1 | Post dies admodum paucos, maioris doctrinae desiderio pertrahente, rursus ad abbatis [Plures huius nominis fuisse anachoretas, sanctitate celebres et fere coaetaneos alibi ostendimus (Lib. X Inst. c. 24). Cuius autem Pauli coenobium hic designetur, divinare cuivis liceat, definire, credo, nemini; praesertim cum dicat Auctor se rursus ad abbatis Pauli coenobium perrexisse, indicans alias se ibidem fuisse, quod tamen hactenus in his collationibus non memini me legisse. Meminit quidem Cassianus Pauli abbatis l. X Institut. cap. penultimo et ultimo, ad quem recurrisse se dicit consilii petendi gratia; verum ille privatam cellam, non coenobium aut coetum monachorum ibidem habuisse legitur. Meminit et alterius Pauli abbatis collat. 7, cap. 26, quem dicit commoratum esse in eremo quae adiacet Panephysi civitati; at nihil ibi de coenobio Pauli. Restat igitur ut Paulum illum Libycum hic designatum opinemur, de quo Sozomenus lib. VI cap. 29: Paulus, inquit, domicilium habuit in Pherme, qui est mons in Sceti: cui fuere discipuli non pauciores quingentis. Nicephorus aliis verbis (Lib. XI cap. 36): Paulus in Pherme, qui mons in Sceti est, monasticam vitam egit, non plures quam quingentos monachos habens. Ubi ad marginem habes: Paulus quingentorum ascetarum abbas. At hunc nonnulli cum Paulo illo apud Panephysim agente confundunt.] Pauli coenobium summa spiritus alacritate perreximus: ubi licet plusquam [Satis quidem magnus hic numerus: exiguus tamen comparatione aliorum coenobiorum, in quibus terna, ut minimum, millia monachorum sub uno abbate vivebant, teste D. Augustino (Lib. de Morib. Eccl. c. 31). Egimus hac de re alias saepius.] ducentorum fratrum numerus moraretur, in honorem tamen solemnitatis quae id temporis agebatur, infinita quoque de aliis coenobiis monachorum turba confluxerat. |
2 | Nam prioris abbatis qui eidem coenobio praefuerat [Animadverte antiquitatem anniversariorum pro defunctis. De quibus itidem Tertullianus lib. de Corona Militis (Cap. 3): Oblationes pro defunctis, pro natalitiis annua die facimus. Ubi duo genera anniversariorum insinuat, alterum pro defunctis fidelibus, alterum pro natalitiis, scilicet martyrum. Et lib. de Monogamia (Cap. 10), uxoris officium erga maritum defunctum ita inculcat: Pro anima eius oret, et refrigerium interim adpostulet ei, et in prima resurrectione consortium, et offerat annuis diebus dormitionis eius. Et in exhortatione ad castitatem: Etiam repete apud Deum, pro cuius spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Gregorius Nazianzenus oratione decima in Caesarium fratrem: Anniversarios, inquit, honores, et commemorationes offerentes, etc. Ioannes Damascenus serm. de defunctis scribit etiam anniversario die memorias defunctorum orationibus celebratas. Vener. Beda lib. V Histor. Anglicanae c. 15: Memorias, inquit, defunctorum anniversariis orationibus, vigiliis, psalmorum laude, missis celebrarent. Et lib. III c. 2 refert ad crucem, quam Oswaldus rex in Anglia erexerat, fratres Hagustaldensis Ecclesiae quotannis pridie eius diei, quo is occisus fuerat, vigilias cum plurima psalmorum laude continuasse, et victimam sacrae oblationis pro salute animae eius offerre solitos fuisse (Vide Onuphrium l. de Ritu sepeliendi c. 10). Amalarius lib. III de Offic. Eccles. cap. ultimo: Anniversaria, inquit, dies ideo repetitur pro defunctis, quia nescimus qualiter eorum causa habeatur in alia vita. Sicut sanctorum anniversa dies in eorum honore ad memoriam nobis reducitur pro utilitate nostra: ita defunctorum, ad utilitatem illorum et nostram devotionem implendam, credendo nos aliquando venturos ad consortium sanctorum. Durandus lib. VII Rationa. cap. 35: Quidam, inquit, anniversarium observant, triplici de causa. Primo ut defuncti de annis calamitatis perveniant ad annos aeternitatis, sive ad vitam aeternam, quae sine fine est, et quasi annus in se revolvitur, vel quia ibi est identitas, et nulla reperitur varietas. Secundo quia sicut sanctorum anniversarium ad ipsorum honorem et nostram utilitatem celebramus, sic et anniversarium defunctorum ad ipsorum utilitatem et nostram devotionem. Tertio dies anniversarii pro defunctis ideo reperitur, quoniam, secundum Augustinum, qualiter sit eis in alia vita nescimus; et melius est ut eis supersit beneficium nostrum, quam desit (Aug. lib. de Cura pro mortuis agenda. c. ult. Gratian. 13, q. 2, c. Non aestimamus).] anniversaria depositio solemniter celebrabatur. Cuius conventus idcirco facimus mentionem, ut patientiam cuiusdam fratris, quae sub praesentia totius congregationis huius immobili eius claruit lenitate, breviter perstringamus. Nam licet alio huius operis tendat intentio, ut scilicet abbatis [Non illius, opinor, Ioannis Lycopolitae qui, prophetico spiritu plenus, Theodosio imper. victorias de tyrannis Maximo et Eugenio praedixit, de quo Rufinus lib. II cap. 1, Augustinus de Civit. lib. V cap. 26, Palladius in Lausiacis c. 43 et sequentibus, et Cassianus lib. IV. Institut. cap. 23 et sequent. et rursus collat. 24, cap. ult. Nam ille nusquam legitur ab eremitica ad coenobiticam vitam transiisse; sed in eremo Thebaidis apud Lycon, vel Lycopolin, in pace quievisse. Verum alterius Ioannis abbatis, de quo superius ex Sozomeno habita mentio (Collat. 18, c. 1), ubi cum Piammone abbate apud Diolcon civitatem floruisse legitur. Sic enim Sozomenus: Piammon et Ioannes id temporis circiter Diolcon Aegypti celeberrimis praefuere monasteriis. Exquisitissime autem sacerdotio (presbyteri enim erant) et summa cum reverentia perfungebantur. Ioanni autem tantam vim contra aegrotationes et morbos Deus donaverat, ut multos podagra laborantes et articulos membrorum habentes resolutos sanaret. Haec ille. Palladius item Lausiaca 73: Vidimus, inquit, alium quoque in Diolco, Ioannem nomine, Patrem monasteriorum, qui ipse quoque multam habebat gratiam, et Abrahae habitum, et barbam Aaron. Efficiebat autem virtutes atque curationes, et multos curavit paralyticos et podagra laborantes. Ita Palladius, postquam praecedenti capite de Ammona presbytero egerat, quem Sozomenus et alii Piammonem vocant. Quod si, ut ratio suadet, Piammonem, sive Ammonam, eumdem esse credimus apud Sozomenum, Palladium et Cassianum in superiore collatione, ubi ipsum quoque apud Diolcon habitasse commemorat; consentaneum est ut Ioannem, cui haec collatio tribuitur, eiusdem Piammonis socium et aequalem ex loci circumstantia et narrationum conformitate colligamus. Videtur enim Cassianus Sozomenum, vel Sozomenus Cassianum voluisse imitari; nam ut ille Piammonem et Ioannem abbates in sua narratione coniunxit, ita Cassianus in his collationibus alterum alteri proxime subiunxit et disserentes induxit. Porro eumdem etiam Ioannem esse existimo, de quo Cassianus l. V Institut. cap. 27 et 28. Itemque collat. 14, cap. 4 et 7. Neque obstat quod illic magno coenobio et multitudini fratrum praepositus dicitur, quemadmodum et apud Palladium Pater monasteriorum nuncupatur. Unde colligitur tunc temporis coenobitam fuisse, non anachoretam, hoc est, vitam communem et coenobiticam duxisse, non solitariam. Hic vero Ioannes, de quo hic agitur, non praepositus aut abbas coenobii fuisse dicitur; sed relicta eremo huic coenobio abbatis Pauli summa humilitate se subdidisse perhibetur, atque inter alios seniores, vivente adhuc Paulo abbate, singulari virtute excelluisse. Nam ut ipsemet de seipso testatur infra (Cap. 3), primum coenobita factus est, et in coenobii congregatione triginta annos transegit: quo tempore credibile est multorum monachorum et monasteriorum curam gessisse (ut auctores citati commemorant). Deinde vero in solitudinem concessit, ibique alios viginti annos explevit anachoreticam agens vitam; ac demum cum videret nonnullos anachoretas a pristino fervore et austeritate deficere, relicta eremo rursus ad coenobium rediit, ibique mansit: sicque primum ex coenobita factus anachoreta, postea vero ex anachoreta restitutus est coenobita. Caeterum non inficior nec sum nescius multos alios Ioannes SS. anachoretas et monachos tam in Vitis Patrum quam in Tabulis Ecclesiasticis recenseri; e quibus si quis alium Ioannem huius collationis auctorem probabilius ostendat, haud multum sane repugnem.] Ioannis, qui derelicta eremo illi se coenobio summa humilitatis virtute subdiderat, proferamus eloquia, nequaquam tamen putamus absurdum, si absque ulla circuitione verborum, magna, ut credimus, studiosis quibusque virtutum aedificatio conferatur. |
3 | In ingenti itaque atrio [Subdiale, vel subdivale; nam et sub dio et sub divo dicitur, hoc est, sub ipso aere et sine tecto. Itaque sub dio prandebant illi monachi et eremicolae Aegypti; nec id valde mirum, cum a pluvia securi essent. Nam in Aegypto numquam pluere fertur, sola Nili fluminis inundatione terram irrigante et fecundante (Plin. l. V, Isidor. lib. XIV c. 2).] subdivali illa monachorum multitudine per duodenarium numerum distinctis ordinibus considente, cum quidam fratrum susceptum ferculum paulo tardius intulisset, sub occasione istius tarditatis praedictus abbas Paulus, qui inter turbas ministrantium fratrum sollicite discurrebat, exerta manu, palma eum sub omnium percussit intuitu, ita ut sonitus etiam adversorum vel longius considentium auribus resultaret. |
4 | Hoc autem idcirco ab eo factum est, ut cunctis qui aderant iuvenis patientiam patefaceret, et omnes qui interfuissent tali spectaculo modestiae erudirentur exemplo. Quam maturo autem id senior fecerit consilio, res probavit. Nam memorabilis patientiae iuvenis tanta id animi lenitate suscepit, ut non modo nullus fuerit ex eius ore sermo prolapsus, vel tenuissimum murmur tacita labiorum agitatione signatum; sed ne ipsa quidem oris modestia atque tranquillitas aut color saltem quantulumcumque mutatus. |
5 | Quod factum non solum nobis, qui nuper de Syriae monasterio venientes patientiae huius virtutem tam evidentibus perceperamus exemplis, sed etiam cunctis qui expertes talium non erant studiorum, ita mirum fuit, ut etiam summis viris praecipua per hoc factum conferretur instructio; quod scilicet etiamsi patientiam eius correptio paterna non moverat, ne spectaculum quidem tantae multitudinis ullo vultum eius ruboris tinxisset indicio. |