1 | Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem prosequamur. Igitur abbas Theonas cum diebus [De Quinquagesima egimus lib. II Institut. cap. 18, ubi ex sententia veterum duplicem distinximus Quinquagesimam, alteram ieiunii et poenitentiae ante Pascha, alteram laetitiae et remissionis post Pascha, nempe a die Paschatis usque ad diem Pentecostes; de qua hic agitur. Dicitur autem Quinquagesima, seu Graeca voce Pentecoste, quia spatium quinquaginta dierum complectitur. Quomodo D. Hieronymus adversus Montanum et Luciferianos scribens, per omnem Pentecosten dixit (Epist. 54, ad Marcellum et cont. Lucifer. c. 4). Qui tamen alibi (Epist. 22, ad Eustochium) Pentecosten non pro tota Quinquagesima, seu spatio quinquaginta dierum, sed pro termino, seu fine eorumdem, ut vulgo solet, accipit, hoc est, pro ipsa solemnitate diei Pentecostes, sive adventus Spiritus sancti quae Quinquagesimam complet ac terminat, iuxta illud Act. secundo: Dum complerentur dies Pentecostes; dum inter alia monachorum Aegyptiorum instituta ita scribit: Ieiunium totius anni aequale est, excepta Quadragesima qua conceditur districtius vivere. A Pascha ad Pentecosten coenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat, et ventrem cibo non onerent duplicato. Sic D. Hieronymus: A Pascha, inquit, ad Pentecosten coenae mutantur in prandia; quia cum ante Pascha, hoc est, in Quadragesima, coenarent dumtaxat absque prandio, e diverso post Pascha usque ad Pentecosten prandebant absque coena, unica semper refectione contenti, nisi causa hospitum cogerentur saepius mensam apponere. Duplici autem ratione eiusmodi mutatio apud eos fiebat: primum, ut traditioni Ecclesiasticae, de remissione scilicet Quinquagesimae, satisfacerent, relaxato nimirum utcumque strictiore illo ieiunio, quod ante Pascha ad vesperam usque, vel certe horam nonam, servabant. Secundo, ne corpus antea extenuatum et debilitatum, duplicato cibo, id est, gemina refectione, nimium onerarent et praegravarent. Exstat praeterea huius antiquae institutionis et observationis monasticae insigne monimentum in concilio Turonensi secundo can. 13 in haec verba: De ieiuniis vero antiqua a monachis instituta serventur, ut de Pascha usque ad Quinquagesimam (id est, Pentecosten), exceptis Rogationibus, omni die fratribus prandium praeparetur. Post Quinquagesimam tota hebdomada exacte ieiunetur. Postea usque ad calendas Augusti in septimana ieiunent, secunda, et quarta, et sexta die, exceptis his qui aliqua infirmitate constricti sunt. In Augusto, quia quotidie Missae sanctorum sunt, prandium habeant. In Septembri toto et Novembri ter in septimana. De Decembri usque Natalem Domini omni die ieiunent. Et quia inter Natalem Domini usque ad Epiphaniam omni die festivitates sunt, itemque prandebunt. Et post pauca: Post Epiphaniam vero usque ad Quadragesimam ter in septimana ieiunent. Haec ibi, ex quibus varia monachorum ieiunia pro diversitate temporum instituta noscuntur, excepta semper Quinquagesima, sive tempore Paschali, ut dictum est (Lib. II Instit. c. ult.). Porro quod totis Quinquagesimae diebus monachi illi nec genua in oratione publica curvarent, nec usque ad horam nonam, ut alio tempore solebant, ieiunare praesumerent, ut hic et alibi dicitur; id non ipsis peculiare fuisse, sed ex antiqua traditione communiter in Ecclesia observatum plurimi et gravissimi auctores testantur. Tertullianus lib. de Corona Militis (Cap. 3): Ieiunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare; eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten usque gaudemus. Quem locum Tertulliani D. Hieronymus adversus Luciferianos (ut annotavit Rhenanus) videtur aemulatus, his quidem verbis (Cap. 4): Nam et multa alia, quae per traditionem in Ecclesiis observantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurpaverunt; velut, in lavacro ter caput mergitare (id est, trina mersio in baptismo); die Dominico et per omnem Pentecosten nec de geniculis adorare (id est, flexis genibus orare) et ieiunium solvere, multaque alia, quae scripta non sunt, rationabilis sibi observatio vindicavit. Rursus quod ad ieiunium attinet, idem Hieronymus praefatione in Regulam S. Pachomii: Bis, inquit, in hebdomada, quarta et sexta sabbati, ab omnibus ieiunatur, excepta Pentecoste (id est, ut Tertullianus loquitur, a die Paschae in Pentecosten usque, vel, ut Cassianus, totis Quinquagesimae diebus). Sed et dictae traditionis rationem reddit in prooemio Commentar. in Epist. ad Ephesios: Pentecosten, inquit, tempus laetitiae atque victoriae, quo non flectimus genua, nec curvamur in terram, sed cum Domino ad coelorum alta sustollimur. S. Epiphanius in compend. doct. Eccles.: Per totum quidem annum ieiunium hoc servatur in sancta catholica Ecclesia, quarta, inquam, et prosabbato (id est, feria sexta) usque ad horam nonam, excepta sancta Pentecoste, id est, per totos quinquaginta dies, in quibus neque genua flectuntur, neque ieiunium imperatum est. S. Ambrosius sermo. 61 et apud Gratianum dist. 76 (Cap. Scire): Per hos, ait, quinquaginta dies nobis est iugis et continuata festivitas, ita ut hoc omni tempore neque ad observandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum Deum genibus succidamus. Similiter D. August. epist. 119: Propter hoc, inquit, ieiunia relaxamus, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis ad altare id observatur. Idem docent alii Patres. Maximus Taurinensis episcopus homil. 1 de Pentecoste, Isidorus lib. I de Offic. cap. 33, et Rabanus lib. II de Instit. clericorum cap. 41. Denique eo spectat tota huius abbatis ratiocinatio, ut doceat quam ob causam instituta esset illa quam vocat remissio Quinquagesimae, id est, relaxatio ieiunii in Quinquagesima, seu tempore paschali. Caeterum haec non ita accipienda sunt, quasi nefas sit hoc tempore ex privata devotione ieiunare, modo citra superstitionem, et contemptum, et scandalum id fiat. Hoc enim expresse monuit D. Hieronymus in epistola ad Lucinium Boeticum (Epist. 28), citatus itidem a Gratiano, his verbis (Dist. 76. cap. ult.): Utinam omni tempore ieiunare possimus: quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus (Act. XIII). Et infra: Nec hoc dico, quod dominicis diebus ieiunandum putem, et contextas quinquaginta diebus ferias auferam; sed unaquaeque provincia in suo sensu abundet, et praecepta maiorum leges apostolicas arbitretur. Et Isidorus ibidem citatus (Lib. I de Offic. Eccl. cap. 42): Post Pascha, inquit, usque ad Pentecosten, licet observatio Ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxaverit, tamen si qui monachorum vel clericorum ieiunare cupiunt, non sunt prohibendi: quia Antonius, et Paulus, et caeteri Patres antiqui, etiam his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque solvisse abstinentiam, nisi tantum die dominico. Haec ille. Verum adversus praemissa obiiciet fortasse quispiam: Si ex sententia SS. Patrum tempore Quinquagesimae, id est, a die Paschatis usque ad diem Pentecostes inclusive, remittitur et intermittitur ieiunium, cur ergo ieiunatur in vigilia Pentecostes, et in diebus Rogationum ante Ascensionem Dominicam? Respondeo: Ieiunium in vigilia Pentecostes non esse ex primaeva Ecclesiae institutione, vel apostolica traditione, ut ieiunia quatuor temporum, sed ex pia consuetudine, et devotione fidelium, ac reverentia erga tantam solemnitatem adventus Spiritus sancti posterioribus saeculis introductum (nam Patres constanter affirmant nullum esse ieiunium inter Pascha et Pentecosten imperatum), nec tam ad poenitentiam et afflictionem corporis quam ad devotionem et spiritale gaudium excitandum, in Ecclesia observari. Unde et ieiunium exsultationis et laetitiae appellatur (S. Thom. 2-2, q. 147, a. 5; Duran. in Ratio. lib. VI, cap. 106). Constat tamen hanc consuetudinem esse perantiquam. Nam eius ieiunii meminit Ordo Romanus, qui ab Alcuino et Amalario passim citatur his verbis: Sabbato in vigiliis Pentecostes omnes ieiunium faciunt. Unde colligitur hanc esse consuetudinem Ecclesiae universalis, quae habet vim legis et praecepti: quamvis alioqui nullum exstet de hoc ieiunio praeceptum expressum, ut docet etiam D. Thomas, et post eum Caietanus. Quod autem ad triduanum ieiunium Rogationum attinet, communis est sententia non tam praecepti quam consilii fuisse eiusmodi observationem, cum ex dictis constet inter Pascha et Pentecosten ex antiquissima institutione nulla ieiunia imperari. Sicubi tamen hoc ipsum ieiunium praecepti lege servatur, non est improbandum. Servanda est in eiusmodi rebus Ecclesiae consuetudo, ut Hieronymus in epistola ad Lucinium, et Augustinus in epistola ad Casulanum, monent. Ita Bellarminus. Meminit eiusdem institutionis et triduani ieiunii in Rogationibus D. Augustinus serm. 173 de Tempore, in vigilia Ascensionis, et Sidonius lib. V epist. 14 et lib. VII epist. 1. Necnon canon 29 concilii Aurelianensis, a Gratiano relatus cap. Rogationes, de Consec., dist. 3, et qui de officiis et ritibus ecclesiasticis scripserunt (Gregor. Valent. in 2-2, et disp. q. 2; Bellarm. lib. II de Bonis Operib. c. 21; Baron. in Not. ad Martyrol. 25 Aprilis; Alcuin. l. II; Amalar. l. II, c. 37; Raban. lib. II de Instit. cleric. c. 40).] Quinquagesimae nos in nostra cellula visitasset, vespertina orationum solemnitate transacta, humi paululum considentes, coepimus diligentius percunctari cur apud eos tanta observantia caveretur, ne quis penitus totis Quinquagesimae diebus vel genua in oratione curvaret, vel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret; eoque id diligentius scrutabamur, quod nequaquam hoc tanta cautione servari in Syriae monasteriis videramus. |