monumenta.ch > Cassianus > 17
Cassianus, Collationes, 3, 21, XVI. Quomodo a caeteris bonis principale discernatur bonum. <<<     >>> XVIII. Non semper congruum esse ieiunium.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XVII. De ratione et utilitate ieiunii.

1 Talem igitur definitionem super ieiunii qualitate iugiter retinentes, ita illud totis viribus animi appetamus, ut tamen tunc demum id nobis congruum noverimus, si in eo temporum ratio, si qualitas, si mensura servetur; nec ita ut in ipso spei nostrae terminum defigamus, sed ut per ipsum ad puritatem cordis et apostolicam charitatem pervenire possimus.
2 Igitur ex hoc ipso ieiunium cui non solum specialia praefixa sunt tempora quibus vel exerceri debeat vel praetermitti, sed etiam qualitas modusque propositus est, non principale bonum, sed medium quiddam esse manifestum est. Caeterum haec quae praecepti auctoritate, vel mandantur ut bona, vel interdicuntur ut noxia, numquam ita exceptioni temporum subiacent, ut interdum, aut quae vetita sunt, fieri debeant; aut quae imperata sunt, praetermitti. [Quomodo dicatur, iustitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, charitati nullus modus esse statutus, non caret aliqua difficultate. Et quidem de charitate, quae mater est et regina omnium virtutum, sic loquuntur Paula et Eustochium in epistola ad Marcellam (Epist. 17 inter epist. Hieronymi): Mensuram charitas non habet. Et D. Bernardus (Lib. de Diligendo Deo): Modus diligendi Deum est diligere sine modo. E diverso est axioma philosophicum, quo dicitur virtus in medio consistere. Et D. Hieronymus (In epitaphio Paulae) commendat illam philosophorum sententiam: μεσότης ἡ ἀρετὴ, κακία ὑπερβολὴ πέλεται, id est, modus virtus est, nimietas vitium: quod nos, inquit, una et brevi sententiola exprimere possumus: Ne quid nimis (Vide S. Th. 1-2, q. 64, a. 1 et 4). Sed facilis responsio est, nihil aliud velle hunc abbatem, quam iustitiae, patientiae, et caeteris virtutibus nullum esse statutum modum ex parte temporis: quia nullum est tempus quo iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam, charitatem colere, et contraria vitia vitare non debeamus: quod aliis verbis praecedentibus, sed eodem sensu, dixerat, numquam ita exceptioni temporum haec subiacere, ut interdum aut quae vetita sunt fieri debeant, aut quae imperata sunt praetermitti. Confert enim ieiunium, velut medium quoddam bonum, cum duobus extremis, nempe virtutibus et vitiis hic commemoratis, docetque virtutes semper et omni tempore colendas, et vitia semper et quovis tempore fugienda; ieiunium vero certis temporibus legitime et cum debita mensura et moderatione assumendum; alias intermittendum, aut relaxandum, ut fit tempore Quinquagesimae, de quo peculiariter hic agitur.] Nec enim ullus iustitiae, patientiae, sobrietati, pudicitiae, charitati, statutus est modus; nec rursum iniustitiae, impatientiae, furori, impudicitiae, invidiae atque superbiae libertas aliquando permissa est.
Cassianus HOME

bsb47266.118 csg575.58

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik