monumenta.ch > Cassianus > 4 > 7
Cassianus, Collationes, 3, 21, VI. Quod Evangelii gratia sicut perfectis tribuit regna coelorum, ita veniabiliter sustentet infirmos. <<<     >>> VIII. Quemadmodum Theonas coniugem suam ut et ipsa renuntiaret, exhortatus sit.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT VII. Quod in nostra situm sit potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub legis velimus terrore consistere.

1 Quamobrem in nostra hodie situm est potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub Legis velimus terrore consistere. Cuilibet enim parti pro qualitate actus sui unumquemque necesse est aggregari. Nam aut supergredientes legem suscipit Christi gratia, aut certe inferiores velut debitores suos sibique obnoxios lex retentat. Reus namque legalium praeceptorum nequaquam evangelicam perfectionem valebit attingere, quamvis Christianum se et Domini gratia liberatum inaniter glorietur.
2 Non solum enim hic credendus est adhuc esse sub lege, qui ea quae lex praecipit, detrectat implere, sed etiam ille qui ea tantum quae lex iubet observare contentus est, ac nequaquam vocationi et gratiae Christi condignos exhibet fructus, ubi non dicitur: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo, sed, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me [Deut. XII, ] [Matth. XIX, Luc. IX]: ubi ob perfectionis magnificentiam discipulo postulanti, ne brevissimum quidem horae spatium pro patris conceditur sepultura, nec humanae charitatis officium divini amoris virtuti praefertur.
Cassianus HOME

bsb47266.101 csg575.54

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik