1 | Si quis igitur secretis eremi delectatus, oblivioni tradere potuit humana consortia, ac secundum Ieremiam dicere: [D. Hieronymus diem hominis interpretatur vel vitam longiorem, vel prospera quaeque huius saeculi. Alii per diem hominis intelligunt iudicium humanum, ut sit sensus: Iudicia hominum de me non curavi: quemadmodum ait Apostolus: Mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer, aut ab humano die (I Cor. IV), id est, intellectu, qui est dies hominis, ait S. Thomas (In comment.); sive a iudicio humano. Si enim, inquit B. Gregorius (Lib. I Moral. cap. 20), ignorantiae obscuritas sine dubitatione nox cordis est, intellectus non immerito dies vocatur. Unde et per Paulum dicitur: Alius iudicat diem inter diem, alius iudicat omnem diem (Rom. XIV). Ac si aperte dicat: Alius quaedam nonnullis intermissis intelligit, alius vero omnia intellectu possibilia ita ut sunt videnda cognoscit. Ita Gregorius. Huc spectat illa D. Hieronymi sententia (Epist. 26): Prima virtus est monachi contemnere hominum iudicia, et semper Apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Gal. I). Alii humanum diem exponunt hominum favorem, quod eodem recidit. Cum enim dies pro prosperitate, sicut nox pro adversitate sumatur, dies humanus dicitur approbatio, favor et commendatio hominum. Ita illi anachoretae et solitarii monachi cum Ieremia dicere poterant: Diem hominis non desideravi. Id est hominum favorem et commendationem, aut etiam consortium ac familiaritatem non quaesivi.] Et diem hominis non desideravi, tu scis [Ierem. |
2 | Itaque pio Domini nostri munere memini me [Dionysius clariore syntaxi: Recolo me frequenter raptum in tales excessus. Excessus mentis, qui Graece exstasis dicitur. Unde D. Augustinus passim in Psalmis, ubi legitur, In excessu, legit, in exstasi. Et in Psalmum LXVII scribens: Exstasis, inquit, est mentis excessus: quod aliquando pavore contingit, nonnumquam vero per aliquam revelationem et alienationem mentis a sensibus corporis, ut spiritui quod demonstrandum est demonstretur. S. Bernardus super Cantica (Serm. XLIX): Cum duo sunt, inquit, beatae contemplationis excessus, in intellectu unus et alter in affectu, unus in lumine et alter in fervore, unus in cognitione et alter in devotione, pius sane affectus et pectus amore calens, et sanctae devotionis infusio, etiam et vehementis spiritus repletus zelo, non plane aliunde quam e cella vinaria reportantur; et cuicumque cum horum copia surgere ab oratione donatur, potest in veritate loqui, quia introduxit me Rex in cellam vinariam (Cantic. II). Et alibi: Excedente, inquit, anima, etsi non vita, certe vitae sensu, necesse est etiam ut nec vitae tentatio sentiatur. Quis dabit mihi pennas quasi columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV)! Utinam hac morte ego frequenter cadam, ut evadam laqueos mortis, ut non sentiam vitae luxuriantis mortifera blandimenta, ut non obstupescam ad sensum libidinis, ad aestum avaritiae, ad iracundiae et impatientiae stimulos, ad angores sollicitudinum, et molestias curarum. Moritur anima morte iustorum, ut nulla illam illaqueet fraus, nulla oblectet iniquitas. Bona mors quae vitam non aufert, sed transfert in melius. Haec D. Bernardus huic loco belle consonantia. Vide plura de exstasi apud S. Thomam (1-2, q. 8, a. 3, et 2-2, q. 175).] in huiusmodi raptum frequenter excessum, ut obliviscerer me sarcina corporeae fragilitatis indutum, mentemque meam ita omnes exteriores sensus subito respuisse, et a cunctis materialibus rebus omnimodis exsulasse, ut neque oculi neque aures meae proprio fungerentur officio; et ita divinis meditationibus ac spiritalibus theoriis animus replebatur, [Ita sancti illi anachoretae gaudiis spiritualibus et deliciis animi occupati partim obliviscebantur corporis et corporeae necessitatis, ut hic abbas Ioannes, qui non recordabatur vesperi an eo die comedisset, et sequenti die de hesterna absolutione ieiunii dubitabat, id est, an pridie ieiunium solvisset et comedisset, necne: partim etiam aegre ferebant istam corporis servitutem, et ideo quo rarius et brevius poterant necessitati corporeae satisfacere, eo se feliciores putabant; ut Philo scribit de primis illis monachis Alexandrinis: Multi enim, inquit, propter aviditatem spiritualium deliciarum et contemplationum, vix quinto aut sexto quoque die corpus reficiebant. Et S. Athanasius de B. Antonio, qui, cum eum, sive cibum, sive somnum indulgere corpusculo aut alias naturae necessitates cogeret humana conditio, miro afficiebatur pudore, quod tantam animae libertatem modici carnis termini coercerent. Nam frequenter cum fratribus sedens, a cibo qui fuerat appositus, memoria escae spiritualis abstrahebatur.] ut saepe ad vesperam cibum me percepisse nescirem, ac sequente die de hesterna absolutione ieiunii penitus dubitarem. |
3 | Ob quam etiam causam [Erant enim duo paximates vel paximacia singulis fratribus in quotidianam refectionem, mensuram seu portionem ordinariam, more et instituto seniorum assignata, ut alias non semel dictum est.] septem dierum cibus, hoc est, septem paximaciorum paria sequestratim [Procherium, ut notat Cuychius, vocatur canistrum sive sportula, in qua panes reponebant. Sed cum Graece πρόχειρον dicatur quidquid ad manum est (unde Plutarchus πρόχειρα σκεύη appellat vasa ad manum prompta et necessaria), probabiliter coniicit Ciaconius legendum esse, in prochiro, adiective, id est, amanuensi (cui substantivum subiiciatur) sporta: praecipue, inquit, cum ut procherium sportam in se contineat, nulla etymologiae ratio videatur admittere.] in procherio, id est, amanuensi sporta die sabbati reponuntur, ut refectio praetermissa non lateat. Qua consuetudine illius quoque oblivionis error excluditur, ut expletum hebdomadae cursum, ac solemnitatem diei ipsius revolutam, finitus panum indicet numerus, festivitasque diei sacrae [Nempe Dominicae, qua solebant pariter ad ecclesiam procedere, et sacram synaxim percipere, ut habetur collat. 7 cap. ultimo, et collat. 18 cap. 15, et collat. 21 cap. ult.], et congregationis solemnitas solitarium latere non possit. |
4 | Quod si etiam hunc ordinem ille quem praediximus mentis excessus forte turbaverit, nihilominus quotidiani operis modus dierum numerum signans, arcet errorem. Et ut caeteras eremi virtutes silentio praetermittam (non enim est nobis de earum numerositate ac multitudine, sed de solitudinis ac coenobii fine tractandum), causas potius ob quas illam deserere maluerim, quas etiam vos agnoscere voluistis, breviter explicabo; omnesque illos quos commemoravi solitudinis fructus, quibus e diverso sublimioribus meritis dixerim postponendos, brevi oratione perstringam. |