monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 3, 21, XV. Quod ea quae sui natura bona sunt non debeant propter ea quae media sunt exerceri; sed potius, e converso, ea quae media sunt, ad ea quae principaliter bona sunt acquirenda, suscipi debeant. <<<     >>> XVII. De ratione et utilitate ieiunii.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XVI. Quomodo a caeteris bonis principale discernatur bonum.

1 Quod quidem a caeteris quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit, et non per aliud aliquid; si propter se necessarium sit, et non propter aliud; si immutabiliter semperque sit bonum, ac perpetuo suam retinens qualitatem, numquam in partem possit transire contrariam; si ademptio vel cessatio eius non possit summam non inferre perniciem; si id quod illi contrarium est, similiter principale sit malum, nec in partem bonam possit aliquando transire.
2 Quae definitiones quibus principalium bonorum natura discernitur, ascribi ieiuniis omnino non possunt. Neque enim ex semetipsis bona, aut propter se necessaria sunt, quae propter acquirendam cordis et corporis puritatem salubriter exercentur, ut, aculeis carnis obtusis, mens pacifica suo concilietur Auctori; nec immutabiliter semperque sunt bona, quia plerumque eorum intermissione non laedimur, immo etiam in perniciem interdum animae importunius celebrata vertuntur. Sed nec principale malum est id quod illi videtur adversum, id est, ciborum naturaliter iucunda perceptio, quae nisi intemperantia atque luxuria, vel alia quaedam vitia subsequantur, mala non potest definiri; quia [Nimirum per se, et ex natura sua, sicut Iudaei putabant. Potest tamen inquinare ratione inobedientiae aut intemperantiae qua sumitur; sicut potest ratione scandali cum quo sumitur: quomodo vesci carnibus die ieiunii coinquinat animam; alioquin nec ebrietas, nec ingurgitatio coinquinaret animam, quod nec haereticus dixerit.] Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae procedunt de ore, haec coinquinant hominem [Matth. XV]. Principali itaque derogat bono, nec perfecte aut sine peccato illud exsequitur, quisquis hoc non propter idipsum, sed propter aliud aliquid facit.
3 Omnia enim huius gratia facienda sunt, ipsum vero propter se solum est expetendum.
Cassianus HOME

bsb47266.117 csg575.57

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik