1 | Germanus; Argumenta quibus infirmitatum indicia colligantur et rationem discernendarum aegritudinum, id est, quo pacto vitia quae celantur in nobis valeant deprehendi, lucide satis aperteque percepimus. Omnia siquidem quotidiana experientia ac diuturnis nostrarum motibus cogitationum, ita ut dicta sunt, intuemur. |
2 | Superest igitur ut quemadmodum probationes causaeque morborum evidentissima nobis oratione patefactae sunt, ita etiam curationum medela monstretur. Nulli namque dubium est, illum posse rectissime de remediis, malarum valetudinum disputare, qui earum prius causas atque origines aegrotantium conscientia attestante deprehenderit. Itaque licet doctrina beatitudinis tuae vulnerum nostrorum arcana nudaverit, quo fit ut sperare aliquid etiam de remediis audeamus, quia tam evidens declaratio morbi spem remedii pollicetur; tamen quia primum, ut ais, in congregationibus initium salutis acquiritur, et sani in solitudine esse non possunt, nisi quos prius coenobiorum medicina sanaverit, perniciosa rursum desperatione concidimus, ne forte qui imperfecti coenobium reliquimus, nequaquam iam perfecti esse in eremo valeamus |