monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 3, 21, XI. Quaestio cur in Aegypto totis diebus Quinquagesimae non ieiunetur, nec genua in oratione curventur. <<<     >>> XIII. Quale bonum sit ieiunium.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT XII. Responsio de natura eorum quae bona, vel mala, vel media sunt.

1 Ad haec abbas Theonas tali usus est sermonis exordio: Oportet quidem nos auctoritati Patrum, consuetudinique maiorum usque ad nostrum tempus per tantam annorum seriem protelatae, etiam non percepta ratione cedere; eamque, ut antiquitus tradita est, iugi observantia ac reverentia custodire. Verum etiam quoniam causas huius rei et rationem vultis agnoscere, accipite breviter ea quae a senioribus nostris tradita super hac institutione comperimus. Verumtamen antequam Scripturae divinae auctoritas proferatur, si placet, de natura ipsius ieiunii et qualitate pauca dicamus, ut disputationem nostram subsequens Scripturarum confirmet auctoritas. Divina sapientia per Ecclesiasten omni rei, id est, universis seu prosperis, seu quae adversa putantur et tristia, tempus esse proprium designavit, dicens: [Ita ex Hebraeo vertit Hieronymus. At Vulgata versio est: Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub coelo: tempus nascendi, et tempus moriendi, etc. (Eccles. III).] Omnibus tempus est, et tempus omni rei sub coelo.
2 Tempus pariendi et tempus moriendi, tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est, tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus aedificandi, tempus plorandi et tempus ridendi, tempus plangendi et tempus saltandi, tempus mittendi lapides et tempus colligendi lapides, tempus amplectendi et tempus longe fieri ab amplexibus, tempus acquirendi et tempus perdendi, tempus custodiendi et tempus expellendi, tempus dirumpendi et tempus sarciendi, tempus tacendi et tempus loquendi, tempus amandi et tempus odiendi, tempus belli et tempus pacis [Eccle. III]. Et infra, Quia tempus est, inquit, omni rei et omni facto (Ibid.). Nihil igitur ex his esse bonum perpetuum definivit, nisi cum fuerit horum quid opportune et competenter expletum; ita ut haec eadem quae nunc opportune gesta bene cedunt, si importuno vel incongruo tempore praesumantur, inutilia inveniantur et noxia; [Rerum et actionum humanarum tria genera distinguit: quaedam ita per se et intrinsece sunt bona, ut numquam possint fieri mala, ut virtutes. Virtutem enim definit Augustinus esse bonam qualitatem mentis, qua nemo male utitur (Lib. III, de Libero Arbit. c. 18 et 19). Haec autem vocat auctor principaliter bona, vel principalia bona. Alia econtrario per se et intrinsece mala, ut numquam possint fieri bona, ut mendacium, adulterium, etc. Et haec similiter vocat principaliter mala, vel principalia mala; quoniam non ideo mala, quia prohibita; sed ideo prohibita, quia mala. Inter haec autem extrema, sunt media quaedam, et veluti adiaphora, in quo genere collocat abstinentiam, ieiunium, et delectum ciborum, quae si congruo tempore fiant et ad bonum finem referantur, puta ad Dei gloriam et carnis macerationem, bona; si ad malum finem, puta ad ostentationem aut superstitionem, vel alieno tempore, vel immoderate assumantur, mala. Habes eamdem distinctionem collatione 6, cap. 3.] absque his dumtaxat quae per se principaliter vel bona, vel mala sunt, [Quia virtute nemo male uti potest, ut ait Augustinus. At contra obiicit S. Thomas (1-2, q. 55, a. 4): Quicumque superbit de aliquo, male utitur eo: sed multi superbiunt de virtute; dicit enim Augustinus in Regula (Cap. 3), quod superbia etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Falsum est ergo, quod nemo virtute male utatur. Respondet S. Thomas quod virtute potest aliquis male uti, tamquam obiecto, puta cum male sentit de virtute, cum odit eam, vel superbit de ea; non tamquam principio usus, ita scilicet quod malus sit actus virtutis.] nec aliquando possunt in contrarium derivari, ut est iustitia, prudentia, fortitudo, temperantia, caeteraeque virtutes, sive e diverso vitia, quorum definitiones in aliam partem cadere omnino mutarive non possunt.
3 Si qua vero in utrumque affectum possunt aliquando transire, ut pro qualitate utentium vel bona inveniantur vel mala, haec non absolute pro sua natura, sed pro perpetrantis affectu et opportunitate temporis, vel utilia interdum, vel noxia sentiuntur.
Cassianus HOME

bsb47266.109 csg575.54

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik