1 | [Eodem fere modo alii Patres poenitentiam definiunt. Lactantius l. VI Inst. cap. 24: Agere, ait, poenitentiam, nihil aliud est quam profiteri et affirmare se ulterius non peccaturum. Et infra: Is enim quem facti sui poenitet, errorem suum intelligit, ideoque Graeci melius et significantius μετάνοιαν dicunt, quam nos possumus resipiscentiam dicere. Resipiscit enim, ac mentem suam quasi ab insania recipit, quem errati piget, castigatque seipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum. Augustinus serm. 7 de Tempore: Ista est vera poenitentia, quando sic convertitur quis, ut non revertatur; quando sic poenitet, ut non repetat. Gregorius homil. 34 super Evangelia: Poenitere est anteacta peccata flere, et flenda non committere: Et Isidorus lib. II de Summo Bono cap. 16: Isaias de peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote. Lavatur et mundus est qui et praeterita plangit et flenda iterum non committit. Lavatur et non est mundus qui plangit quae gessit, nec deserit: et, post lacrymas, ea quae defleverat repetit. Verum ut hae et huiusmodi sententiae sane intelligantur, notandum quemadmodum superius de amicitia vera dictum est collat. 16, ita de vera poenitentia sentiendum, duobus eam modis accipi posse, ut docte annotat D. Bonaventura in quartum Sentent. (Dist. 14). Primo modo vera poenitentia dicitur in qua reperitur vera ratio poenitentiae, quomodo verum aurum dicimus quod non est adulterinum; et hoc modo accepta vera poenitentia opponitur falsae aut simulatae. Alio modo vera dicitur poenitentia quae hominem perducit ad finem ultimum, id est, vitam aeternam. De hac igitur vera, id est, perfecta poenitentia, loquuntur Patres, quando dicunt veram poenitentiam esse praeterita peccata deflere, et flenda ulterius non committere; vel certe intelligunt poenitentiam esse cessationem a peccatis, saltem in voto et proposito poenitentis; quemadmodum Patres Tridentini (Sess. 14 c. 4) docent contritionem (quae est primus poenitentiae actus) esse animi dolorem, et detestationem de peccato commisso, cum proposito non peccandi de caetero (Vide ss. 6 cap. 14); quomodo etiam videntur accipienda verba Augustini, Isidori et abbatis Pinufii hoc loco. Illud vero indubitatum esse debet, quod et a Patribus Tridentinis declaratur, poenitentiae vocabulum tum in divinis litteris, tum apud SS. Patres, non pro sola resipiscentia aut mutatione vitae, ut volunt haeretici, sed pro detestatione et vindicatione peccatorum commissorum usurpari. Concilii verba sunt (Ubi supra): Declarat sancta synodus hanc contritionem non solum cessationem a peccato, et vitae novae propositum, et inchoationem, sed veteris etiam odium continere, iuxta illud: Proiicite a vobis omnes iniquitates vestras, in quibus praevaricati estis; et facite vobis cor novum, et spiritum novum (Ezech. XVIII). Et certe qui illos sanctorum clamores consideraverit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum (Psal. L et VI); recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae (Isa. XXXVIII); et alios huius generis; facile intelliget eos ex vehementi quodam anteactae vitae odio et ingenti peccatorum detestatione manasse. Haec synodus.] Poenitentiae plena et perfecta definitio est, ut peccata pro quibus poenitudinem gerimus, vel quibus nostra conscientia remordetur, nequaquam ulterius admittamus. [Id est, indicium, sive argumentum, quo quis colligat se plene et perfecte expiasse peccata, aut satisfecisse pro peccatis, et proinde eorum veniam et indulgentiam esse consecutum, qui est finis poenitentiae, de quo instituta et inscripta haec collatio. Ad hunc porro locum sane intelligendum non negligenda Petri Maturi annotatio (Chron. part. II, c. 2, tit. 15, § 19) apud S. Antoninum: Quae hoc loco, ait, traduntur, de cognoscenda peccatorum suorum absolutione et remissione, indicia quidem et coniecturae esse possunt absolutionis peccatorum; non tamen certa et necessaria argumenta, quibus homo ad id credendum pro certo adduci possit: neminem enim nisi per divinam gratiam certum esse posse certitudine fidei sibi peccata esse dimissa, constans est catholicorum opinio. Vide Canisium in Opere Catech. cap. de Peccatis contra Spiritum S. quaest. 3, et S. Thomam in 1-2, quaest. 112, a. 5, Sotum lib. III de Nat. et Grat. c. 10-12, et Vegam de Iustificatione lib. IX, qui confirmant ea quae in concil. Trident. sess. 6 cap. 9 et can. 12 et 13 sunt sancita, et Sixtum Senens. lib. VI Bibliothecae annot. 210. Haec Petr. Maturus. Sed vide plura inferius annotata.] Indicium vero satisfactionis et indulgentiae est affectus quoque eorum de nostris cordibus expulisse. |
2 | Noverit enim unusquisque nec dum se peccatis pristinis absolutum, quamdiu sibi satisfactioni et gemitibus incubanti vel illorum quae egit vel similium criminum ante oculos imago praeluserit, eorumque non dicam oblectatio, sed vel recordatio infestaverit mentis arcana. Itaque tunc se is qui pro satisfactione pervigilat a criminibus absolutum, ac de praeteritis admissis veniam percepisse cognoscat, cum nequaquam cor suum eorumdem vitiorum illecebris senserit vel imaginatione perstringi. |
3 | Quamobrem verissimus quidam examinator poenitentiae et indulgentiae [Lips. in marg. index] in conscientia residet nostra, qui absolutionem reatus nostri ante cognitionis et iudicii diem adhuc nobis in hac carne commorantibus detegit et finem satisfactionis ac remissionis gratiam pandit. Et ut haec eadem quae dicta sunt, significantius exprimantur, [Quomodo credenda, cum dicat Ecclesiasticus: De propitiato peccato noli esse sine metu (Eccles. V). Et Salomon: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit (Eccles. IX)? Dicendum est, credere sumi pro confidere, et in hac pia fiducia tranquille acquiescere: quomodo fides etiam pro fiducia accipitur, Matthaei VI: Si fenum agri sic vestit Deus, quanto magis vos, modicae fidei! Et Matth. XVI: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis, etc. Et Iac. I: Postulet in fide, nihil haesitans. Quod autem citra revelationem nemo certa fide aut credulitate praesumere aut sibi persuadere debeat sibi remissa esse peccata, praeter illas apertissimas Scripturae divinae auctoritates docet itidem synodus Tridentina (Sess. 6 cap. 9) contra inanem haereticorum fiduciam, his verbis: Quamvis necessarium sit credere neque remitti neque remissa umquam fuisse peccata, nisi gratis divina misericordia propter Christum; nemini tamen fiduciam et certitudinem remissionis peccatorum suorum iactanti, et in ea sola quiescenti, peccata dimitti vel dimissa credendum est; cum apud haereticos et schismaticos possit esse, immo nostra tempestate sit, et magna contra Ecclesiam catholicam contentione praedicetur vana haec et ab omni pietate remota fiducia. Sed neque illud asserendum est, oportere eos qui fere iustificati sunt absque ulla omnino dubitatione apud semetipsos statuere se esse iustificatos, neminemque a peccatis absolvi ac iustificari, nisi eum qui certo credat se absolutum et iustificatum esse; atque hac sola fide absolutionem et iustificationem perfici: quasi qui hoc non credit de Dei promissis deque mortis et resurrectionis Christi efficacia dubitet. Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi merito, deque Sacramentorum virtute et efficacia dubitare debet; sic quilibet dum seipsum suamque infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest, cum nullus scire valeat certitudine fidei cui non potest subesse falsum se gratiam Dei esse consecutum. Haec ibi, quae etiam canone 12 et 13 eiusdem sessionis sub anathemate definiuntur. Caeterum aliam responsionem habes infra in responsione ad seq. interrogationem.] tum demum praeterita nobis vitiorum contagia remissa esse credenda sunt, cum fuerint de corde nostro praesentium voluptatum desideria pariter passionesque depulsae. |