1 | Quamobrem nunc quaerendum est quid super ieiuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo iustitiam, prudentiam, fortitudinem, aut temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt; an medium quid, quod interdum factum possit prodesse, interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile. Si enim in illa definitione virtutum, etiam ieiunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia collocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. |
2 | Quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. Quod definiri a nobis Scripturarum sanctarum non permittit auctoritas. [Haec enim fuit haeresis et superstitio multorum haereticorum, qui idcirco ieiunabant, aut a quibusdam cibis abstinebant, quod eos natura sua immundos et abominabiles crederent, et propterea illicitos atque prohibitos. Et alii quidem omnium animantium carnes immundas esse dicebant, ut Ebionitae apud Epiphanium, haeresi 30; Encratitae apud Augustinum, haeresi 25; Eustathiani apud Socratem, lib. II, cap. 33; Priscillianistae apud Augustinum, haeresi 70; Apostolici apud Bernardum serm. 66 in Cantica. Alii non solum carnes, sed etiam vinum immundum dixerunt atque omnino vitandum, ut Manichaei, apud Augustinum, haeresi 46. At Christiani, inquit Augustinus (Contra Faustum l. XXX cap. 5), non haeretici, sed catholici, edomandi corporis causa, propter animam ab irrationabilibus motibus humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum etiam a quibusdam terrae frugibus abstinent, vel semper, sicuti pauci; vel certis diebus atque temporibus, sicut per Quadragesimam fere omnes.] Si enim tali sensu ac proposito ieiunemus ut peccatum contrahi in escarum participatione credamus, non modo nullos fructus pro abstinentia consequemur, sed etiam reatum maximum ac sacrilegii crimen [In novissimis diebus, ait Apostolus, discedent quidam a fide, prohibentes nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit, etc. (I Tim. IV). Quibus verbis damnat Apostolus quosdam haereticos, praesertim Marcionistas et Manichaeos, quos in spiritu praevidebat futuros, in novissimis diebus, id est, posterioribus aut sequentibus temporibus, qui a cibis quibusdam abstinerent, et abstinendum docerent, tamquam per se immundis et illicitis: quod catholici non faciunt, dum a cibis quibusdam studio temperantiae aut castigandae carnis causa abstinent: quomodo primi illi Christiani apud Alexandriam a S. Marco instituti ad vesperam tantum cibum sumere, et a carnibus et vino abstinere solebant, ut ex Philone referunt Eusebius lib. II Histor. cap. 17, et S. Hieronymus in Philone, cap. 75. S. Epiphanius in Doctr. Compendio testatur fuisse qui sponte abstinerent a carnibus per totum annum; sed in hebdomada sancta, sive maiore, quae sanctum Pascha praecedit, totam Ecclesiam perseverare solitam in siccorum usu, quae xerophagia dicitur; de qua alias egimus (Lib. IV Inst. c. 21). S. item Hieronymus in epistola ad Eustochium (Epist. 22) scribit apud anachoretas et monachos Aegyptios continua per totum annum fuisse ieiunia (excepta Pentecoste, ut dictum est) et perpetuam a vino et carnibus abstinentiam. Idem docet Augustinus lib. I de Moribus Eccles. c. 31, et passim alii Patres.] secundum Apostolum contrahemus, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur [I Tim. |