monumenta.ch > Cassianus > 27 > 8
Cassianus, Collationes, 3, 21, VII. Quod in nostra situm sit potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub legis velimus terrore consistere. <<<     >>> IX. Quemadmodum non acquiescente uxore sua ad monasterium pervolarit.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT VIII. Quemadmodum Theonas coniugem suam ut et ipsa renuntiaret, exhortatus sit.

1 Quibus auditis, beatus Theonas inexstinguibili desiderio Evangelicae perfectionis accensus, semen verbi fecundo corde conceptum, quasi profundis atque edomitis condidit sulcis, in eo vel maxime humiliatus atque compunctus, quod eum senex non solum Evangelicam perfectionem non attigisse dixisset, sed etiam vix legis ipsius adimplesse mandata. Siquidem cum decimas frugum suarum solitus esset [De diaconia vide supra (Cap. 1), et observa insuper hoc loco decimas et primitias olim in Ecclesia a populo deferri, et offerri solitas diaconiae, id est, communi mensae pauperum, ex qua tum monachi, tum alii Ecclesiae ministri alimenta percipiebant oeconomo dispensante; quo munere functus dicitur abbas Theonas post Eliam abbatem, cap. sequenti.] diaconiae annis singulis dependere, primitiarum rationem ne audisse quidem se arbitraretur; quam tamen etiamsi similiter implesset, longe nihilominus secundum senis sententiam se ab Evangelica perfectione distare suppliciter fatebatur.
2 Domum itaque revertitur moestus, illaque affectus tristitia, quae poenitentiam ad salutem stabilem operaretur, ac de sua iam voluntate et definitione non dubius, erga salutem coniugis, omnem mentis sollicitudinem curamque convertit, eamque ad desiderium quo fuerat ipse succensus, coepit exhortatione simili provocare, et ut Deo pariter in sanctimonia et castitate servirent, diurnis nocturnisque fletibus admonere, dicens conversionem melioris vitae nequaquam esse protelandam, quia necessitati subitae mortis vana spes immaturae non praeiudicaret aetatis, quippe quae infantes, pueros, adolescentes, pari, ut senes, sorte praeriperet.
Cassianus HOME

bsb47266.102 csg575.54

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik