monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 3, 21, XIV. Quod non sit principale bonum ieiunium. <<<     >>> XVI. Quomodo a caeteris bonis principale discernatur bonum.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XV. Quod ea quae sui natura bona sunt non debeant propter ea quae media sunt exerceri; sed potius, e converso, ea quae media sunt, ad ea quae principaliter bona sunt acquirenda, suscipi debeant.

1 Non enim misericordia, patientia, et charitas, vel illa praedictarum praecepta virtutum, in quibus utique bonum est principale, propter ieiunia sunt tenenda, [Chrysostomus homilia 47 in Matthaeum: Haec dixi, non quia ieiunium mihi non placeat, quod magnis soleo efferre laudibus, sed quia doleo si, caeteris neglectis, satis ad salutem vobis ieiunium existimetis, quod in choro virtutum ultimum certe sortitur locum. Praecipuae namque virtutes sunt charitas, humilitas, misericordia. Et Hieronymus ad Caelantiam: Quid enim prodest tenuari corpus abstinentia, si animus intumescit superbia? quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si invidia lividi sumus? Tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus ieiunus a vitiis. Immo qui probabiliter ac scienter abstinentiae virtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam.] sed potius ieiunia propter illa. Elaborandum est enim ut virtutes illae quae vere bonae sunt, ieiuniis acquirantur, non ut ad ieiuniorum terminum tendant illarum gesta virtutum.
2 Ob hoc ergo est utilis carnis afflictio, ob hoc ei adhibenda est inediae medicina, ut per illam ad charitatem, in qua immobile ac sine ulla temporis exceptione perpetuum bonum est, pervenire possimus. Neque enim medicinae, aurificinae, vel caeterarum quae in hoc mundo sunt artium, disciplina, propter instrumenta quae ad opus eius pertinent exercetur, et non potius ferramenta propter artis studium praeparantur; quae sicut utilia sunt peritis, ita superflua his qui artis ipsius nesciunt disciplinam.
3 Et sicut his qui ad efficiendum opus suum, eorum ministerio fulciuntur, plurimum prosunt, ita illis qui, cuius rei gratia instituta sint ignorantes, sola eorum possessione contenti sunt, penitus prodesse non possunt, quia utilitatis eorum [Lips. in marg. suae] summam in retentione eorum tantum, non in operis consummatione constituunt.
4 Illud ergo est optimum principaliter, propter quod fiunt illa quae media sunt; ipsum vero praecipuum bonum, non ob aliam causam, sed propter suam tantum agitur bonitatem.
Cassianus HOME

bsb47266.116 csg575.56

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik