monumenta.ch > Cassianus > 15
Cassianus, Collationes, 3, 19, XIV. Responsio super eorum medicina. <<<     >>> XVI. Responsio, quibus documentis possit agnosci.

Cassianus, Collationes, 3, 19, CAPUT XV. Interrogatio, an ita castitas sicut et caeterae passiones debeat explorari.

1 Germanus: Sicut caeterorum vulnerum, id est, irae, tristitiae vel impatientiae, per obiectionem contrariarum rerum medela monstrata est, ita etiam contra spiritum fornicationis quod curationis genus nos oporteat adhibere volumus edoceri, id est, utrum etiam concupiscentiae ignis propositis, sicut illic, maioribus irritationis augmentis possit exstingui, quod satis castitati credimus esse contrarium, si non solum exaggerentur in nobis libidinis incentiva, sed vel praetereunte mentis oculo perstringantur.
Cassianus HOME

bsb47266.66 csg575.26