monumenta.ch > Cassianus > 5 > 9
Cassianus, Collationes, 3, 21, VIII. Quemadmodum Theonas coniugem suam ut et ipsa renuntiaret, exhortatus sit. <<<     >>> X. Exponit Cassianus quorsum exemplum istud in medium produxerit.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT IX. Quemadmodum non acquiescente uxore sua ad monasterium pervolarit.

1 [Totum hoc caput, quo factum singulare abbatis Theonae narratur, qui, dimissa uxore, etiam invita et reluctante, ad eremum et monachatum se contulit, docte et accurate examinavit et elucidavit D. Cuychius, omnesque rationes ab eodem Theona pro defensione et approbatione sui divortii allatas confutavit, ut pene otiosum videatur eius censurae aliquid superaddere. Unius tamen Bellarmini sententiam de hoc facto hic ascribam, qui cum e Scriptura primum, tum ex Patribus, tum demum ex sacris pontificum et conciliorum decretis probasset matrimonium ratum et consummatum non solvi per monasticam professionem, nec licere coniugibus post matrimonii consummationem, nisi ex mutuo consensu, vovere continentiam, aut monachatum; ad hoc exemplum Theonae sibi obiectum respondet esse illud unum ex iis factis sanctorum quae admiranda sunt, non imitanda. Credendum enim est peculiari Spiritus sancti admonitu aut inspiratione id factum esse, praeter communem ordinem ac legem, quandoquidem ille tot claruit postea signis et virtutibus. Sic ille. Atque idem fere Ciaconius in sua annotatione.] Cumque huiusmodi obsecrationibus iugiter persistenti coniux durissima non praeberet assensum, seque diceret solatio maritali pro aetatis suae flore penitus abstinere non posse; ac proinde si quid deserta ab eo criminis admisisset, illi potius ascribendum qui coniugii foedera dirupisset. Ad haec ille cum diu conditionem naturae praetendisset humanae, quam fragilem et incertam periculosum esset carnalibus desideriis et operibus diutius implicari; adiiciens astruebat, non licere cuiquam eius se boni extorrem facere quod didicisset, maiorisque esse noxae despicere cognitam bonitatem, quam incognitam non amare; proinde se iam reatu etiam praevaricationis involvi, si inventis tam praeclaris tamque coelestibus donis terrena ac sordida praetulisset.
2 Ad omnem sane aiebat aetatem omnemque sexum perfectionis magnificentiam pertinere, et universa Ecclesiae membra ad conscendendam sublimium meritorum celsitudinem provocari, dicente Apostolo: Sic currite ut comprehendatis [I Cor. IX]; nec propter lentorum et segnium moras, paratos atque alacres debere subsistere, cum rectius sit ut desides a praecurrentibus incitentur, quam ut properantes a residentibus obligentur.
3 Proinde statutum sibi dicebat decretumque esse renuntiare saeculo, ac mori mundo, ut vivere possit Deo; et si hanc beatitudinem nequeat obtinere, ut cum socia sua in consortium transeat Christi, malle se vel cum unius membri dispendio salvum fieri, et velut debilem introire in regnum coelorum, quam cum soliditate corporis condemnari [Matth. XVIII]. Adiiciebat autem etiam ista dicens: Si Moyses pro duritia cordis dimitti permisit uxores [Deut. XXIV, ] [Matth. XIX], quare hoc non sinat Christus pro desiderio castitatis, praesertim cum idem Dominus inter caeteras affectiones (id est, patrum, matrum ac filiorum, quibus omnem reverentiam, non solum lex [Exod. XX], sed etiam ipse [Matth. XV] praeceperat exhibere, tamen pro nomine suo ac desiderio perfectionis non solum contemnenda simpliciter, sed etiam [Luc. XIV] odio habenda esse decernens), coniungat eis similiter etiam uxorum nomen dicens: Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX]. In tantum ergo perfectioni quam praedicat nihil patitur comparari, ut illam quoque necessitudinem solvat patris ac matris, quae secundum Apostolum primum obtinet in repromissione mandatum: Honora scilicet patrem et matrem, quod est mandatum primum in repromissione, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram [Ephes. VI]; eamque despici pro suo amore praecipiat [Matth. XIX]. Evidenter itaque sicut eos evangelicus sermo condemnat qui, non interveniente adulterii crimine, uxoria vincula dirumpunt, ita ob amorem Christi et desiderium castitatis his qui iugum carnale reiecerint etiam centupla praemia repromittit.
4 Quapropter si fieri potest ut ad hanc optatissimam mihi partem accepta tandem ratione flectaris, scilicet ut Domino servientes, poenam gehennae pariter evitemus, charitatem coniugii non refuto, immo etiam maiore adhuc dilectione complector; agnosco enim et veneror adiutricem meam, Domini mihi sententia deputatam, et indirupto eidem foedere charitatis in Christo cohaerere non respuo, nec a me separo quod Dominus mihi primae statim conditionis lege coniunxit, dummodo sis et ipsa quod Conditor esse te voluit.
5 Si vero non ad adiutorium esse volueris, sed in deceptionem; et adminiculum te non mihi, sed adversariam malueris exhibere, atque ob hoc attributum putas coniugii sacramentum, ut te huic quae ingeritur fraudans saluti, insuper etiam me a discipulatu retrahas Salvatoris, ita illam abbatis Ioannis, immo Christi ore prolatam sententiam viriliter apprehendam, ut me a spiritali bono nulla carnalis avellere possit affectio.
6 Qui enim, inquit, non odit patrem, et matrem, et filios, et fratres, et sorores, et uxorem, et agros, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus [Luc. XIV]. Cum ergo his atque huiusmodi verbis muliebris non flecteretur intentio, et in eadem obstinationis duritia permaneret: Si ego, inquit beatus Theonas, te abstrahere a morte non possum, nec tu me separabis a Christo: Tutius est autem mihi cum homine, quam cum Deo habere divortium. Aspirante itaque gratia Dei, definitionis suae exsecutionem instanter aggressus est, nec intepescere per aliquam moram desiderii sui passus est ardorem; nam confestim omni mundana facultate nudatus ad monasterium pervolavit.
7 Ubi in brevi tanto splendore sanctitatis et humilitatis enituit, ut beatae memoriae Ioanne ad Dominum ex hac luce migrante, [Duos Elias abbates sive anachoretas commemorat Palladius in Lausiacis, alterum Lausiaca 51, de quo haec ait: Vidimus alium quoque senem in solitudine Antonii, quae est metropolis Thebaidis, Eliam nomine, qui natus erat centum et decem annos. Super eum dicebant Spiritum Eliae prophetae requievisse, etc. De eodem Sozomenus lib. sexto, capite vigesimo octavo, et Nicephorus lib. undecimo, capite trigesimo quarto, et Rufinus lib. II cap. 12. Alterum Lausiaca 111. At neuter horum huic loco quadrare videtur. Nam ille prior solus septuaginta annos egit in monte quodam inaccesso, adeo ut ipsum quoque videre esset formidabile, ait Palladius. Alter vero in locis Palaestinae habitans in spelunca, non inter monachos Aegyptios communem agens vitam, ut hic de quo est sermo. De abbate Elia meminit itidem Auctor lib. V de Vitis Patrum lib. IX. De alio item Elia abbate Ioannes Moschus in Prato Spirit. cap. 19.] sancto quoque Elia, viro qui haud minor [Decessor dicitur qui successori decessit ac locum cessit, ut successor qui decessori succedit. Ita Sidonius lib. V epist. 16, Coelestinus papa epist. 1 c. 2, concilium Carthag. VI can. 1, Cassiodorus lib. VII epist. 2, Gregorius Turon. lib. IV de S. Martino cap. 7, concilium Toletan. XII cap. 1.] decessore suo fuit, similiter decedente, tertius Theonas universorum praeelectus iudicio, in diaconiae eis dispensatione successerit.
Cassianus HOME

bsb47266.103 csg575.54

Cassianus, Collationes, 3, 21, VIII. Quemadmodum Theonas coniugem suam ut et ipsa renuntiaret, exhortatus sit. <<<     >>> X. Exponit Cassianus quorsum exemplum istud in medium produxerit.
monumenta.ch > Cassianus > 5 > 9

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik