1 | Priusquam verba collationis huius habita cum summo viro [De Theona, vel Theone, abbate dictum est ad coll. 2 c. 11, cuius exhortatione compunctus Serapion occultum gastrimargiae vitium, quo laborabat, manifestavit, et insigni miraculo ab eo morbo curatus est. Agunt de eodem Palladius Lausia. 50, ubi eum virum sanctum vocat, et prophetiae dono praeditum, et triginta annorum silentium tenuisse scribit; Sozomenus lib. VI, cap. 28, et Historiae Tripart. lib. VIII, cap. 1. Ascribuntur autem huic Theonae tres collationes proxime sequentes: prima haec, de remissione Quinquagesimae, id est, relaxatione ieiunii tempore paschali, ut vocamus, usque ad Pentecosten; altera, de nocturnis illusionibus; tertia, de eo quod dicit Apostolus: Non enim quod volo bonum, hoc facio, etc.] abbate Theona incipiamus evolvere, necessarium reor ut initium conversionis eius brevi sermone perstringam, quia ex hoc vel meritum viri vel gratia evidentius poterit patere lectori. Hic igitur, adolescens admodum, parentum studio imperioque connexus est vinculo coniugali. |
2 | Nam dum pudicitiae eius religiosa sedulitate prospiciunt, et ancipitem lapsum lubricae verentur aetatis, praeveniendos adolescentiae motus licito nuptiarum remedio crediderunt. Cum ergo hic unius [Lustrum Isidoro est (Lib. V Etymol.) πενταετερὶς, id est, quinquennium, quod quinto anno dicitur condi, inquit, propter olympiadas. (i. e. loco olympiadum) a Romanis. Adhuc enim consules, adhuc era, nondum erant. Est enim quinquennale tempus. Ideo vero sic vocatur, eo quod censu in republ. peracto urbs Roma lustrabatur. Sic ille. Varro lib. V: Lustrum quinquennale tempus significat, et a luendo, hoc est, solvendo, deducitur, quod quinto quoque anno vectigalia et tributa solverentur, sive quod singulis quinquenniis civitates lustrarentur. Quia igitur census ipse, sive lustrum, quinto quoque anno habebatur (quo temporis spatio apud Romanos censorum magistratus durabat), invaluit consuetudo ut lustri nomine spatium quinque annorum intelligatur, quod olympias apud Graecos dicitur, id est, quinquennium. Hinc apud Sidonium (Lib. IX epist. 10) bilustre tempus, quod scholiastes decennium interpretatur.] lustri tempus cum coniuge peregisset, venit ad [Illum, ut reor, de quo supra collat. 18, quae eius nomine inscribitur.] abbatem Ioannem, qui tunc temporis merito sanctitatis electus [Diaconiam hoc loco docet Baronius (In Martyrol. 8 Augusti) accipi pro ipsa oeconomia, seu dispensatione monasterii. Dispensationem enim Latina voce idem munus appellat Cassianus Inst. lib. V cap. 40. At multo probabilius videtur accipi, sicut et coll. 18 c. 7 et rursus infra c. 8 et 9, pro collecta seu collectione pecuniarum et eleemosynarum quae a populo diebus dominicis conferebantur in ecclesia, in usus monachorum et aliorum pauperum: quarum cura et dispensatio uni monacho a senioribus electo committebatur, ut monachorum et eremitarum qui per eremum dispersi erant, aliorumque egentium aut infirmorum necessitati provideret. Unde et oeconomus dicebatur; hodie eleemosynarium vocamus. Id enim satis aperte significatur verbis sequentibus, cum dicitur: Ad hunc beatum Ioannem cum piae devotionis studio praedictus tunc iuvenis advenisset, deferens religiosa munera inter caeteros possessores qui certatim decimas vel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, etc. Dicebantur autem hi tales exhibere aut deferre diaconiam, aut praesidere diaconiae, quod idem erat, ac pauperibus erogando eleemosynas ministrare, aut, quod vulgo dicitur, mensae pauperum praeesse. Quo munere functi primum Hierosolymis septem primi diaconi ab apostolis ea occasione instituti (Act. VI), et Romae S. Laurentius levita et martyr sub Sixto pontifice, et, si recentiora quaeras tempora, Titus diaconus, cuius meminit D. Prosper in Chronico anno Domini 429 his verbis: Titus diaconus vir sanctus Romae pecunias pauperibus distribuens interfectus. Vide caetera alibi notata (Coll. 18 c. 7) de diaconia.] diaconiae praesidebat. |
3 | Non enim ad hunc gradum quilibet propria voluntate aut ambitione provehitur, sed is quem cunctorum seniorum coetus aetatis praerogativa et fidei atque virtutum testimonio excellentiorem omnibus sublimioremque censuerit. Ad hunc, inquam, beatum Ioannem cum piae devotionis studio praedictus tunc iuvenis advenisset, deferens religiosa munera inter caeteros possessores, qui certatim decimas vel primitias frugum suarum memorato seni de suis substantiis offerebant, videretque eos senex cum multis ad se muneribus confluxisse, et devotioni eorum vicissitudinem cuperet repensare, coepit eis secundum Apostolum [I Cor. |