monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 3, 20, X. De satisfactionis indicio, et oblivione praeteritorum criminum. <<<    

Cassianus, Collationes, 3, 20, CAPUT XI. Venialium peccatorum non debet nos capere oblivio, sed mortalium dumtaxat.

1 Verum ista praedictae oblivionis definitio [Id est, de peccatis mortalibus. Potest ex hoc cap. probari distinctio peccati mortalis, quod crimen vocatur, et venialis, sive delicti; quam Pelagius, et Iovinianus haeretici tollebant e medio. De qua D. Gregorius XXI Moralium (Cap. 9): Hoc, inquit, inter peccatum distat et crimen, quod omne crimen peccatum est, non tamen omne peccatum crimen est; et in hac vita multi sine crimine, nullus vero esse sine peccatis valet. In qua videlicet peccatorum et criminum distinctione pensandum est, quia nonnulla peccata animam polluunt, quam crimina exstinguunt. Eadem fere D. Augustinus in Enchiridio (Cap. 64).] super capitalibus tantum sit criminibus constituta, quae Mosaica quoque damnantur, quorum sicut per conversationem bonam abiiciuntur vel consumuntur affectus, ita etiam accipit poenitentia finem. Caeterum [Minuta a Patribus dicuntur peccata venialia, allusione quadam ad illud Lucae XII: Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas. Per novissimum enim minutum intelligunt Patres peccata levissima, ut sunt verba otiosa, pro quibus in carcere purgatorii satisfaciendum erit, nisi in hac vita purgata vel relaxata fuerint. D. Hieronymus in Matthaei cap. V: Hoc est, inquit, quod dicit: Non egredieris de carcere, donec etiam minuta peccata persolvas. Augustinus serm. 41 de Sanctis: Illo, inquit, transitorio igne, de quo dixit Apostolus: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, non capitalia, sed minuta peccata purgantur. Et infra: Quibus (peccatis minutis) licet occidi animam non credamus, ita tamen eam, veluti quibusdam pustulis et quasi horrenda scabie replentes, deformem faciunt, ut eam ad amplexus illius sponsi coelestis aut vix aut cum grandi confusione venire permittant.] ab istis minutis in quibus septies iustus cadit, ut scriptum est [Prov. XXIV], et resurgit, numquam deerit poenitudo.
2 Aut enim per ignorantiam, aut per oblivionem, aut per cogitationem, aut per sermonem, aut per obreptionem, aut per necessitatem, aut per fragilitatem carnis, singulis diebus vel inviti, vel volentes frequenter incurrimus, pro quibus et David orans Dominum, purificationem atque indulgentiam deprecatur, dicens: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo [Ps. XVIII]. Et Apostolus: Non enim quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago [Rom. VII]. De quibus idem etiam eiulans exclamavit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius (Ibid.). Tanta enim in his facilitate tamquam naturali lege prolabimur, ut quantalibet circumspectione atque custodia caveantur, [D. August. lib. de Natura et Gratia cap. 36: Excepta, inquit, sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini, nullam prorsus, cum de peccatis agitur, habere volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus collatum fuerit ad vincendum omni ex parte peccatum, quia concipere ac parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo Virgin excepta, si omnes illos sanctos, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare utrum essent sine peccato? Quid fuisse responsuros putamus, nisi quod Ioannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I). Ita Augustinus, cuius sententiam comprobavit Ecclesia in concilio Tridentino (Sess. 6, c. 22), canone in haec verba edito: Si quis dixerit hominem semel iustificatum posse in tota vita sua peccata omnia, etiam venialia, vitare, nisi ex speciali Dei privilegio, quemadmodum de Beata Virgine tenet Ecclesia, anathema sit. Verum de his plura dicenda erunt collat. 22 cap. 9, et collat. 23 cap. 6 et sequentibus.] non possit ad plenum ista vitari; de istis siquidem unus discipulorum, quem diligebat Iesus, abrupta definitione pronuntiat, dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et verbum eius non est in nobis [Ioan. I]. Proinde perfectionis culmen pertingere cupienti non satis proderit ad finem poenitentiae pervenisse, id est ab illicitis temperare, nisi etiam in illis virtutibus indefesso cursu semetipsum semper extenderit quibus ad satisfactionis indicia pervenitur.
3 Nec enim a fetidissimis criminum sordibus, quae abhorret Dominus, quemquam abstinuisse sufficiet, nisi etiam illam bonam virtutum fragrantiam qua Dominus delectatur, puritate cordis et Apostolicae charitatis perfectione, possederit. Hucusque abbas Pinufius de satisfactionis indicio ac poenitentiae fine disseruit. Qui licet ut in eius coenobio residere mallemus sollicito deprecaretur affectu, tamen fama Scythioticae solitudinis invitatos, cum retinere non posset, emisit.
Cassianus HOME

bsb47266.89 csg575.47

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik