monumenta.ch > Cassianus > 7
Cassianus, Collationes, 3, 20, VI. Interrogatio, an reminiscenda sint pro cordis compunctione peccata? <<<     >>> VIII. Multis modis ad peccatorum expiationem perveniri posse.

Cassianus, Collationes, 3, 20, CAPUT VII. Responsio quousque anteriorum actuum recordatio sit habenda.

1 Pinufius: Interrogatio vestra, ut iam supra dictum est, non de poenitentiae qualitate, sed de eius fine proposita est, et de satisfactionis indicio, ad quam congrue (ut arbitror) consequenterque responsum est. Caeterum hoc [Chrysostomus lib. I de Compunctione cordis: Hoc solum est, inquit, quod exposcitur a nobis, ut semper ad animum revocemus mala nostra, et conscientiam gestorum nostrorum habeamus ante oculos, ut pro his supplicemus Deo, et gehennam ponamus in conspectibus nostris, et angelos qui in die iudicii ubique discurrent, etc. Et lib. II: Tantum boni confert meminisse frequenter hominem peccati sui, ut etiam Paulum apostolum videamus ea quae abolita iam fuerant et deleta adducere tamen in medium; et cum culpam de praesentibus non haberet, tamen quoniam recordationem peccatorum et luctum gemitumque sciebat animae prodesse, etiam illa commemorat quae per ignorantiam commissa gratia baptismi et confessio fidei aboleverat. Et infra: Oportet ergo nos recordari priora delicta, etiam ea pro quibus veniam consecuti sumus, ut intuentes quam ingentem nodum debiti remisit nobis Deus, et amplius eum diligere possimus, et verecundiam pudoremque concipere, atque ex his corde compungi, considerantes quod nisi miseratio eius subvenisset, tantum illud peccatorum pondus sine dubio nos in imis inferni poenis, suppliciisque pressisset. Eadem peccatorum suorum recordatione et commemoratione ad compunctionem et devotionem in se excitandam usus est S. Augustinus, qui libros Confessionum de hoc argumento conscripsit, in quibus praeteritae vitae annos, resque etiam a puero gestas in amaritudine animae suae recogitavit et recensuit. Atque hac ratione fieri potest ut etiam probi et iusti perpetuam poenitentiam usque ad vitae exitum de lethalibus peccatis agere queant, atque olim egerint, qui idcirco se carceribus, sepulcris et monasteriis, ut est apud Climacum (Gradu 5, qui est de accurata poenitentia) et in Vitis sanctorum, incluserunt; alii, ut est apud Paulum apostolum, etiam poenitentiae agendae causa, ad deserta loca confugientes, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae.] quod de peccatorum recordatione dixistis utile satis ac necessarium est, sed adhuc agentibus poenitentiam, ut cum iugi pectoris sui contusione proclament, Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum contra me est semper [Psalm. L]; illud etiam, Et cogitabo pro peccato meo [Psalm. XXXVII]. Dum ergo agimus poenitentiam, et adhuc vitiosorum actuum recordatione mordemur, necessarium est ut ignem conscientiae nostrae obortus ex confessione culpae lacrymarum imber exstinguat; cum vero cuiquam in hac humilitate cordis et spiritus contritione defixo, atque in labore et gemitu perduranti, horum recordatio fuerit consopita, et conscientiae spina de medullis animae gratia Dei miserentis evulsa, [Idem aliis verbis cap. quinto: Tunc se is qui pro satisfactione pervigilat, a criminibus absolutum, ac de praeteritis admissis veniam percepisse cognoscat, etc. Quae quidem assertio prima fronte videri posset inter errores Cassiani, sive Collatorum, merito annumeranda; cum constet neminem in hac vita citra revelationem divinam de statu animae suae et percepta venia peccatorum certum ac securum esse posse (Trident. conc. ss. 6 c. 9 et 16), ut ex tertia nota eiusdem cap. patet, nisi benigna explicatione (quam auctor, licet subobscure, suggerit) posset excusari. Quod et Cuychium et Ciaconium itidem animadvertisse existimo, cum in suis observationibus ac censuris hanc sententiam minime attigerint, qui alias huiusmodi tam diligenter excusserunt. In hac porro explicatione tria notanda sunt. 1o Loquitur Auctor non de certitudine absoluta et infallibili, qualis apud philosophos certitudo demonstrationis, quae parit scientiam, et inter Christianos certitudo fidei catholicae, cui non potest subesse falsum; sed de certitudine morali et fiduciali, quae ex quibusdam signis et indiciis verae conversionis, satisfactionis et remissionis peccatorum colligitur (de quibus infra) et a Deo inspiratur. Secundo, cum ab horum vere poenitente et iustificato removet omnem recordationem praeteritorum criminum, non intelligit de simplici seu nuda recordatione, rememoratione, apprehensione eorumdem; quia potest quis a peccatis esse absolutus, et infestari nihilominus a recordatione praeteritorum; sed de recordatione seu imaginatione illecebrosa, et cum aliquo affectu et oblectatione coniuncta, quae in peccatis carnis praecipue locum habet, diciturque communiter a theologis delectatio morosa: quae quamdiu in animo residet, et rationem ad se trahit, certum est non esse in homine perfectam poenitentiam, et omnimodam conscientiae puritatem, quae est finis poenitentiae, de quo instituta haec collatio et disputatio. Tertio, loquitur hic abbas non de ipsa poenitentiae veritate et qualitate, ut ipse initio huius cap. inculcat, sed de poenitentiae fine, ut praefert titulus huius collationis, id est, de scopo et perfectione, ad quam tendit ipsa poenitentia. Tunc enim perfecta et consummata censetur poenitentia, cum quis per opera poenitentiae et satisfactionis plenariam omnium peccatorum veniam et remissionem, tum quoad culpam, tum quoad poenam consecutus est, cum hic sit finis et scopus poenitentiae, ut dictum est. At de hoc nullus in hac vita omnino certus esse potest, nisi ex speciali revelatione divina, ut illi quibus a Domino dictum est: Remittuntur, vel remissa sunt tibi peccata tua (Matth. IX; Luc. V et VII). Quin etiam culpa non vacat id curiosius quam par est investigare, quemadmodum respondit D. Gregorius nobili cuidam feminae ex imperatoris aula, quae id ab eo obnixe quaesierat: Rem, inquit (Lib. VI epist. 186), inutilem postulasti, quia secura de peccatis tuis fieri non debes, nisi cum iam in die vitae tuae ultimo plangere eadem peccata minime valebis; quae dies quousque veniat, semper suspecta, semper trepida metuere culpas debes, atque eas quotidianis fletibus lavare. Certe Paulus apostolus iam ad tertium coelum ascenderat, in paradisum quoque ductus fuerat, arcana verba audierat, quae homini loqui non liceret (II Cor. XII), et tamen adhuc trepidans dicebat: Castigo corpus meum, et servituti subiicio, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Adhuc timet, qui iam ad coelum ducitur, et iam timere non vult qui adhuc in terra conversatur. Perpende, filia, quia mater negligentiae solet esse securitas. Habere ergo in hac vita non debes securitatem, per quam negligens reddaris. Scriptum est enim: Beatus vir qui semper est pavidus (Prov. XXVIII); et rursus scriptum est: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II). In pauco ergo huius vitae tempore mentem vestram necesse est ut tremor teneat, quatenus per securitatis gaudium sine fine postmodum exsultet. Haec Gregorius. Quae quamvis ita se habeant, solent tamen Patres (Bern. Rossignol. de disciplin.; Christ. perfect. l. I. cap. 11) ad consolationem poenitentium, verae conversionis et remissionis peccatorum signa quaedam indicare, ut ex iis quisque coniiciat in quo statu sit, et quadamtenus se, ut potest, deprehendat: quae etiam illud emolumentum afferunt, ut animam poenitentis accendant ad id optandum et consequendum, quod fortasse nondum adeptus est in hac cum Deo reconciliatione. Haec autem signa a SS. Basilio et Bernardo discere possumus. S. Basilius sic habet (In Reg. Brev. inter. 269): Hac ratione persuaderi potest animae cuipiam quod a peccatis libera sit et expurgata, si quis in seipso affectionem illam similem David inesse animadverterit, apud quem est: Iniquitatem odio habui et abominatus sum (Psal. CXVIII). Secundo aut assecutum se praeceptum illud Apostoli, qui dixit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam (Coloss. III); ut vere dicere possit: Non adhaesit mihi cor pravum, declinantem a me malignum non cognoscebam (Psal. CX). Tertio, porro quis intelligit se in huiusmodi affectione positum, si etiam adversus peccatores admirabilem et horrore plenam sanctorum virorum misericordiam illam imitatus sit, velut David, apud quem est: Vidi praevaricantes, et tabescebam (Psal. CXVIII); Apostoli vero, qui ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror (I Cor. XI)? Et infra: Quandocumque igitur quis vel in suis vel in alienis peccatis eo modo quo supra diximus animo affectum se animadverterit, tum credat se liberum a peccato. S. Bernardus vero sic (Serm. de 4 modis orandi): At fortasse quaeras unde aut quomodo nosse poteris utrum hanc consecutus sis indulgentiam. Sic nimirum conservandae humilitatis gratia divina solet pietas ordinare, ut quanto quis plus proficit, eo minus se reputet profecisse. Et post pauca: Tunc ait Dominus paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et ambula (Matth. IX). Et tu ergo, 1o si iam surgis desiderio supernorum; 2o si grabatum tollis, corpus scilicet a terrenis elevans voluptatibus, ut iam non feratur anima concupiscentiis eius, sed magis ipsa, ut dignum est, regat illud et ferat quo non vult; 3o si demum ambulas, quae retro sunt obliviscens, et ad ea quae ante sunt extendens desiderio et proposito proficiendi (Philip. III); curatum te esse non dubites: neque enim surgere poteras, si non aliquatenus onus esset alleviatum; et nec grabatum tollere, nisi exoneratus magis, quia nec ambulare in fervore conversationis cum peccatorum gravi mole possibile est. Ita D. Bernardus.] certum est eum ad satisfactionis finem atque indulgentiae merita pervenisse, et ab universorum criminum labe purgatum. Ad quam tamen oblivionem non alias pervenitur, nisi per oblitterationem vitiorum atque affectuum pristinorum et perfectam cordis atque integram puritatem; quam sine dubio nullus eorum qui per ignaviam sive contemptum vitia sua purgare neglexerit assequitur, nisi qui gemitus atque suspiria moesta iugitate continuans omnem sordium pristinarum excoxerit labem, et virtute animi atque opere proclamaverit ad Deum: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non operui [Psal. XXXI]. Et Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte [Psal. XLI]; ut consequenter mereatur audire: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus [Ierem. III]. Illud quoque similiter ad eum voce Domini dirigatur, Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua [Isa. XLIV]. Et iterum: Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum iam non recordabor [Isa. XLIII]. Et ita funiculis peccatorum suorum, quibus unusquisque constringitur [Prov. V], absolutus Domino cum omni gratiarum actione cantabit: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis [Psal. CXV].
Cassianus HOME

bsb47266.78 csg575.37

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik