1 | Sed haec μερική, id est, non integra et in omnibus consummata perfectio, sed pars perfectionis est. Rara est ergo et paucissimis dono Dei concessa perfectio. Is etenim (Verba D. Hieronymi ubi supra) vere et non ex parte perfectus est, qui et in eremo squalorem solitudinis, et in coenobio infirmitates fratrum aequali magnanimitate sustentat. |
2 | Et ideo in utraque professione per omnia consummatum invenire difficile est, quia nec anachoreta ἀκτημοσύνην, id est, contemptum ac privationem materialium rerum, nec coenobita theoricam ad integrum potest assequi puritatem, licet utrumque perfecte abbatem Mosem atque Papnnutium duosque Macarios noverim possedisse. |
3 | Qui ita erant in utraque professione perfecti, ut cum ultra omnes eremi accolas secedentes, insatiabiliter secreto solitudinis pascerentur, quantum in ipsis erat, nequaquam inquirerent humana consortia, tamen ita frequentiam ac fragilitates ad se concurrentium sustinebant, ut cum ad eos visitationis vel profectus gratia innumera fratrum multitudo conflueret, tam iugem pene susceptionis inquietudinem immobili patientia tolerantes, nihil aliud vel didicisse vel exercuisse omni vitae suae tempore crederentur, quam ut communibus tantum advenientium officiis deservirent, ita ut apud cunctos esset ambiguum, in qua potissimum professione eorumdem maior esset industria: id est, utrum in illa eremitica puritate, an in ista conversatione communi, magnanimitas eorum mirabilius aptaretur. |