, Domino conqueruntur, dicentes, Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant [Marc. II]? Quibus respondens Dominus evidenter ostendit, non omni tempore congruum esse ieiunium et necessarium, cum aliqua festivitatis tempore vel interveniens charitatis occasio, indulgentiam refectionis admiserit: [Apposite ad hunc locum elucidandum scribit B. Hieronymus in haec verba (In comment. Matth. IX): Nonnulli putant idcirco post dies quadraginta passionis ieiunia debere committi, licet statim dies Pentecostes et Spiritus sanctus adveniens indicent nobis festivitatem. Et ex huius occasione testimonii Montanus, Prisca et Maximilla etiam post Pentecosten faciunt Quadragesimam, quod ablato Sponso, filii Sponsi debeant ieiunare. Ecclesiae autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spirituali saginae corporis ieiunio praeparemur. Haec Hieronymus suggillans Montani et Montanistarum ineptiam, qui huius occasione sententiae Quadragesimam post Pentecosten celebrabant, nimirum ablationem Domini et Sponsi interpretantes ipsam Ascensionem, cum Ecclesia catholica a Spiritu sancto melius edocta per ablationem Sponsi passionem et mortem Domini nostri interpretetur, et ideo tunc maiora ieiunia instituat cum ipsam Dominicam passionem commemorare aggreditur, per quae etiam ieiunia ad spiritalem saginam, id est, paschalem refectionem et synaxim praeparatur; nam secundum rationem Montanistarum sequeretur omni tempore ieiunandum esse citra id temporis quo Christus in coelum ascendit.] Numquid possunt, inquiens, filii Sponsi lugere quamdiu cum illis est Sponsus?
2 Venient autem dies cum auferetur ab eis Sponsus, et tunc ieiunabunt (Ibid.). [Illa scilicet: Numquid possunt filii Sponsi ieiunare, quamdiu cum illis est Sponsus? Quibus verbis ait proprie designari tempus Quinquagesimae, in quo Christus post resurrectionem suam cum discipulis conversatus per dies quadraginta apparens eis, et convescens, et loquens de regno Dei (Actor. I). Quibus diebus addendi fuere alii decem dies, ob promissionem et exspectationem adventus Spiritus sancti, pari solemnitate et laetitia celebrandi, ut infra habetur.] Quae verba licet ante resurrectionem dixerit corporis sui, tamen proprie Quinquagesimae tempus ostendunt, in quo post resurrectionem per quadraginta dies Domino cum discipulis epulante, ieiunare illos quotidianae eius praesentiae gaudium non sinebat.
Cassianus HOME

bsb47266.119 csg575.59

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik