monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 3, 19, IV. De virtute praedicti senis, quam in anachoretica exercuit disciplina. <<<     >>> VI. De utilitate coenobii.

Cassianus, Collationes, 3, 19, CAPUT V. De commodis eremi.

1 Quamdiu igitur raritas eorum qui in eremo tunc temporis morabantur, libertatem nobis largiendo, diffusiore solitudinis vastitate blandita est, quamdiu maioribus remoti secretis frequentissime ad [De his vide quae superius annotavimus. Quibus accedens Richardus Victorinus lib. V de Contemplatione, triplicem modum assignat, quo quis in contemplatione perficiatur, nempe mentis vel dilatatione, vel sublevatione, vel alienatione: Mentis, inquit, dilatatio est, quando animi acies latius expanditur, et vehementius acuitur; modum tamen humanae industriae nullatenus supergreditur. Mentis sublevatio est, quando intelligentiae vivacitas divinitus irradiata humanae industriae metas transcendit; nec tamen in istius mentis alienationem transit; ita ut et supra se sit, quod videat, et tamen ab assuetis penitus non recedat. Mentis alienatio est, quando praesentium memoria menti excidit, et in peregrinum quemdam, et humanae industriae imum animi statum divinae operationis transfiguratione transit. Hos tres contemplationis modos experiuntur, qui ad summam eiusmodi gratiae arcem sublevari merentur. Haec ille.] coelestes illos rapiebamur excessus, nec tanta visitantium fratrum irruens multitudo, parandae humanitatis necessitate, sensus nostros ingentium curarum distentionibus aggravabat; solitudinis plane tranquilla secreta, et illam conversationem angelicae beatitudini comparandam, insatiabili desiderio ac toto animi ardore sectatus sum.
2 Sed cum maior, ut dixi, numerus fratrum, habitationem illius solitudinis coepisset expetere, et coangustata vastiori eremi libertate, non modo ignem illum divinae contemplationis frigescere fecisset, sed etiam multimodis mentem carnalium rerum vinculis impediret, elegi huius disciplinae utcumque implere propositum, quam in illa tam sublimi professione carnalium necessitatum provisione torpere; ut si mihi illa libertas ac spiritales denegantur excessus, abiecta tamen crastinae diei penitus sollicitudine, Evangelici me praecepti consummatio consoletur; et id quod mihi de illa theorica sublimitate subtrahitur, hac obedientiae subiectione compensetur.
3 Miserum namque est cuiuslibet artis ac studii disciplinam quempiam profiteri, et ad perfectionem eius minime perveniri.
Cassianus HOME

bsb47266.49 csg575.18

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik