monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 3, 19, IX. De consummata ac vera perfectione. <<<     >>> XI. Interrogatio de remedio eorum qui cito de coenobiis discedunt.

Cassianus, Collationes, 3, 19, CAPUT X. De his qui imperfecti eremum petunt.

1 [Tales quibusdam saltem lineamentis depingere videtur D. Hieronymus in epistola 4, ad Rusticum monachum: Alii, inquiens, sublatis in altum humeris, et intra se nescio quid cornicantes, stupentibusque in terram oculis, tumentia verba trutinantur, ut si praeconem addideris, putes incedere praefecturam. Sunt qui humore cellarum, immoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis, ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in melancholiam, et Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent. Ita D. Hieronymus. Nec multum ab his dissimiles illi monachi de quibus Evagrius haec scribit (Histor. l. I cap. 21): Viri ac mulieres in solitudinem ardoribus effervescentem se abdunt; et solis illis membris, quae naturae serviunt necessitati, obtectis, reliquum corpus frigoribus immensis et fervidis solis ardoribus nudum exponunt, aestu aeque atque algore contempto. Eo accedit, quod alimentis quibus homines vesci solent penitus reiectis, depascuntur terram: unde βόσκοι, id est, pabulatores appellantur; indeque solum victum sibi suppeditant; adeo ut cum tempore belluis similes efficiantur: quippe cum forma corporis et animi habita ab aliis hominibus discrepent. Ac si forte viderint homines, statim aufugiunt; et si qui eos insequantur, aut elabuntur velocitate pedum, aut abstrusis terrae locis, ad quae difficillime accedi possit, se occultant.] Solent autem nonnulli ita diuturno silentio solitudinis efferari, ut prorsus hominum consortia perhorrescant, et cum vel paululum a secreti sui solitudine, interveniente fratrum visitatione, discesserint, notabili mentis angore et evidentibus pusillanimitatis indiciis aestuare.
2 Quod vel maxime his evenire consuevit, [Hinc D. Hieronymus in eadem illa epistola: De ludo, ait, monasteriorum huiuscemodi volo egredi milites, quos eremi dura rudimenta non terreant; qui specimen conversationis suae multo tempore dederint: qui omnium fuerint minimi, ut primi omnium fierent; quos nec esuries aliquando nec saturitas superavit; qui paupertate laetantur; quorum habitus, sermo, vultus, incessus, doctrina virtutum est, etc. Cassianus lib. V Institut. cap. 36: Alium, inquit, ordinem, qui excellentior habetur, id est, anachoretarum, cunctorum praeconiis instigati, sagacissimo corde videre properavimus: hi namque in coenobiis primum diutissime commorantes, omnique patientiae ac discretionis regula diligenter edocti, et humilitatis pariter ac nuditatis virtute possessa, atque ad parum vitiorum universitate consumpta, dirissimis daemonum praeliis congressuri, penetrant eremi profunda secreta. Et rursus lib. VIII Institut. cap. 17: Eremum, ait, perfectos, omnique vitio purgatos oportet expetere, et excoctis ad purum in congregatione fratrum, vitiis, non pusillanimitatis perfugio, sed divinae contemplationis obtentu, et desiderio intuitus sublimioris intrare, qui non nisi in solitudine a perfectis solummodo poterit apprehendi. D. etiam Benedictus (Cap. 1 Regulae) prudenter ostendit qui dicendi sint veri anachoretae, et quinam ad hoc vitae genus apti et idonei censendi, videlicet, qui non conversionis fervore novitio (Turrecrem. comment.), sed monasterii longa experientia didicerunt adversus fortissimum et astutissimum bellatorem diabolum multorum solatio (id est, adiutorio aliorum, puta doctrina, exemplo, oratione fratrum) iam docti pugnare, et bene instructi, fraterna ex acie (id est, congregatione et consortio fratrum commilitantium) ad singularem pugnam eremi, securi iam sine consolatione, sola manu vel brachio (id est, propria virtute et fortitudine) Deo auxiliante contra carnis, mundi et diaboli tentamenta pugnare sufficiant. Ubi Turrecrematus adducit doctrinam S. Thomae superius relatam (Ad cap. 6), qua docet quibus conveniat vita solitaria, et quam periculosum sit indoctos, et inexpertos, et nondum in bellis spiritualibus satis exercitatos, vitam aggredi solitariam et eremiticam.] qui non perfecte in coenobiis instituti, nec excoctis prioribus vitiis ad solitariam se vitam immaturo desiderio transtulerunt; qui in utraque parte imperfecti semper ac fragiles, quocumque aura commotionis impulerit, inclinantur. Nam quemadmodum consortio vel interpellatione fratrum impatienter exaestuant, ita in solitudine consistentes eius ipsius quod expetunt [Id est, diuturnitatem, prolixitatem et molestiam.] silentii non ferunt vastitatem, quippe qui ne ipsam quidem rationem norunt, cuius causa desiderari vel expeti debeat solitudo, sed hanc esse virtutis ac professionis istius existimant summam, ut fratrum consortia declinantes, humanos tantummodo refugiant ac detestentur aspectus.
Cassianus HOME

bsb47266.57 csg575.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik