monumenta.ch > Cassianus > 2
Cassianus, Collationes, 3, 20, PRIMUM. De abbatis Pinufii humilitate et latendi studio. <<<     >>> III. Interrogatio de poenitentiae fine et satisfactionis indicio.

Cassianus, Collationes, 3, 20, CAPUT II. De adventu nostro ad abbatem Pinufium.

1 Cum igitur post non longum tempus nos quoque Aegyptum petere sanctae institutionis desiderium compulisset, summo eum affectu ac desiderio perquirentes, tanta eius sumus gratia atque humilitate suscepti, ut nos tamquam [Id est eiusdem cellae cohabitatores, vel in eadem cella cohabitantes. Sidonius concellitas dicit; Ennodius concellaneos eadem significatione. Pristinos autem hic vocat, quia superius dixit, sub finem capitis, Pinufium in eadem cella, monasterii scilicet Bethleemitici, secum commanere iussum, cum in illo velut incipiens et novitius receptus esset. Ad cuius intelligentiam notanda verba D. Hieronymi in illa praefatione Regulae Pachomianae: Habent, inquit, per singula monasteria Patres, et dispensatores, et hebdomadarios, ac ministros, et singularum domorum praepositos; ita ut in una domo quadraginta plus minusve fratres habitent, qui obediant praeposito; sintque, pro numero fratrum, triginta, vel quadraginta domus in uno monasterio; et ternae vel quaternae domus in unam tribum foederentur, ut vel ad opera simul vadant, vel in hebdomadarum ministerio sibi succedant per ordinem. Haec ibi. Itaque syncellitae dicebantur fratres plus minusve quadraginta in una cella, vel potius in una domo commanentes, et uni praeposito subiecti. Erant enim in una domo plures cellae, in quibus aut singuli, aut certe bini, vel terni, auctore D. Hieronymo in epist. ad Eustochium (Epist. 22), commanebant. Unde et eiusdem Regulae art. 7 manifeste distinguuntur cellae a domibus: Mane, inquit, per singulas domos, finitis orationibus, non statim ad suas cellas revertentur, sed conferent inter se quae praepositos audierint disputantes, etc. Porro, illa duorum aut plurium fratrum sive monachorum in eadem cella seu cubiculo cohabitatio posterioribus saeculis et moribus visa est non expedire nec condecere, quod etiam alibi monitum memini. Unde in concilio Turonensi ita sancitum legitur: Neque liceat monachis cellas habere communes, ubi aut bini maneant, aut singulares reponi possint, etc. (Turon. II, c. 10). Iustinianus imper. in sua Novella (Novell. 5 de monachis) statuit ut monachis una quidem sit domus, unum commune coenaculum ac dormitorium; diversa tamen cubicula sive cellulae: Aut si forte, inquit, non sufficit ad multitudinem monachorum domus una, in duas aut plures (distribuantur), non tamen seorsim et apud semetipsos, sed in communi testes alterutri sint honestatis et castitatis; nisi tamen quidam eorum in contemplatione et perfectione degentes vitam remotam habeant in secessu, quos vocare anachoretas et hesychastas consueverunt, tamquam ex communione ad meliora exceptos. Haec ibi, quae tum ex aliis Patribus, tum ex Regula D. Benedicti desumpta sunt cap. 22. Ubi Casinenses hoc statutum addiderunt: Secundum modernum morem, propter honestatem, et ut liberius fratres se exercere possint in orationibus et aliis exercitiis spiritualibus, et ut vitetur curiositas, dormitorium divisum est per diversas cellas, et assignamus unicuique fratrum cellam unam, sic ut singuli in singulis dormiant cellis. Haec ipsi ad declarationem eius cap. Regulae, quo statuitur ut singuli per singulos lectos dormiant monachi.] pristinos syncellitas, etiam cellulae suae, quam in extrema horti parte construxerat, honoraret hospitio.
2 Ubi cum satis ardua atque praecelsa cuidam fratri monasterii Regulam subeunti coram omnibus in synaxi fratribus praecepta tradidisset (quae in quarto, ut praediximus, Institutionum libro (Cap. 32) quanta potui brevitate complexus sum), tam incomprehensibilia nobis tamque mirifica verae abrenuntiationis culmina videbantur, ut nullo modo illuc humilitatem nostram crederemus posse conscendere.
3 Igitur desperatione deiecti, et ipso etiam vultu intimam cogitationum amaritudinem non celantes, ad beatum senem, satis anxia mente recurrimus; cui protinus causam tantae moestitudinis inquirenti, abbas Germanus, graviter ingemiscens, ita respondit.
Cassianus HOME

bsb47266.73 csg575.32

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik