monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 3, 19, XV. Interrogatio, an ita castitas sicut et caeterae passiones debeat explorari. <<<    

Cassianus, Collationes, 3, 19, CAPUT XVI. Responsio, quibus documentis possit agnosci.

1 Ioannes: Quaestionem quae etiam tacentibus vobis narrationem nostram fuerat secutura, sagax interrogatio vestra praevenit, et idcirco efficaciter eam sensibus vestris concipiendam esse non ambigo, quandoquidem institutionem nostram acumen vestri praecessit ingenii. Sine labore enim cuiuslibet quaestionis dilucidatur obscuritas, cum absolutionem eius anticipans inquisitio quo ducenda est antecedit. Itaque remediis quidem illorum quae supra diximus vitiorum, non solum nihil officiunt, verum etiam multum conferunt humana consortia.
2 Nam frequentia impatientiae suae crebrius patefacta, quanto magis assiduum superatis dolorem compunctionis intulerint, tanto velociorem laborantibus conferunt sanitatem. Ob quod etiam in solitudine consistentes, cum irritationum fomes atque materia ab hominibus non possit exsurgere, tamen earumdem incitamenta debemus etiam de industria retractare, ut adversus ea [Lips. in marg. eam] iugi cogitationum colluctatione pugnantibus nobis medela promptior conferatur. [Luxuria enim non resistendo, sed fugiendo vincitur. Quod insinuans Apostolus ait: Fugite fornicationem (I Cor. VI). Id vero quomodo intelligendum sit, declarat D. Thomas (In comment.): Notandum, inquit, quod caetera vitia vincuntur resistendo, quia quanto magis homo particularia considerat et tractat, tanto minus in eis invenit unde delectetur, sed magis anxietur; sed vitium fornicationis non vincitur resistendo, quia quanto magis incenditur: sed vincitur fugiendo, id est, totaliter vitando cogitationes immundas, et quaslibet occasiones, ut dicitur Zachar. II: Fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus. Eamdem doctrinam pulcherrime explicat D. Hieronymus; et Vigilantium haereticum, qui monachos et solitarios, quod libidinis pugnam fugiendo vitarent, velut imbelles et ignavos suggillabat, his verbis aptissime refutat, eius obiectioni respondens: Cur, inquit, pergis ad eremum? videlicet ut te non audiam, non videam; ut tuo furore non movear, ut tua bella non patiar; ne me capiat oculus meretricis; ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Respondebis: Hoc non est pugnare, sed fugere; sta in acie, adversariis armatus obsiste; ut postquam viceris coroneris. Fateor imbecillitatem meam: nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Si fugero, gladium devitavi; si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum: quid autem necesse est certa dimittere, et incerta sectari? Aut scuto aut pedibus mors vitanda est. Tu qui pugnas, et superari potes, et vincere; ego cum fugero, non vinco in eo quod fugio; sed ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire: potest fieri ut me non mordeat, tamen potest fieri ut aliquando me mordeat. Matres vocamus, sorores et filias, et non erubescimus vitiis nostris nomina pietatis obtendere. Quid facit monachus in cellulis feminarum? quid sibi volunt sola et privata colloquia, et arbitros fugientes oculi? Sanctus amor impatientiam non habet. Quod de libidine diximus, referamus ad avaritiam et ad omnia vitia quae vitantur solitudine. Et idcirco urbium frequentias declinamus, ne facere compellamur quae nos non tam natura cogit facere quam voluntas. Haec Hieronymus; ubi videtur innuere quoddam discrimen inter illa vitia quae tangit Ioannes illis verbis: Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum (id est, avaritia), aut superbia vitae (I Ioan. IV). Siquidem ad concupiscentiam carnis, sive luxuriam, natura quodammodo impellimur; ad alia vitia non tam natura quam prona voluntate: quod etiam docet Cassianus (Lib. VII Inst. cap. 1 et 5). Omnium tamen vitiorum occasiones et incitamenta, quantum in nobis est, vitare debemus, quia obiecta movent potentias, praesertim obiecta libidinis, ideoque magis evitanda. Similiter Augustinus in quodam sermone: Quod libidinem, inquit (Serm. 2 Domini 2 post Trin.), fugiendam esse suggerimus, apostolus Paulus evidenter ostendit, qui cum omnibus vitiis praedicaverit esse resistendum, dum contra libidinem loqueretur, non dixit: Resistite, sed Fugite fornicationem. Sic et alibi in Scripturis divinis legimus: Noli in faciem virginis intendere, ne te scandalizet vultus eius (Eccles. IX). Et beatus Ioseph, ut impudicam dominam posset evadere, pallium quo apprehensus fuerat reliquit, et fugit. Ergo contra libidinis impetum apprehende fugam, si vis obtinere victoriam. Nec tibi verecundum sit fugere, si castitatis palmam desideras obtinere. Ita Augustinus. Est igitur contra luxuriam more Parthorum pugnandum, scilicet fugiendo, versisque sagittis, ut Virgilius dixit (Georg. III), et eleganter Baptista Mantuanus: Hanc contra certare cave; nam vincere vinci est: Vincere terga dare, et retro vestigia ferre.] Contra fornicationis vero spiritum diversa ratio, et dispar est causa.
3 Nam quemadmodum corpori usus libidinis carnisque vicinitas, ita etiam menti memoria eius est penitus subtrahenda. Satis enim perniciosum est adhuc infirmis aegrisque pectoribus vel tenuissimam recordationem huius passionis admittere, ita ut nonnumquam eis etiam [Hinc Cassianus monet lib. VI Instit. cap. 13, castimoniae primam esse custodiam, ut cum menti nostrae memoria sexus feminei per subtilem suggestionem diabolicae calliditatis obrepserit, primum immissa recordatione matris, sororum, seu certe feminarum sanctarum, quantocius eam de nostrae mentis recessibus extrudere festinemus, etc. Eamdem ob causam D. Hieronymus Rustico monacho suadet (Epist. 4), ne vel matri cohabitet: ne, inquit, aut afferentem delicatos cibos renuendo contristes; aut si acceperis, oleum igni adiicias et inter frequentiam puellarum per diem videas quod nocte cogites. Et libro illo adversus Vigilantium: Monachus, inquit, non doctoris, sed plangentis habet officium; qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum; qui sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere, ne impingat, corruat atque frangatur: unde et mulierum, maximeque adolescentularum vitat aspectum; et in tantum castigator est sui, ut etiam quae tuta sunt pertimescat. Et de S. Augustino scribit Possidius (In Vita S. Aug. c. 26): Feminarum intra domum eius nulla umquam conversata est, nulla mansit, nec quidem germana soror, quae vidua Deo serviens multo tempore usque ad diem obitus sui praeposita ancillarum Dei vixit. Sed neque patrui sui filiae, et fratris sui filiae, quae pariter Deo serviebant. Cuius exemplum D. Gregorius clericis et monachis imitandum proponit in epistola ad Romanum defensorem (Lib. VII epist. 39), inter alia scribens: Legitur quod beatus Augustinus, nec cum sorore habitare consenserit, dicens: Quae cum sorore mea sunt sorores meae non sunt. Docti ergo viri cautela magna nobis debet esse instructio. Nam incautae praesumptionis est, quod fortis pavet, minus validum non timere. Idem Augustinus (Vel quis auctor libri de Singul. Cler.) alio loco: Gravem, inquit, inimicum sortita est castitas, cui non solum resistendum, sed dimisso freno longius fugiendum. Nec eo minus feminae fugiendae sunt, quia religiosae videntur; quia quanto religiosiores, tanto citius alliciunt, et sub praetextu religionis latet viscus libidinis. Experto crede, expertus loquor: coram Deo non mentior. Cedros Libani, duces gregum sub hac peste cecidisse reperi, de quorum casu non magis suspicabar; quam de Ambrosii vel Hieronymi impudica turpitudine. Haec Augustinus. Quibus accedit exemplum abbatis Arsenii, qui matronae cuidam cupienti se quadam devotione videre, graviter respondit: Nescis quia mulier es, et per mulieres seducuntur perfecti viri? Numquid non sufficit tibi audisse opera mea? At illa: Nolo, inquit, videre faciem tuam: sed ora pro me. Et ille: Oro, inquit, Deum, ut deleatur memoria tui de corde meo. Illa vero ingemiscens recessit (In Vitis Patrum lib. III, n. 65 et lib. V libello 2). Aliud item exemplum abbatis Pior a Palladio et Sozomeno relatum: qui cum ad sororem, iubente abbate, profectus esset, ut eius importunis precibus satisfaceret, oculis clausis, alterius ductu ad eius ostium accedens, se quidem illi videndum praebuit, sed illam ipse minime vidit; et mox ab ea visus recessit (Pallad. Lausiac. c. 87).] sub recordatione sanctarum feminarum, vel sub sacrae lectionis historia noxiae titillationis stimulus excitetur. Cuius causa seniores nostri [Ob hanc causam (nempe ad vitandas huiusmodi cogitationes) D. Prosper (De Vita Contemplat. l. III c. 6) ait, ab antiquis fuisse decretum, ne qui adolescentium legerent Geneseos librum, ac partem Ezechielis prophetae, vel Cantica Canticorum, et caetera talia in quibus generationes, et actus, et nomina quarumdam scripta sunt mulierum. Lege D. Hieronymum in primo Commentariorum Ezechielis prooemio, et in epistola ad Paulinum de omnibus divinae historiae libris. Ad hunc etiam Cassiani locum spectasse videtur D. Benedictus cap. 42 Regulae, ubi de libris in capitulo post coenam legendis vel non legendis ita statuit: Mox ut surrexerint a coena, sedeant omnes in uno loco, et legat unus Collationes vel Vitas Patrum, aut certe aliud quod aedificet audientes, sicut sunt libri morales antiqui, puta D. Gregorii et aliorum; aut homiliae sanctorum doctorum, quae principaliter redoleant suavitatem devotionis, et doctrinam aedificationis contineant, ait Turrecrematus; quod recte et sanctissime constitutum est, quia sic ex lectione illa monachi materiam aedificationis et devotionis haurire possunt, unde ad contemplationis altitudinem silentii tempore valeant promoveri. Et ad hoc recte electi sunt libri Collationum et Vitae Patrum, in quibus doctrina totius perfectionis, et aedificationis, et sanctimoniae continetur. Sic ille. Subdit vero D. Benedictus: Non autem Heptaticum, aut Regum, supple, libros. Ubi Heptaticum vocat, quem D. Hieronymus (Epist. 7 et 28) Heptateuchum, id est, septenarium, nempe sacrorum librorum: qui septenarius est, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudicum (cuius veluti appendix liber Ruth), quos sequuntur libri Regum. Ut enim Pentateuchum veteres appellarunt quinque libros Mosis, ita iunctis simul libris Iosue, Iudicum et Ruth, Octateuchum nuncuparunt, ut Cassiodorus cap. 1 divinarum Institutionum; et Graeci auctores, quorum scripta leguntur εἰς τὴν ὀκτάτευχον. Verum quoniam Hebraei, ut Hieronymus observat, historiam Ruth in unum librum cum Iudicibus compingunt, inde factum est ut Heptateuchum plerique dixerint, pro Octateucho, ut Hieronymus epist. 7 et 28. Et, ut apparet, etiam D. Benedictus loco iam citato, ubi Heptaticum vocat pro Heptateucho. Ad quem ut revertamur, causam ipse ob quam monuit libros istos illa hora non legendos, subdit, dicens: Quia infirmis intellectibus (id est, indoctis, imperitis, non habentibus peritiam Scripturarum) non erit utile illa hora illam Scripturam audire (Vide ibidem Smaragdum). Libri enim legales et historiales, cum pleni sint et tecti multis figurarum obscuritatibus, et plurima contineant profundissima mysteria, non sunt libri ita apti ad legendum simplicibus monachis, et maxime illa hora in qua habenda lectio est, non de variis bellorum historiis, unde varia dormientibus possent generari phantasmata: sed quae tota sit aedificatoria, et plena simplicitate moralis doctrinae, et quae sanctis meditationibus praestet fulcimentum. Aliis vero horis legantur. (Ecce, non vetat simpliciter praefatos libros legales et historiales legi (Turrecrem.); sed tantum illa hora.) Hactenus D. Benedictus commentario illustratus.] huiuscemodi lectiones sub praesentia iuniorum solent consultissime praeterire. Sane perfectissimis quibusque et summo iam affectu castimoniae consummatis probationes quibus examinare se valeant deesse non possunt, quibus perfectissima cordis integritas incorrupto conscientiae iudicio comprobetur.
4 Erit ergo consummatissimo viro similis his quae supra dicta sunt etiam super hac passione probatio sui, scilicet ut qui se radices morbi huius penitus iam exstirpasse cognoverit, explorandae, si volet, gratia castitatis, interdum etiam aliquam exploratricem sui imaginem possit admittere. Caeterum ab his qui adhuc minus firmi atque perfecti sunt, [Nam qui amat periculum, peribit in illo; et qui tangit picem, inquinabitur ab ea, ait Sirachides (Eccl. III et XIII); et alibi scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum (Deuter. VI; Matth. IV). Tentaret utique Deum, qui tam evidenti periculo se exponeret, ut castitatem suam experiretur. Huiusmodi etiam examinationem et explorationem periculosam et minime tentandam sensit abbas Paphnutius, cui de sua castitate nimium confidenti, cum angelus dixisset: Vade, et apprehende nudam et pulcherrimam virginem; et si illam tenens, tranquillitatem tui cordis immobilem, aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, tum te carnalis concupiscentiae laqueis penitus absolutum crede; ille ex huiusmodi revelatione perculsus, non quidem experimenti divinitus demonstrati pericula consuluit, sed interrogans conscientiam suam, et puritatem sui cordis examinans, nondum pondus castimoniae suae, huius probationis oneri sustinendo sufficere prudenter intellexit, et ab ea probatione abstinuit. Ita fere collatione 15 cap. 10.] hanc examinationem nullatenus convenit usurpari, ut coniunctionem femineam et palpationem quodammodo teneram atque mollem corde pertractent, erit enim eis magis noxia quam salubris. Quod enim experimentum huiuscemodi hominibus potest in hac ratione suppetere, ubi et in experimento ipsum est quod vitatur, et in ipsa exploratione discrimen?
5 Cum ergo perfectissima quis virtute fundatus ad illecebram blandientium cogitationum nullum mentis assensum, nullam carnis commotionem in se deprehenderit excitari, certissima puritatis suae capiet documenta, ita ut ad hanc se firmitatem puritatis exercens, castitatis atque incorruptionis bonum non solum mente possideat, sed etiam si corporalem feminae attactum causa cuiuscumque, ut solet, necessitatis attulerit, penitus sensum passionis ignoret. Hoc abbas Ioannes; [Monachos olim, utpote quotidie ieiunantes extra Pentecosten, non ante horam nonam ab ortu solis (quae nobis est tertia pomeridiana) cibum sumere solitos, nisi causa exercendae hospitalitatis ieiunium solverent, alibi notavimus. Hanc enim horam solvendi ieiunii apud coenobitas Aegyptios observatam fuisse scribit D. Hieronymus in Epistola 22, ad Eustochium, idemque confirmat Cassianus collatione 21, cap. 23. Unde et D. Benedictus c. 41: Quarta, inquit, et sexta feria ieiunent usque ad nonam: reliquis diebus ad sextam prandeant. Exstat etiam apud Prudentium (Hym. 10 περὶ στέφαν.) huius antiquae et primitivae observationis (qua ieiunantes, etiam a potu usque ad nonam abstinebant) insignis memoria hoc versu: Quosdam de populo videt sacerdos Libandum sibi poculum offerentes: Ieiunamus, ait; recuso potum: Nondum nona diem resignat hora.] cum horae nonae refectionem imminere sensisset, collationem fine conclusit.
Cassianus HOME

bsb47266.66 csg575.26

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik