monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 3, 21, II. Exhortatio abbatis Ioannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt. <<<     >>> IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT III. De decimarum et primitiarum oblatione.

1 Decimae [Numer. XVIII de levitis dicitur: Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. Porro totus hic locus ex commentario D. Hieronymi in Ezechielis cap. XLV desumptus videtur, ubi quatuor genera decimarum distinguit: δεκάδα, inquit, hoc est, decimam partem omnium frugum, Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursum ex ipsis decimis levitae, hoc est, inferior ministrorum gradus, decimas dabat sacerdotibus, et haec est quae appellatur δευτεροδεκάδα. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas cum iret ad templum, in urbe Ierusalem, et in vestibulo templi, et sacerdotes ac levitas invitaret ad convivia. Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant, quae Graeco sermone appellantur πτωχοδεκάδαι. At vero primitiva (id est, primitiae) quae de frugibus offerebant, non erant speciali numero definita, sed offerentium arbitrio derelicta; traditionemque accepimus Hebraeorum, non lege praeceptam, sed magistrorum arbitrio inolitam: qui plurimum, quadragesimam partem dabant sacerdotibus; qui minimum, sexagesimam; inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerri quodcumque voluissent. Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis deferendis, id est, ut sexagesimam partem offerant eorum quae gignuntur e terra. Haec Hieronymus.] siquidem praecepto Domini usibus Levitarum, [Sicut ex decimis datis a laicis sacerdotibus decimae sumebantur quae principi sacerdotum a sacerdotibus inferioribus dabantur; ita fiebat de primitiis, et dicebantur istae decimae decimarum, et primitiae primitiarum. Qui eas offerebat, dicebat: Ecce nunc ego attuli tibi primitias frugum terrae, quas dedisti mihi, Domine. Cui respondebatur: Benedictus tu in civitate, et benedictus tu in agro. Benedicti filii uteri tui, et genimina terrae tuae, et fructus iumentorum tuorum, etc.] oblationes vero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae [Num. V ] [et XVIII]; sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagesima pars vel frugum vel animalium, templi vel sacerdotum ministerio praeberetur [Num. III]. Quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores vero etiam cumulantes, illi ex sexagesima, hi autem ex quadragesima fructuum suorum parte pendebant. [Lex, ait Apostolus, iusto non est posita, sed iniustis, etc. (I Tim. I). Cuius sententiae verum intellectum docet Augustinus (Lib. de Spiritu et Littera cap. 10) petendum esse ex aliis similibus eiusdem Apostoli sententiis, ut est illa ad Rom. VI: Non enim estis sub lege, sed sub gratia; et cap. VII: Nunc autem soluti sumus a lege, in qua detinebamur; et ad Gal. V: Si spiritu ducimini, non estis sub lege. Quibus sententiis non significat Apostolus iustos non teneri legibus, vel non peccare si legem non servent; sed non habere legem supra se, quasi cervicibus suis imminentem, et flagello terrentem ac minantem, ut habent iniusti, qui timore tantummodo poenae legibus obtemperant. Operantur enim iusti bonum amore iustitiae ac libenti animo, operaturi etiamsi lex non esset, aut nullam poenam minaretur. Unde ipsi sibi sunt lex, dum ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, sicut Apostolus ad Rom. II dicit: Unde in eos non habet lex vim coactivam, sicut habet in iniustos, ait S. Thomas (1-2, q. 96, a. 5 ad 1). Quod et poeta eleganter expressit illis versibus: Oderunt peccare boni virtutis amore: Oderunt peccare mali formidine poenae. Quocirca iusti in lege potius esse dicuntur, quam sub lege, ut idem Apostolus de seipso ait (I Cor. IX): Factus sum iis qui sub lege sunt quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege), et iis qui sine lege erant tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi). Hoc igitur sensu S. Thomas (In Comment. et 1-2, q. 93, art. 6) exponit iusto non esse legem positam, id est impositam tamquam onus, quod eum premat metu et terrore supplicii, sive quoad vim coactivam, ut modo dictum est. Quomodo vero iustos dicat Apostolus (Gal. V) non esse sub lege, idem explicat in hunc modum: Illud verbum Apostoli potest intelligi dupliciter. Uno modo lut esse sub lege intelligatur ille qui nolens obligationem legis subditur, quasi cuidam ponderi. Unde glossa ibidem dicit quod sub lege est qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae, a malo opere abstinet. Et hoc modo spirituales viri non sunt sub lege, quia per charitatem, quam Spiritus sanctus cordibus eorum infudit, voluntarie id quod legis est implent. Alio modo potest intelligi, in quantum hominis opera qui a Spiritu sancto agitur, magis dicuntur esse opera Spiritus sancti quam ipsius hominis: Unde cum Spiritus sanctus non sit sub lege, sequitur quod huiusmodi opera, in quantum sunt Spiritus sancti, non sunt sub lege.] Iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, verum etiam superare contendant, sitque devotio eorum legali maior imperio, quae observantiam cumulans praeceptorum voluntaria [Lips. in marg. voluntarie] addat ad debita.
Cassianus HOME

bsb47266.96 csg575.52

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik