monumenta.ch > Cassianus > 6
Cassianus, Collationes, 3, 21, V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia. <<<     >>> VII. Quod in nostra situm sit potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub legis velimus terrore consistere.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT VI. Quod Evangelii gratia sicut perfectis tribuit regna coelorum, ita veniabiliter sustentet infirmos.

1 Itaque [Hoc caput cum praecedentibus continuant mss. nonnulli. Excusi separant, ut et Dionysius. Porro doctrinam huius cap. confirmat S. Fulgentius in cap. XXIV Matthaei, ubi ait: In quibus mandatis (scilicet Evangelicis) tamquam ditissimis ferculis, sic coelestium deliciarum copia spiritualis exuberat; ut in verbo Dei abundet quod perfectus comedat, abundet etiam quod parvulus sugat. Ibi est enim simul et lacteus potus, quo tenera fidelium nutriatur infantia: et solidus cibus, quo robusta perfectorum iuventus spiritualia sanctae virtutis accipiat incrementa (Vide B. Dionys. Areopag. epist. ad Titum).] sicut fortes ad sublimia atque praecelsa Evangelicus sermo sustollit, ita non patitur infirmos ad ima demergi: perfectis quidem tribuens beatitudinis plenitudinem, veniam vero impartiens fragilitati. [Obscura sententia: et fere obscurior etiam ipsa Dionysii paraphrasis, quae mihi quidem obtigit satis mendose impressa, quae sic habet: Lex enim collocavit consummatis praecepta sua tamquam in quodam meditullio meriti utriusque, tantum separans a gloria perfectorum, quantum secernit a damnatione transgressorum. Sed nec Lavardinus sensum mihi videtur assecutus: qui quidem non aliunde elici potest, quam ex praecedenti cap. ubi hae traduntur utriusque legis, antiquae et novae, antitheses et veluti oppositiones quaedam sive differentiae, nimirum: Lex vetus lex timoris: lex nova lex charitatis. Lex vetus humilis in praeceptis, scilicet caeremonialibus, quae ab Apostolo dicuntur informia et egena elementa et mandata carnalia; gravis et rigida in poenis et suppliciis, minis et maledictionibus; parca et inops in praemiis, utpote temporalibus et terrenis dumtaxat (Gal. IV, Heb. VII). Econtrario lex nova sublimis in praeceptis et consiliis Evangelicis, larga et munifica in praemiis coelestibus et aeternis; benigna in poenis irrogandis et peccatis relaxandis; invitans potius quam terrens; et pacem, indulgentiam ac veniam omnibus poenitentibus impertiens. Lex vetus perfectos et imperfectos, fortes et imbecilles aequa lance librans, pariterque remunerans, et mulctans; sicque in meditullio (ut hic dicitur) utriusque meriti (scilicet praemii et poenae), id est aequali conditione utrosque collocans et relinquens. Lex autem nova fortes ad altiora semper provocans et provehens, imbecillis indulgens, illos amplioribus praemiis remunerans, his etiam digna suis meritis praemia decernens. Itaque Lex vetus quantum a transgressorum damnatione secernit, tantum separat a gloria perfectorum, hoc est, tam diversa est lex vetus a nova in remuneratione observatorum, quam diversa est in privatione transgressorum: quia sicut humilia et parva sunt praecepta, ita et praemia; et sicut transgressorum poenae temporales et externae, ita et observatorum remuneratio temporalis et externa, cum e diverso in lege nova et Evangelica res se habeat. Verum haec plenius et accuratius explicanda videntur ex S. Thoma, qui de hac utriusque legis, Mosaicae et Evangelicae, differentia pertractans: Dicendum, inquit, quod omnes differentiae quae assignantur inter novam legem et veterem accipiuntur secundum perfectum et imperfectum. Praecepta enim cuiuslibet legis dantur de actibus virtutum: ad operanda autem virtutum opera aliter inclinantur imperfecti, qui nondum habent virtutis habitum, et aliter illi qui sunt per habitum virtutis perfecti. Illi autem qui nondum habent habitum virtutis, inclinantur ad agendum virtutis opera ex aliqua causa extrinseca, puta ex comminatione poenarum, vel ex promissione aliquarum extrinsecarum remunerationum, puta honoris, vel divitiarum, vel alicuius huiusmodi: et ideo lex vetus, quae dabatur imperfectis, id est, nondum consecutis gratiam spiritualem, dicebatur lex timoris, in quantum inducebat ad observantiam praeceptorum per comminationem quarumdam poenarum; et dicitur habere quaedam temporalia promissa. Illi autem qui habent virtutem, inclinantur ad virtutis opera agenda propter amorem virtutis, non propter aliquam poenam aut remunerationem extrinsecam: et ideo lex nova, cuius principalitas consistit in ipsa spirituali gratia indita cordibus, dicitur lex amoris, et dicitur habere promissa spiritualia et aeterna, quae sunt obiecta virtutis, praecipue charitatis. Et propter hoc etiam lex vetus dicitur cohibere manum, non animum: quia qui timore poenae a peccato abstinet, non simpliciter eius voluntas a peccato recedit, sicut recedit voluntas eius qui amore iustitiae abstinet a peccato: et propter hoc lex nova, quae est lex amoris, dicitur animum cohibere. Fuerunt tamen aliqui in statu veteris Testamenti habentes charitatem et gratiam Spiritus sancti, qui principaliter exspectabant promissiones spirituales et aeternas, et secundum hoc pertinebant ad legem novam. Similiter etiam in novo Testamento sunt aliqui carnales, nondum pertingentes ad perfectionem novae legis, quos oportuit etiam in novo Testamento induci ad virtutis opera per timorem poenarum, et per aliqua temporalia promissa: lex autem vetus etsi praecepta charitatis daret, non tamen per eam dabatur Spiritus sanctus, per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, ut dicitur Rom. III. Haec S. Thomas: quibus doctrina huius cap. et sequentium mirifice illustratur, et elucidatur.] Lex enim consummantes praecepta sua, in utriusque meriti velut quodam meditullio collocavit, quantum a transgressorum damnatione secernens, tantum separans a gloria perfectorum.
2 Quod quidem quam infimum quamque miserabile sit, vel ex praesentis vitae statu et comparatione perspicite, in qua miserrimum ducitur, si hoc tantum quis studeat ac laboret, ne reus modo inter honorificos homines, et non etiam locuples ac honorabilis et gloriosus habeatur.
Cassianus HOME

bsb47266.101 csg575.54