monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 3, 20, VII. Responsio quousque anteriorum actuum recordatio sit habenda. <<<     >>> IX. Quod utilis sit perfectis oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda.

Cassianus, Collationes, 3, 20, CAPUT VIII. Multis modis ad peccatorum expiationem perveniri posse.

1 Post illam namque [Qua scilicet plena et perfecta confertur remissio omnium peccatorum (Concil. Trident. sess. 5, c. 5): plena quidem, quia omnia, quantumvis multa et enormia, condonantur; perfecta vero, quia unumquodque eorum perfecte remittitur absque ulla poenae alicuius in futuro saeculo luendae reservatione. Quam baptismi gratiam praenuntiavit Ezechiel (Cap. XXXVI) illis verbis: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Quem locum citans Hieronymus in epistola ad Oceanum: Ab omnibus, inquit, mundabo vos sordibus; in omnibus, nihil praetermittit. Et in eamdem sententiam subdit illud Micheae VII: Ipse demerget iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra.] generalem baptismi gratiam, et illud [Martyrium supplere vicem baptismi in non renatis, constans est Ecclesiae traditio a Gratiano relata (De Consecrat. dist. 4, c. Baptismi; Basil. l. de Spiritu S.); unde et baptismus sanguinis appellatur, et martyres in suo sanguine baptizari dicuntur. Hinc D. Augustinus XIII de Civit. cap. 7: Quicumque, inquit, etiam non percepto regenerationis lavacro pro Christi confessione moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte baptismatis. Qui enim dixit (Ioan. III): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum, alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter dixit (Matth. VIII): Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est. Et alio loco (Luc. IX): Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Hinc est quod scriptum est (Psal. CXV): Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Quid enim pretiosius quam mors, per quam fit ut etiam delicta omnia dimittantur, et merita cumulatius augeantur? Neque enim tanti sunt meriti, qui cum mortem differre non possent, baptizati sunt, deletisque omnibus peccatis ex hac vita emigrarunt, quanti sunt hi qui mortem differre cum possent, ideo non distulerunt, quia maluerunt Christum confitendo finire hanc vitam, quam eum negando ad eius baptismum pervenire. Ita Augustinus. D. item Cyprianus in epistola ad Iubaianum, catechumenos martyres dicit baptizari gloriosissimo et maximo sanguinis baptismo, de quo Dominus in Evangelio dicebat habere se aliud baptisma baptizari (Luc. XII). Quam doctrinam de baptismo sanguinis, ut ibidem annotat Pamelius, sumpsit Cyprianus ex Tertulliano lib. de Baptismo (Cap. 16), ubi ait: Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, de quo Dominus: Habeo, inquit, baptismo tingi, cum iam tinctus fuisset. Et infra: Hic est baptismus, qui lavacrum et non acceptum repraesentat, et perditum reddit. Meminit eiusdem baptismi sanguinis D. Fulgentius lib. de Fide ad Petrum (Cap. 3), auctor libri de Ecclesiae Dogmat. cap. 74, Prosper sententia 146. Eadem de re latius D. Bernardus epist. 77, et Gratianus de Consecr. dist. 4 cap. Baptismi vicem.] pretiosissimum martyrii donum, quod sanguinis ablutione conquiritur, [Poenitentiae fructus vocat non ipsos poenitentiae effectus; sed opera poenalia et satisfactoria, seu quaecumque externa signa ex quibus vera animi poenitudo cognosci potest, ut sunt lacrymae, ieiunia, peccatorum confessio, bona opera praeteritis peccatis contraria, de quibus dicitur Matth. III: Facite ergo fructum dignum poenitentiae. Unde titulus huic cap. a Ciaconio et aliis ascribitur: De diversis poenitentiae fructibus. Multa autem huiusmodi operum genera hic recenset, quae passim in Scripturis commendantur, ut media ad Deum nobis propitiandum, et veniam peccatorum obtinendam utilissima, non quod singula per se et seorsim ad hoc sufficiant, sed simul et cum aliis requisitis coniuncta et adhibita, ut alias dictum est (Ad collat. 9 cap. 21); in quibus praecipuum locum obtinet sacramenti poenitentiae, et absolutionis sacramentalis susceptio, aut eius votum, quod in ipsa conversione ad Deum et contritione cordis includitur.] multi sunt poenitentiae fructus, per quos ad expiationem criminum pervenitur.
2 Non enim tantum simplici illo poenitentiae nomine salus aeterna repromittitur, de quo beatus apostolus Petrus [Actor. III]: Poenitemini, inquit, et convertimini, ut deleantur peccata vestra. Et Ioannes Baptista, vel ipse Dominus [Matth. III ] [et IV]: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Sed etiam per charitatis affectum peccatorum moles obruitur: Charitas enim operit multitudinem peccatorum [I Petr. IV]. Similiter etiam per eleemosynarum fructum vulneribus nostris medela praestatur; quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum [Eccles. III]. Ita etiam per lacrymarum profusionem conquiritur ablutio peccatorum: Lavabo enim per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo; denique subiungit, ostendens eas non inaniter fuisse profusas: Discedite, inquiens, a me omnes, qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei [Psal. VI]. Nec non per criminum confessionem eorum abolitio conceditur: Dixi enim, ait, Pronuntiabo adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei [Psal. XXXI]. Et iterum: Narra tu iniquitates tuas primus, ut iustificeris [Isai. XLIII]. Per afflictionem quoque cordis et corporis, admissorum scelerum remissio similiter obtinetur.
3 Nam vide, inquit, humilitatem meam et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea [Psal. XXIV]. Praecipueque per emendationem morum: Auferte, inquit, malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam, et venite et arguite me, dicit Dominus.
4 Et si fuerint peccata vestra ut coccinum, velut nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt [Isai. I]. Interdum etiam intercessione sanctorum impetratur venia delictorum. Qui enim scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabit ei vitam Deus peccanti non ad mortem [I Ioan. V]. Et iterum: Infirmatur quis ex vobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum; et allevabit eum Dominus; et si in peccatis sit, dimittentur ei (Iacobi V). Nonnumquam etiam misericordiae ac fidei merito labes excoquitur vitiorum, secundum illud: Per misericordiam et fidem purgantur peccata (Proverb. XV). Per conversionem plerumque et salutem eorum qui nostris monitis ac praedicatione salvantur.
5 Quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvat animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum (Iacobi V). Per indulgentiam nihilominus et remissionem nostram, ad indulgentiam nostrorum facinorum pervenitur: Si enim dimiscritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra [Matth. VI]. [D. Antoninus huius capitis summam suo more prosecutus, ad huius periodi finem sistendum existimavit, et ne qua ex praedictis erroris occasio suboriri posset, suam sententiam explicationemque interposuit, quam et hic attexere nec lectori ingratum, nec inutile duxi. Sic igitur ipse (In Chron. p. II, c. 2, tit. 1, § 19): Oportet, inquit, sane hoc intelligere. Nam peccatum quandoque dicitur culpa ipsa vel offensa, quandoque poena debita pro peccato. Et quantum ad culpam, principaliter et effective solus Deus indulget. Ego solus, ait per Isaiam (Cap. XLIII), deleo iniquitates tuas. Et Augustinus: Nemo dimittit peccata, nisi Christus, qui est Agnus Dei tollens peccata mundi (Ioan. I), etc. De Consecrat. dist. 4 c. Nemo. Ex parte autem peccatoris sola contritio, mediante gratia, secundum illud Ezechielis (Cap. XVIII): In quacumque die peccator conversus fuerit, et ingemuerit, omnium iniquitatum eius non recordabor, ait Dominus. Quantum vero ad poenam temporalem debitam pro peccatis, sic omnia praedicta valent ad remissionem peccatorum, id est, poenarum debitarum pro peccatis. Et hoc intelligendum si fiant in statu gratiae: nam facta in mortali, ad illud non valent, sed dispositive ad remissionem mortalium, id est, ut per illa quis disponatur et habilitetur ad gratiam et veram contritionem, ut dicitur de poenitentia dist. 5 c. Falsas. Et infra, inquit Pinuphius: Si verecundia retrahente, revelare ea coram hominibus erubescis, illi quem latere non possunt, confiteri ea iugi supplicatione non desinas, ac dicere ei (Psal. L): Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Et hoc etiam sane intelligendum, quia postquam emanavit illa Decretalis: Omnis utriusque de poenitent. et remiss. necesse est confiteri, si habet copiam (supple confessarii) et potest. Tempore autem Ioannis Cassiani erat in opinione talis materia, videlicet si est necessaria confessio fienda sacerdoti? vel potest hoc intelligi de publica confessione, quae fiebat a religiosis ad mortificationem. Hactenus S. Antoninus, sententiam Cassiani more scholastico explanans; in qua tamen explicatione Petrus Maturus, maturo iudicio et insigni eruditione vir, nonnulla observavit quae clariori et exactiori explicatione indigerent, quam et suis hisce verbis ascripsit: Quamquam hoc Cassiani caput pie admodum D. Antoninus interpretetur, nonnulla tamen his addenda duxi, ut magis fidei catholicae veritas elucescat. Primum igitur certum est solum Deum auctoritate sua peccati remittendi habere potestatem: sed et illud in confesso est sacramenta novae legis, sacerdotesque ipsa conferentes, gratiam conferre, et peccata remittere, tamquam causas secundas et intrumentales, ut, post D. Augustinum sup. Ioan. tract. 80 et lib. XIX contra Faustum cap. 16, tradit D. Thomas in III part. q. 62 a. 1 et 4 etin IV dist. 1 q. 1 a. 4 et q. 2, et D. Antoninus in IV part. Sum. tit. 14 c. 2 § 1, et Sotus in IV dist. 1 q. 3 a. 1 et dist. 20 q. 2 a. 1. Quod etiam in concilio Floren. in doctrina de sacramentis, et in Tridentino sess. 6. c. 7 et 14 et can. 6 7 et 8, definitum est. Quod vero adiungitur, solam contritionem ex parte peccatoris, remittendi peccati vim habere, id etiam verum est; sed huic contritioni confitendi satisfaciendique propositum adsit, necesse est, ut tradit ipse D. Antoninus in III part. huius operis cap. 7 § 3 et in III part. Sum. tit. 14 c. 18, et Sotus in IV dist. q. 1 a. 1, et Caietan. opusc. 17; quod etiam a concilio Trident. definitum est sess. 6 c. 14 et sess. 14 c. 4. Cum vero postea subiungit (D. Antoninus), post decretalem: Omnis utriusque sexus, confessionem fuisse necessariam, non sic est accipiendum, quasi confessio sacramentalis ab illo solum tempore fuerit necessaria, vel tum primum instituta. Nam illa est de iure divino, a Christo videlicet instituta, et semper in Ecclesia observata, ut indicat D. Thomas in III part. q. 64 a. 2 et in Supplem. q. 6 a. 2, et diserte probat Sotus in IV dist. 18 q. 1 a. 1; quod definitum est in concilio Trident. sess. 7 can. 1 et sess. 14 can. 3. Vide etiam Vegam de Iustificatione lib. XIII cap. 28. Caeterum celeberrima illa decretalis, nihil aliud quam tempus, in quo mandatum illud Christi sit adimplendum, praefinivit. Sicut enim absurdum est dicere communionem sacram in hac ipsa decretali institutam fuisse, quamvis ea communicandi tempus statuerit: sic sane a vero abhorret asserere in sacram tunc fuisse institutam confessionem, quamvis ibi tempus confitendi fuerit determinatum. Quod item decretum est in concilio Trident. sess. 14 cap. 5 et can. 8. Quod denique addit D. Antoninus tempore Cassiani in opinione fuisse talem materiam, intelligendum non est de secreta apud sacerdotem confessione. Numquam enim de ea apud catholicos dubium fuit quin ea esset ad salutem necessaria: sed hoc ad confessionem publicam, et quasi theatricam est referendum, ut ait etiam D. Antoninus, quam paulo ante a Nestorio Constantinopolitano episcopo Constantinopoli abrogatam fuisse Sozomenus tradit lib. IX Historiae Tripart. cap. 36. Quare quaecumque haeretici ex D. Chrysostomo colligunt contra sacram peccatorum confessionem, de secreta apud sacerdotem non sunt intelligenda, sed de publica et de ea quae fiebat in conspectu totius populi, ut aperte docent Sixtus Senen. lib. V Biblioth. Annot. 175 et Vegas de Iustificatione lib. XIII cap. 29; de eadem quoque confessione publica intelligenda esse Cassiani verba, satis haec sequentia indicant: Qui scilicet Deus et absque ullius verecundiae publicatione curare, et sine improperio peccata donare consueverit. Ubi haec notantur, quae in publica manifestatione peccatorum, non autem in secreta confessione eveniunt: Hucusque Maturi annotatio ad S. Antoninum: quae tamen ad hunc Cassiani locum sane intelligendum aeque pertinet. Sed vide caetera in sequenti nota.] Videtis ergo quantos misericordiae aditus patefecerit clementia Salvatoris, ut nemo salutem cupiens, desperatione frangatur, cum videat se tantis ad vitam remediis invitari.
6 Si enim pro infirmitate carnis afflictione ieiuniorum abolere te peccata non posse causaris, nec potes dicere: Genua mea infirmata sunt a ieiunio, et caro mea immutata est propter oleum [Psal. CVIII]; quia cinerem tamquam panem manducabam, et poculum meum cum fletu miscebam [Psal. CI]: eleemosynarum ea redime largitate. Indigenti si non habes quod impartias (licet nullum ab hoc opere necessitas inopiae ac paupertatis excludat, quandoquidem et illius viduae duo tantum aera ingentibus divitum muneribus praeferuntur [Luc. XXI], et pro calice aquae frigidae mercedem se redditurum Dominus [Matth. X] repromittit), certe absque illis morum poteris emendatione purgari. Quod si perfectionem virtutum exstinctione vitiorum omnium non potes adipisci, sollicitudinem piam erga utilitatem alienae salutis impende.
7 Si autem te idoneum huic ministerio non esse conquereris, operire peccata poteris charitatis affectu. In hoc quoque si te fragilem fecerit quaelibet mentis ignavia, oratione saltem atque intercessione sanctorum remedia vulneribus tuis humilitatis affectu submissus [subnixus] implora. Postremo quis est qui non possit suppliciter dicere: Peccatum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui [Psal. XXXI]? ut per hanc confessionem etiam illud confidenter subiungere mereatur, Et tu remisisti impietatem cordis mei (Ibid.). Quod [Similes sententiae passim apud Chrysostomum Cassiani doctorem et magistrum leguntur, quibus haeretici adversus confessionem sacramentalem abutuntur. Homil. 2 in psalmum L: Peccata tua dicito, ut deleas illa: si confunderis alicui dicere quia peccasti, dicito ea quotidie in anima tua. Non dico, ut confitearis conservo tuo, sed dicito Deo qui curat ea. Et Homil. 4, de Lazaro: Cur igitur, inquit, pudescis et erubescis confiteri peccata tua? cave enim homini dixeris, ne tibi exprobret. Neque enim conservo confiteris, ut in publicum proferat, sed ei qui Dominus est, qui medicus est, ostendis vulnera tua, neque enim ignorat, etiamsi ei non dixeris, etc. Porro haec et similia tum Chrysostomi, tum Cassiani dicta, non esse intelligenda de secreta et sacramentali confessione in qua homo confitetur homini, non ut homini, sed ut Deo, id est, Dei vicario, sed de publica et theatrali, quae publice fiebat ab iis qui publicam poenitentiam agebant, annotant Cuychius et Ciaconius, post Magistrum Sententiarum in quarto, dist. 17, ubi postquam dixisset peccata primum Deo, deinde sacerdoti esse confitenda, subdit: Illud Ioannis Chrysostomi superius positum non est ita intelligendum, ut liceat alicui, si tempus habeat, sacerdoti non confiteri, sed quia sufficit, ubi crimen occultum est, soli Deo per sacerdotem dicere, et semel, nec oportet publicari coram multis quod occultum est. Quod notavit dicens: Non tibi dico, ut te prodas in publicum. Sicut enim publica noxa publico eget remedio, ita et occulta secreta confessione et occulta satisfactione purgatur. Nec necesse est ut quod sacerdoti semel confessi sumus, iterum confiteamur; sed lingua cordis, non carnis, apud verum Iudicem id iugiter confiteri debemus. Sic ille. De hac igitur confessione interna, quae Deo primum facienda est, loquitur hic Pinufius: quae tamen confessionem externam et sacramentalem non excludit, sed ad eam dirigitur, eiusque votum seu propositum includit ac supponit.] si verecundia retrahente revelare coram hominibus erubescis, illi quem latere non possunt confiteri ea iugi supplicatione non desinas, ac dicere, Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper; tibi soli peccavi, et malum coram te feci [Psal. L]; qui et absque illius verecundiae publicatione curare, et sine improperio peccata donare consuevit.
8 Post istud quoque tam promptum certumque subsidium, aliud quoque adhuc facilius largita est nobis divina dignatio, ipsamque remedii opem nostro commisit arbitrio, ut indulgentiam nostrorum scelerum pro nostro praesumamus affectu, dicentes ei: Dimittite nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI]. Quisquis igitur ad indulgentiam suorum criminum desiderat pervenire, istis semetipsum aptare studeat instrumentis, nec obdurati cordis pervicacia a remedio salutari fontem tantae pietatis avertat; quia etiamsi haec omnia fecerimus, non erunt idonea ad expiationem scelerum nostrorum, nisi ea bonitas Domini clementiaque deleverit, [Redolet haec sententia eumdem sensum et intellectum quem aliae similes in collatione decima tertia prolatae et refutatae (Cap. 7, 8, 9, 13). Proinde sanius interpretanda et admittenda, aut similiter cum illis explodenda. Admittenda quidem, si de conatibus hominis iustificati, et per gratiam operantis vel poenitentis ex praeveniente Dei gratia excitatis, intelligatur; explodenda vero, si de conatibus aut viribus solius liberi arbitrii, seclusa gratia praeveniente et excitante, qui nihil ad gratiam et salutem per se conferre possunt. Verissima enim est D. Bernardi sententia dicentis (Lib. de Gratia et Lib. Arbitr.): Conatus liberi arbitrii et cassi sunt si non adiuventur, et nulli si non excitentur.] qui cum religiosi conatus obsequia supplici mente a nobis oblata perspexerit, exiguos parvosque conatus immensa liberalitate prosequitur, dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum iam non recordabor [Isai. XLV]. Ad hunc ergo quem praediximus statum quisquis conscenderit, satisfactionis gratiam quotidianis ieiuniis et mortificatione cordis et corporis assequetur: quia, sicut scriptum est, sine sanguinis effusione non fit remissio [Hebr. IX]. Nec immerito. Caro enim et sanguis regnum Dei possidere non possunt [I Cor. XV]. Et ideo quisquis ab huius sanguinis effusione gladium spiritus, quod est verbum Dei, voluerit inhibere, absque dubio illa Ieremiae prophetae maledictione plectetur. Nam [Haec sententia praeter litteralem sensum, qui huc non facit, duobus modis secundum tropologiam a Patribus exponitur. Priori modo, quem hic Cassianus sequitur, maledictus Deoque invisus dicitur qui prohibet vel subtrahit gladium suum a sanguine, id est, qui hostes suos, affectus pravos, mortificationis gladio non caedit, non resecat, sed vivere patitur et dominari, nec Apostoli monitis acquiescit dicentis: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Colos. III). Item: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam (Gal. II). etc. Et rursum: Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Iesum, et carnis curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII). Altera expositio superiores tangit, qui subditorum peccata et excessus gladio disciplinae corrigere et castigare negligunt, eisque segniter indulgent aut dissimulant. Ita D. Gregorius in Pastorali (Cap. 26): Si medicinalis artis minime ignari secandum vulnus cernerent, et tamen secare recusarent, profecto peccatum fraternae mortis ex solo torpore committerent. Quanta ergo culpa involvantur, aspiciant, qui dum cognoscunt vulnera mentium, curare negligunt ea sectione verborum. Unde et bene per prophetam dicitur: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Ierem. XLVIII). Gladium quippe a sanguine prohibere, est praedicationis verbum a carnalis vitae interfectione retinere. De quo rursum gladio dicitur: Et gladius meus manducabit carnes (Deuter. XXXII). Et Petrus Damiani (Lib. IV epist. 3): Ille, inquit, gladium compescit a sanguine, qui peccata delinquentium negligit vindicare.] maledictus, inquit, qui prohibet suum gladium a sanguine [Ier. XLVIII]. Hic namque est gladius qui illum noxium, sanguinem, quo animatur materia peccatorum, salubriter fundens, quidquid repererit in membris nostris carnale terrenumve concretum, resecat et abscindit, ac mortificatos vitiis vivere Deo et spiritalibus facit vigere virtutibus; et ita iam non recordatione veteris admissi, sed spe futurorum gaudiorum flere incipiet; nec tam de praeteritis malis quam de venturis cogitans bonis, non ex peccatorum moerore lacrymas, sed ex aeternae illius laetitiae alacritate profundet, atque obliviscens ea quae posteriora sunt, id est, carnalia vitia, ad ea quae in ante sunt extendetur, hoc est, spiritalia dona atque virtutes.
Cassianus HOME

bsb47266.80 csg575.39

Cassianus, Collationes, 3, 20, VII. Responsio quousque anteriorum actuum recordatio sit habenda. <<<     >>> IX. Quod utilis sit perfectis oblivio peccati, et quod flagitiorum recordatio sit vitanda.
monumenta.ch > Cassianus > 8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik