monumenta.ch > Cassianus > 4
Cassianus, Collationes, 3, 21, III. De decimarum et primitiarum oblatione. <<<     >>> V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi.

1 Ita namque et Abraham futurae legis praecepta legimus supergressum, cum superatis quatuor regibus, de spoliis Sodomorum, quae sibi velut victori non immerito debebantur, et quidem rege ipso cuius spolia retulerat suppliciter offerente, nihil penitus acquiescit attingere, sub divini nominis testificatione proclamans: Extendo manum meam ad Deum excelsum, qui fecit coelum et terram, si a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae accipiam ex omnibus quae tua sunt [Genes. XIV]. Sic David praecepta legis cognoscimus supergressum, qui [Talionis legem non indixit Moyses singulis et privatis hominibus, ut Scribae et Pharisaei perperam intelligebant; sed iudicibus dumtaxat et magistratibus, ut alias dictum est (Collat. 8 c. 24), nimirum ut in iudicandis et puniendis iniuriis proximo illatis, et ad iudicium deductis, hanc regulam et modum tenerent, et noxios poena talionis punirent, vulnus pro vulnere, livorem pro livore, mortem pro morte irrogando; oculum pro oculo, dentem pro dente auferendo.] praecipiente Mose ut inimicis talio redderetur, non solum hoc non fecit, verum etiam dilectione complexus est persequentes, et pro his Domino pie supplicans, etiam lugubriter flevit, et ultus est interfectos.
2 Ita Eliam quoque et Ieremiam probamus non fuisse sub lege, qui cum licito uti coniugio absque reprehensione potuissent, [Eliam, Elisaeum, Ieremiam, aliosque in veteri Testamento virgines permansisse testatur etiam D. Hieronymus in epist. ad Eustochium (Epist. 22): Virgo, inquit, Elias, Elisaeus virgo, virgines filii prophetarum. Et Ieremiae dicitur: Et tu ne accipias uxorem. Et lib. I adversus Iovinianum cap. 13 eumdem redarguit, quod Eliam et Elisaeum stulte in catalogo poneret maritorum. Idemque confirmat Cassianus lib. VI Instit. cap. 4.] perseverare tamen virgines maluerunt. Sic Elisaeum ac reliquos eiusdem propositi viros Mosaica legimus superasse mandata, de quibus Apostolus ita dicit: Circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, angutiati, afflicti, egentes, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, et in montibus, et in speluncis, et in cavernis terrae [Hebr. XI]. [De his D. Hieronymus epist. ad Paulinum (Epist. 13), ubi eos monachis veteris Testamenti annumerans: De his, inquit, sunt et illi filii Rechab, qui vinum et siceram non bibebant, qui morabantur in tentoriis, qui Dei per Ieremiam voce laudantur, et promittitur eis quod non deficiat de stirpe eorum vir stans coram Domino (Ierem. XXXV). Hoc reor et septuagesimi psalmi titulum significare: Filiorum Ionadab, et eorum qui primi in captivitatem ducti sunt. Iste est Ionadab filius Rechab, qui in Regnorum libro scribitur currum ascendisse cum Hieu (IV Reg. X). Et huius filii sunt, qui in tabernaculis semper habitantes, ad extremum, propter irruptionem Chaldaici exercitus, intrare compulsi, hanc primi captivitatem sustinuisse dicuntur, quod post solitudinis libertatem, urbe, quasi carcere, sint reclusi.] Quid de filiis Ionadab filii Rechab dicam, quos Ieremiae prophetae, offerenti ex praecepto Domini vinum, ita legimus respondisse: Non bibimus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster praecepit nobis, dicens: Non bibetis vinum vos et filii vestri, usque in sempiternum, et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris [Ierem. XXXV]. Unde etiam ab eodem propheta merentur audire: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus (Ibid.). Qui omnes offerre possessionum suarum decimas non contenti, sed ipsa praedia respuentes, semetipsos potius Deo ac suas animas obtulerunt, pro quibus nulla ab homine fieri commutatio potest, sicut Dominus in Evangelio contestatur: Quam dabit homo commutationem pro anima sua [Matth. XVI].
Cassianus HOME

bsb47266.96 csg575.53

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik