monumenta.ch > Cassianus > 5 > 6 > 10 > 4 > 2 > 17 > 3 > 16 > 25 > 7 > 2 > 15 > 35 > 23 > 1 > 16 > 10 > 11 > 12
Cassianus, Collationes, 3, 18, XI. De vera humilitate et quomodo falsam cuiusdam humilitatem prodiderit abbas Serapion. <<<     >>> XIII. Responsio.

Cassianus, Collationes, 3, 18, CAPUT XII. Interrogatio, quemadmodum vera patientia possit acquiri.

1 Germanus: Quemadmodum acquiri vel retineri possit ista tranquillitas, optamus agnoscere, ut sicut indicto nobis silentio oris claustra praecludimus, verborumque licentiam coercemus, ita etiam cordis lenitatem custodire possimus; quod nonnumquam etiam cum lingua refrenatur, intrinsecus tamen statum suae placiditatis amittit. Et idcirco mansuetudinis bonum non alias tenere quempiam posse, [Id est, solitudine et secessu ab aliis] nisi remotione cellae ac solitario putamus habitaculo.
Cassianus HOME

bsb47266.26