monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 3, 21, IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi. <<<     >>> VI. Quod Evangelii gratia sicut perfectis tribuit regna coelorum, ita veniabiliter sustentet infirmos.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia.

1 Quapropter scire debemus nos (a quibus non iam exigitur legale mandatum, sed quibus evangelicus quotidie intonat sermo [Matth. XIX]: Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me), cum decimas de substantiis nostris offerimus Deo, adhuc quodammodo sub legis sarcina detineri, et necdum ad evangelicum illud fastigium pervenisse, quod obtemperantes sibi, non tantum praesentis vitae beneficiis, sed etiam futuris praemiis munerat.
2 Lex enim factoribus suis non regnorum coelestium praemia, sed vitae huius solatia repromisit, dicens: Qui fecerit haec, vivet in eis [Levit. XVIII]. Dominus autem discipulis suis et apostolis: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]; Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX]. Nec immerito; non enim tam laudabile est si ab illicitis quam si etiam a licitis temperemus, et his propter eius reverentiam non utamur qui ea nobis propter infirmitatem nostram utenda permisit.
3 Itaque si etiam hi qui decimas fructuum suorum fideliter offerentes praeceptis Domini antiquioribus famulantur, necdum possunt evangelicum culmen ascendere; illi qui ne haec quidem faciunt, quantum ab eo absint, manifestissime pervidetis. Nam quemadmodum poterunt evangelicae gratiae esse participes, qui consummare etiam leviora legis praecepta contemnunt?
4 Quorum facilitatem usque adeo imperiosa legislatoris verba testantur, ut etiam maledictum non implentibus proponatur: Maledictus enim, inquit, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis huius, ut faciat ea [Deut. XXVII]. Hic autem pro excellentia et sublimitate mandatorum dicitur: Qui potest capere, capiat [Matth. XIX]. Illic legiferi violenta compulsio, praeceptorum indicat parvitatem. Contestor enim, inquit, vobis hodie coelum et terram, quod si non custodieritis praecepta Domini Dei vestri, peribitis a facie terrae [Deut. IV]. Hic magnificentia sublimium mandatorum, ipsa non tam imperantis, quam adhortantis conditione signatur: Si vis perfectum esse, fac hoc aut illud [Matth. XIX]. Ibi inexcusabile etiam recusantibus Moyses pondus apponit. Hic consilio tantum volentibus et ad perfectionem festinantibus, Paulus occurrit.
5 Non enim generaliter praecipiendum erat, nec, ut ita dixerim, canonice ab omnibus exigendum, id quod propter mirificam sublimitatem non potest passim ab omnibus apprehendi, sed consilio potius provocantur omnes et gratia: ut hi qui magni sunt, possint virtute perfectionis non immerito coronari: qui autem parvi sunt et mensuram aetatis plenitudinis Christi implere non possunt, licet fulgore maiorum velut siderum tecti latere videantur, tamen a tenebris maledictionum quae in lege sunt, alieni, nec praesentium malorum cladibus abdicantur, nec supplicio plectuntur aeterno. [Locus communis de consiliis Evangelicis ad quae monachi sponte ac libere se obligant; quaeque a praeceptis distinguuntur; de quibus notanda occurrunt nonnulla SS. Patrum elogia huic loco consentanea. Gregorius Nazianzenus orat. 1 in Iulianum: In legibus, inquit, nostris aliae parendi necessitatem imponunt, nec sine periculo praetermitti possunt: aliae non necessitate constringunt, sed in electione et voluntate positae sunt: ac proinde hanc rationem habent, ut qui eas custodierint, honore et praemiis exornentur; qui autem minus eas expleverint, nihil periculi pertimescant. Cyprianus lib. de Habitu virginum: Neque hoc iubet Dominus, sed hortatur; nec iugum necessitatis imponit, quando manet voluntatis arbitrium liberum: sed cum habitationes multas apud Patrem suum esse dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat. Habitacula ista meliora vos petitis; carnis desideria castrantes, maioris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. Ambrosius lib. de Viduis: Qui praeceptum, inquit, impleverint, dicere possunt: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Lucae XVII). Hoc virgo non dicit: non dicit ille qui bona sua vendidit et pauperibus distribuit. Hieronymus lib. I in Iovinianum: Proponit agonothetes praemium, invitat ad rursum, tenet in manu virginitatis bravium, ostendit purissimum fontem, et clamitat: Si quis sitit, veniat et bibat. Non dicit: Velitis, nolitis, bibendum vobis est atque currendum; sed Qui voluerit, qui potuerit currere atque potare, ille vincet, ille satiabitur, et ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum, etc. (Vide eumdem in ep. 12 ad Eustochium c. 8).] Non ergo Christus ad illa virtutum excelsa fastigia quemquam praecepti necessitate constringit, sed liberi arbitrii provocat potestate, et salubritate consilii, et desiderio perfectionis accendit. Ubi enim praeceptum, ibi [Distinguitur a theologis triplex necessitas, sicut et triplex libertas (Bellarm. lib. II de Monachis cap. 29). Prima est necessitas naturalis, quae est absoluta determinatio ad unum; quomodo bestiae operantur ex necessitate: huic opponitur libertas arbitrii, quae est in homine. Secunda est necessitas coactionis, sive ea sit absoluta coactio, ut cum quis trahitur vi, quo non vult ire: sive sit moralis, et quasi conditionata coactio: ut cum quis nollet aliquid facere et non libenter facit, facit tamen coactus timore aliquo humano aut servili. De qua necessitate loquitur Apostolus, cum ait: Non ex tristitia, aut ex necessitate. Et ad Philemonem: Ne velut ex necessitate bonum tuum sit, sed voluntarium: id est, non coactum aut extortum, repugnante voluntate, sed ex proprio affectu. Tertia est necessitas obligationis, sive ea proveniat ex praecepto, sive ex voto: cui opponitur libertas ab huiusmodi obligatione. Id enim dicimur libere facere, quod non tenemur; id vero necessario, quod tenemur facere. Talis autem necessitas non excludit libertatem arbitrii, sed eam praesupponit; nec minuit bonitatem aut meritum operis, sed potius auget. Unde D. Augustinus in epist. ad Armentarium, qui de voto continentiae emisso tristabatur: Non te, ait, vovisse poeniteat; immo gaude iam tibi non licere, quod cum detrimento tuo licuisset. Felix necessitas, quae ad meliora compellit. De hac necessitate loquitur hic abbas, cum ait: Ubi praeceptum, ibi necessitas. Confert enim praecepta legis Mosaicae cum consiliis evangelicis, quae sunt opera perfectionis et, ut vocat, excelsa virtutum fastigia, et idcirco non debuit eis imponi illa necessitas praecepti; ne ex tali necessitate sequeretur difficultas, non quidem per se et ex natura praecepti, sed ex vitio et imbecillitate hominum, uti accidit in observatione legalium. Quod enim hic dicitur: Ubi necessitas, ibi difficultas: ubi difficultas, ibi et negligentia, etc., verum quidem est de necessitate illa coactionis quam Apostolus vocat spiritum servitutis in timore (Rom. IV), quo nimirum Iudaei praecepta legis observabant, non autem de necessitate praecepti, aut voti, per se et absolute loquendo. Fieri enim potest, immo ordinarie fit, ut quod fit ex praecepto aut voto, fiat libentius et promptius quam quod fit sine praecepto aut voto. Quod si aliqui cum tristitia et difficultate, id accidit ex pravitate aut imbecillitate hominum, non ex natura praecepti aut voti. Proinde nihil hinc concludi potest contra voti praestantiam et dignitatem, quasi melius sit aut magis meritorium facere aliquid sine voto quam ex voto: immo contrarium tenendum est, ut docet et explicat D. Thomas triplici ratione: Primo, inquit, quia vovere est actus latriae, quae est praecipua inter virtutes morales. Nobilioris autem virtutis opus melius est, et magis meritorium. Secundo quia qui vovet aliquid et facit, magis se Deo subiicit quam qui solum facit. Subiicit enim se Deo non solum quantum ad actum, sed etiam quantum ad potestatem: sicuti plus dat, qui dat arborem cum fructibus, quam qui dat fructus tantum: ut ait Anselmus in libro de Similitudinibus (Cap. 84). Tertio quia per votum immobiliter voluntas firmatur in bono. Facere autem aliquid ex voluntate firmata in bono pertinet ad perfectionem virtutis, ut patet per Philosophum in secundo Ethicorum (Cap. 4). Sicuti peccare mente obstinata aggravat peccatum, et dicitur peccatum in Spiritum sanctum. Ita S. Thomas (2-2, q. 88, art. 6).] necessitas, et ubi necessitas, ibi et difficultas; ubi difficultas, ibi et negligentia; ubi negligentia, ibi et peccatum; ubi peccatum, consequenter et poena.
6 Custodientes vero haec ad quae praefixae legis severitate coguntur, poenam potius quae ab illa intentabatur, effugiunt, quam mercedem aut praemia consequantur.
Cassianus HOME

bsb47266.98 csg575.54

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik