monumenta.ch > Cassianus > 3
Cassianus, Collationes, 3, 20, II. De adventu nostro ad abbatem Pinufium. <<<     >>> IV. Responsio abbatis Pinufii.

Cassianus, Collationes, 3, 20, CAPUT III. Interrogatio de poenitentiae fine et satisfactionis indicio.

1 Quanto magnificentior atque sublimior incognitae nobis sermo doctrinae tuae iter arduum praecelsissimae renuntiationis aperuit, et quasi remota oculorum nostrorum caligine conditum coelo culmen eius ostendit, tanto maiore desperationis mole deprimimur. Immensitatem siquidem eius cum exiguitate virium nostrarum metientes, et nimiam abiectionem ignaviae nostrae cum infinita virtutis ostensae celsitudine conferentes, pravitatem nostram non solum ad illam non posse proficere, verum etiam ab eo quod est deficere posse sentimus.
2 Nam ponderibus nimiae desperationis oppressi, quodammodo de infimis ad inferiora prolabimur. Unum proinde ac singulare praesidium medelae nostris potest conferri vulneribus, ut de fine poenitentiae et maxime de satisfactionis indicio aliqua discamus, ut certi de remissione praecedentium delictorum, possimus etiam ad conscendenda fastigia praedictae perfectionis animari.
Cassianus HOME

bsb47266.74 csg575.33

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik