monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 3, 19, VII. Interrogatio de coenobii, vel solitudinis fructu. <<<     >>> IX. De consummata ac vera perfectione.

Cassianus, Collationes, 3, 19, CAPUT VIII. Responsio.

1 Ioannes: Unum eumdemque hominem in utraque professione perfectum esse non posse absolute pronuntiare potuissem, nisi me paucorum admodum retardaret exemplum. Magnum siquidem est in qualibet earum consummatum quempiam reperiri; quanto magis ad plenum utramque perficere, arduum ac pene, ut ita dixerim, homini impossibile esse perspicuum est.
2 Quod tamen si quando provenerit, non statim ad generalem formulam referri potest. Non enim a parte minima, id est, de consideratione paucorum, sed de his quae multorum, immo omnium subiacent facultati, universalis est regula proponenda. Si qua vero rarissime atque a paucissimis obtinentur, ac possibilitatem communis virtutis excedunt, velut supra conditionem humanae fragilitatis naturamque concessa, a praeceptis sunt generalibus sequestranda, nec tam pro exemplo quam pro miraculo proferenda.
3 Quamobrem id quod inquiritis, secundum mediocritatem sensus mei breviter intimabo. [D. Hieronymus de coenobitis Aegyptiis et eorum imitatoribus ita testatur (Epist. 22): Prima apud eos confoederatio est obedire maioribus, et quaecumque iusserint facere. Cassianus libro IV Institut. cap. 8, de praefecto novitiorum agens: Eius, inquit, haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam iunior introductus ascendere consequenter etiam culmina perfectionis summa praevaleat: ut doceat eum primitus suas vincere voluntates; quem studiose in his ac diligenter exercens, haec illi semper imperare de industria curabit quae senserit animo eius esse contraria. Multis siquidem experimentis edocti, tradunt monachum et maxime iuniores, ne voluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per obedientiam suas didicerit voluntates (Vide coll. 3 et 4).] Finis quidem coenobitae est omnes suas mortificare et crucifigere voluntates, ac secundum Evangelicae perfectionis salutare mandatum, nihil de crastino cogitare [Matth. VI]. Quam perfectionem prorsus a nemine nisi a coenobita impleri posse certissimum est.
4 Quem virum Isaias propheta describens, ita beatificat atque collaudat: [Turrecrematus hanc sententiam citans: In hac, inquit, auctoritate Dominus per prophetam describit finem sive perfectionem monasticae sive coenobiticae disciplinae, et fructum sive praemium eius. Finis consistit in tribus: primum in declinatione a peccatis per quae violatur quies, per observantiam sabbati designata. Unde ait: Si averteris a sabbato pedem tuum, id est, si non violaveris quietem animi; quae (ut dicit glossa) omni tempore celebranda est. Secundo in abnegatione propriae voluntatis, cum ait: Non feceris voluntatem tuam. Tertio in refrenatione linguae, ibi: Ut non loquaris sermonem, scilicet malum, contra Deum vel proximum. Fructum autem coenobiticae vitae duplicem tangit: unum in praesenti, qui est delectatio in consolationibus divinis, cum ait: Tunc delectaberis in Domino; alium in vita futura, qui est consolatio felicitatis aeternae, cum inquit: Sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Iacob patris tui.] Si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo, et glorificaveris eum, dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Dominum, et sustollam te super altitudinem terrae, et cibabo te haereditate Iacob patris tui [Isa. LVIII]. Os enim Domini locutum est. [Ita plane, et iisdem fere verbis D. Hieronymus ad illud Hieremiae: Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua (Thren. III). Militum, inquit, Christi perfectio est exutam mentem habere a cunctis terrenis negotiis, iuxta illud Apostoli: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, etc. (I Tim. VI), eamque, quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo. Quam quidem speciem conversationis boni eremitae et monachi, qui voto monasticae disciplinae obligati sunt, imitari contendunt; sed rara est et paucissimis dono Dei haec perfectio concessa. Is enim vere et non ex parte perfectus est qui et in eremo squalorem solitudinis et in coenobio infirmitates fratrum aequabili magnanimitate sustentat. Et ideo in utraque professione per omnia consummatum invenire difficile est, quia nec anachoreta contemptum ac privationem materialium rerum, nec coenobita theoricam ad integrum potest assequi puritatem. Ita D. Hieronymus, cum doctrina huius abbatis belle consonans. Porro huc etiam spectant verba illa Dionysii Areopagitae (Eccles. Hier. c. 6) superius citata (Collat. 18 cap. 5), quibus ait monachos ab apostolis appellatos ab individua et singulari vita, quae per sanctas divisibilium affectuum in unum complicationes et collectiones, in divinam unitatem singularemque perfectionem promovet; id est, eo quod rebus divisibilibus et temporalibus derelictis, Monadi, id est, Divinitati soli placere contendant. Quo sensu nomen monachi solis eremitis et solitariis proprie convenire diximus.] Eremitae vero perfectio est exutam mentem a cunctis habere terrenis, eamque quantum humana imbecillitas sinit, unire cum Christo.
5 Quem virum Hieremias propheta describens, Beatus, inquit, vir qui tulit iugum ab adolescentia sua, [Glossa ordinaria: Cum Deo, non immixtus negotiorum et desideriorum turbis.] sedebit solitarius et tacebit [Glossa, ab omni strepitu mundi.], quia levavit se super se [Glossa, contemnendo terrena, et ad coelestia aspirando. Desiderio enim bono levamur ad Deum, ait Augustinus. Haec ibi. Mihi videtur hic tria in monacho commendari: quietem mentis et corporis, quae per sessionem solitarii designatur: taciturnitatem oris, cum dicitur: Et tacebit; et studium contemplationis quo supra se elevatur.] [Thren. III]. Psalmista quoque: Similis factus sum pelicano solitudinis. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto [Psal. CI]. Ad hunc igitur finem quem uniuscuiusque professionis esse praediximus, nisi eorum uterque pervenerit, frustra et ille coenobii et iste anachoreseos expetit disciplinam.
6 Neuter enim virtutem suae professionis implevit.
Cassianus HOME

bsb47266.54 csg575.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik