monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 21, PRIMUM. <<<     >>> III. De decimarum et primitiarum oblatione.

Cassianus, Collationes, 3, 21, CAPUT II. Exhortatio abbatis Ioannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt.

1 Delector quidem, o filii charissimi, pia vestrorum munerum largitate, et devotionem huius oblationis, cuius dispensatio mihi credita est, gratanter amplector, quia fideliter primitias vestras ac decimas indigentium usibus profuturas velut sacrificium Domino bonae suavitatis offertis. Harum scilicet oblatione plenitudinem quoque fructuum universaeque substantiae vestrae, ex qua haec Domino delibastis, ubertim benedicendam credentes, vosque secundum mandati illius fidem multiplici ubertate bonorum omnium etiam in hoc saeculo cumulandos: [Ita etiam ex Graeco citat D. Hieronymus in Ezechielis cap. XLV. Vulgata autem lectio est: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum omnium tuarum da pauperibus (Prov. III). Ubi idem Hieronymus: Multi multa pauperibus, sed de aliena substantia, ac frugibus, quas vi vel fraude rapuerunt, tribuunt. Multi largiuntur de suo; sed largiendo Dominum non honorant, quia favoris humani, et non amore superni inspectoris, faciunt. Qui ergo proficuum sibi eleemosynae fructum fore desiderat, et de suis propriis, et in Conditoris honorem tribuat, ut scilicet homines, qui eius plasma sunt, quique ad eius imaginem sunt facti, recreentur. Non solum autem de substantia pecuniae, quam pauperi porrigimus, sed de cunctae bonae operationis quam agimus, de universae coelestis gratiae quam percepimus, substantia vel frugibus Dominum honorare iubemur, hoc est, eius in omnibus, et non nostram, quaerere laudem. Sed et ille Dominum de sua substantia suarumque frugum primitiis honorat, qui omne quidquid boni operatur, non hoc suis viribus ac meritis, sed supernae gratiae tribuit, memor illius verbi: Quia sine me nihil potestis facere (Matth. VI).] Honora Deum de tuis iustis laboribus, et deliba ei de fructibus iustitiae tuae, ut impleantur horrea tua abundantia tritici, vino autem torcularia tua redundent [Prov. III]. Quam devotionem fideliter exsequentes [Lips. in marg. assumentes], scitote vos legis antiquae iustitiam consummasse, sub qua tunc positi et transgredientes eam reatum inevitabiliter incurrebant, et implentes ad perfectionis apicem pervenire non poterant.
Cassianus HOME

bsb47266.95 csg575.52

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik