monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 3, 20, VIII. Multis modis ad peccatorum expiationem perveniri posse. <<<     >>> X. De satisfactionis indicio, et oblivione praeteritorum criminum.

Cassianus, Collationes, 3, 20, CAPUT IX. Quod utilis sit perfectis oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda.

1 Caeterum quod paulo ante dixisti, te etiam de industria praeteritorum peccatorum memoriam retractare, [Nempe praeteritorum, ut ante dixit, peccatorum memoriam retractare. Quod de peccatis carnalibus et venereis intelligendum est, ut indicat etiam titulus huius cap., qui tamen apud auctores nonnihil variat; nam Dionysius et Ciaconius habent: Quod utilis sit perfectis oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda. Cuychius vero, secundum editionem Plantinianam et Basileensem; Quod utilis sit profectus oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda, ubi sane profectus redundare videtur, cum absque eo planior et plena sit sententia: Quod utilis sit oblivio peccati, etc., quasi diceret non cuiusvis peccati, sed flagitiorum, ut statim exponit. Flagitia siquidem proprie dicuntur, non quaelibet vitia, sed praecipue peccata carnis aut luxuriae, quia turpia, servilia, et flagris digna. Unde Cicero in Catone Stupra, ait, et adulteria, et omne tale flagitium, nullis aliis illecebris excitari, nisi voluptatis. Et in II de Finibus, flagitiosas vocat libidines. Huiusmodi porro peccata, non resistendo, ut alia vitia, sed fugiendo, hoc est, eorum recordationem et cogitationem penitus excludendo vincuntur, ut alias saepe dictum est (Collat. 19 cap. 16), et patet ex toto contextu huius capitis. Huiusmodi ergo praeteritorum seu diu commissorum peccatorum memoriam retractare ac revolvere non expedit; quia quo magis cogitantur et revolvuntur in particulari, eo maiorem afferunt vitiosae libidinis et voluptatis illecebram, et incentivum, aut certe periculum, ut docet S. Thomas nuper in hoc argumento citatus. Quam doctrinam confirmant etiam alii Patres in his collationibus disserentes, pluribus in locis, e quibus haec praecipue notanda. Abbas Serapion collat. 5 cap. 4: Puritati, inquit, studentibus plurimum confert ut harum carnalium passionum materias ipsas sibi primitus subtrahant, quibus potest vel occasio vel recordatio earumdem passionum aegrotanti adhuc animae generari. Necesse est enim ut morbo duplici duplex adhibeatur curatio. Nam corpori, ne concupiscentia in effectum tentet prorumpere, necessario effigies et materia subtrahenda est; et animae nihilominus, ne eam vel cogitatione concipiat, attentior meditatio Scripturarum, et sollicitudo pervigil, ac remotio solitudinis utiliter apponenda. Item abbas Ioannes collat. 19 c. 16: Contra fornicationis spiritum diversa ratio (supple certandi) et dispar est causa. Nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque vicinitas, ita etiam menti memoria eius est penitus subtrahenda. Satis enim perniciosum est, adhuc infirmis aegrisque pectoribus vel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, etc. Haec illi, quibus non repugnat quod superius docuit Auctor, sive abbas Pinufius (Collat. 20 cap. 7), poenitentiam agentibus non modo utilem, sed et necessarium esse peccatorum recordationem, ut cum iugi pectoris sui contusione proclamant: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L), ubi plura hac de re notavimus. Utilis enim est peccatorum recordatio, ut quis admissa defleat et puniat; non ita tamen ut in eorum assidua aut diutina cogitatione, seu imaginatione, seu revolutione, immoretur. Quod praecipue locum habet in peccatis carnalibus, ut dictum est, idque tam quoad viros perfectos, qui longa poenitentia praeteritae vitae maculas absterserunt, quam quoad imperfectos et imbecilles, sed diversa ratione. Nam imperfectis quidem noxia est recordatio eiusmodi peccatorum, ut ex dictis patet, ob fragilitatem naturae corruptae et periculum vitiosae oblectationis. De talibus enim potissimum loquitur apostolus Iacobus, cum ait: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus (Iac. I). Perfectis vero, aut proficientibus, cum hac occasione a contemplationis dulcedine, orationis orationis fervore et fiducia aliisque sanctioribus exercitiis abstrahuntur; quod praecipue spectasse videtur abbas in hoc capite, et prae se fert titulis ille a Dionysio et aliis praefixus.] hoc fieri penitus non oportet, quinimmo etiamsi violenter irrepserit, protinus extrudatur. Multum namque retrahit mentem a contemplatione puritatis, eius praecipue qui in solitudine commoratur, implicans eam sordibus mundi huius, et praefocans fetore vitiorum.
2 Dum enim recolis ea quae secundum principem saeculi sive per ignorantiam sive per lasciviam commisisti, ut concedam tibi quod in hac cogitatione posito oblectatio nulla subrepat, certe antiquae putredinis vel sola contagio necesse est ut tetro mentem fetore corrumpat, et spiritalem virtutum fragrantiam, id est, suavitatem boni odoris excludat. Cum ergo praeteritorum memoria vitiorum pulsaverit sensum, ita ab ea resiliendum est, sicut refugit vir honestus et gravis, si impudicae ac procacis feminae in publico aut colloquiis aut amplexibus appetatur.
3 Qui utique nisi se a contactu eius festinus abstraxerit, et vel brevissimam moram inhonestae confabulationis admiserit, etiamsi consensum impudendae respuat voluptatis, infamiae tamen ac reprehensionis notam cunctorum praetereuntium iudicio non evadet. Ita igitur etiam nos oportet cum fuerimus in huiusmodi cogitationes pestifera recordatione deducti, raptim ab earum contemplatione discedere, et implere illud quod a Salomone praecipitur: Sed [Textus Vulgatus: Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus eius (Prov. V). Ubi D. Hieronymus haec habet: Et Apostolus ait: Fugite fornicationem (I Cor. VI), quia nimirum primum huius vitii remedium est longe ab eis fieri quorum praesentia vel allicit, vel cooperatur ad vitium. Sed et ab haereticorum auditu segregari infirmis auditoribus prodest.] exili [Lips. in marg. exi], inquit, noli demorari in loco eius, neque intendas oculo tuo in eam [Prov. V]; ne videntes nos angeli immundis ac turpibus cogitationibus involutos, non possint de nobis praetereuntes dicere: Benedictio Domini super vos, benediximus vobis in nomine Domini [Psal. CXXVIII]. Impossibile namque est mentem bonis cogitationibus immorari, cum [Id est, mentem, seu cogitationem, de quo vide annotationem ad collat. 7 cap. 12.] principale cordis ad turpes atque terrenos intuitus fuerit devolutum.
4 Vera est enim illa Salomonis sententia: [Vulgata versio: Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa; et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo, et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et non sensi. In quem locum Ven. Beda: Vox, ait, percussi et dormientis exprimitur. Mens quippe a cura sollicitudinis dormiens verberatur, et non dolet, quae sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverat agnoscit. Trahitur, et nequaquam sentit, qui per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur. Qui quidem evigilare optat ut vina rursum reperiat; quia quamvis somno stuporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad curas saeculi nititur, ut semper voluptatibus ebrietur; et cum ad illud dormiat in quo solerter vigilare debuisset, illud appetit ad quod laudabiliter dormire potuisset. Hactenus Beda.] Oculi tui cum viderint alienam, os tuum tunc loquetur prava, et iacebis tamquam in corde maris, et sicut gubernator in magna tempestate; dices autem: Ferierunt me, sed non dolui; et deluserunt me, ego autem nescivi [Prov. XXIII]. Derelictis autem non solum turpibus, sed etiam terrenis cogitationibus universis, erigenda est semper ad coelestia nostrae mentis intentio, secundum Salvatoris nostri sententiam. Ubi enim ego sum, inquit, illic et minister meus erit [Ioan. XII]. Solet enim frequenter accidere ut dum vel suos vel aliorum lapsus imperitorum quispiam miserantis retractat affectu, ipse etiam subtilissimi teli voluptario perstringatur assensu; et initium sub specie pietatis exortum, obsceno ac noxio fine concludit. [Citatur haec sententia collat. 1 cap. 20, ubi etiam aliquid notavimus.] Sunt enim viae quae videntur hominibus rectae, novissima autem earum venient in profundum inferni [Prov. XVI]. Quapropter studendum est nobis ut virtutum potius appetitu et desiderio regni coelorum, quam noxiis vitiorum recordationibus, nosmetipsos ad compunctionem laudabilem provocemus, quia necesse est tamdiu quempiam pestilentissimis cloacae fetoribus praefocari, quamdiu supra eam stare vel coenum eius voluerit commovere
Cassianus HOME

bsb47266.86 csg575.44

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik